Institutionum chronologicarum libri duo. Unà cum totidem arithmetices chronologicae libellis. Per Gulielmum Beveregium

발행: 1738년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ΙΝSTITUTIONUM

LIBRI DUO.

Una cum totidem

CHRO NOLOGICAE

LIBELLIS. Per GULI ELMUM BEUE REGIUΜ. EDITIO PRIMA UENET A auctior & emendatior.

NDCCXXXVIII. -

Superiorum permissu, ac Privilegio.

6쪽

LECTORE Μ

us in anteacta retorquere, resque olimgesar, tanquam praesentes perlustrare, expendere, contemplari, nemo nescit qui fecum habitat, suamque naturam non ignorat. Hoc autem e summis animae rationalis oblect mentis ne penitus desituti languesceremus, 3nventa es Divina scribendi ars, qua quicquid in animo vel sub oculis habemus , certis quibusdam Characteribus, variisque linearum figuris aliorum conceptibus repraesentemus. Hujus enim artis ope, caelitus haud dubie primo dimissae, patres majoresque nostri pleraque memoratu digna , suis semporibus gesa fuerunt, po teritati , nobisque

benevoli tradiderunt e usque adeo ut uos etiam, extremas mundi colimus aetates, quamplurimueorum quae multis abhinc annorum centuriis, rmo

quidem ab ipsa rerum origine peracta sunt , non minus quam illi , quibus ante oculos obvers bantur, pro renis perspectis habeamus. V σumenimvero nihil propemodum utilitatis, i cunditatis nihil ex antiquis i is commentariis hauriatur, nisi tempus, quo gesta fuit , ipsa res gesta nobis constiterit. His est, is a

7쪽

.7tiod alia atque scribendi ars necesse fuit insia

tueretur , qua nimirum , quaecunque olim Atia describuntur , suis temporibus assignemus . Haec igitur es Ars illa perini nis , perutilis , per- nece Isaria, quam hoc opusculo paucis explicare molitus sum . sitsum enim in Scaligerum , Pelavium , aliosque , qui rei Chronolegicae operam dederunt, oculos conIecissem, incl=tam hanc Amtem ab iis tot intricatis obvolutam quasionibus, tot spinoses laceratam controversiis , tot incemtis refertam commentis, tam denique nulla, vel obscura fallem methodo traditam animadverti, ut quissipiam non sine summa di cultate , maximoque temporis dispendio unicam hanc Artem , eamque e facillimis, ediscat. Quapropter me nec actum nec nugas acturum confisus sum,s sacram hanc Artem perplexis omnibus contro versis , tricisque contortis exutam nude propone rem , atque insistuerem. Ex hisce itaque princia piis cooritae sunt Insitutiones hae Chronologicae manibus oe censurae tuae subjectae . In quibus quidem concinnandis hoc unicum mihi propostium fuit, ut quaecunque temporibus disinguendis necessario requirantur, eaque sola traderem.

Et quidem inani spe diu flagravi, s quippiam quod

in quovis hucusque edito.trae atu Arti Chronologicae prorsus requi tum extat, in hoc tractatulo desideretur: in quo nihilominus multa, eademque

scitu dignissma reperies , quae alibi frusera quaeres . Ipse enim in compulis plerisque Chronologicis perficiendis alias atque alii methodos insilui , faciliores nimirum per Arithmetices solius /

8쪽

solius praecepta prodentes. Mecum enim recolens, quot quantis erratis, i Sque non τυπογρα-

ιοῖς tantum, sed σ αυπγραφικοῖς, ut ita loquar ) obnoxiae junt fabulae Chronologicae, quod si libitum vel necessarium fuerit, quamplurimis ex iis etiam , qua optime de republica Chro-

nologιω meruerunt, productis exemplis demonstrare poteram negleatis tabulis , universa posu-lara Cbronologica per Arithmeticae solius regulas soluta dedi. In quibus itaque perlegendis

Ciceronem expectes nolim, non enim orator mago, sed Chron ologum : Chronologum inquam

quem vel non barbare loqui, in eloquentem esse. Nec quidem in nodis Chronologicis dissolυendis liceat nobis esse tam disertis. Res enim ipsa nonnunquam ab intellectu, Vronum praecipue, non facita perspiciarur , qtiae tamen si dictis phaleratis, bullatis verbis, O belectis oratorum vestretur elegantiis, magis involuta redderetur. Quocirca , s modo verba rei , quam sub manibus habeo , dilucidandae satis idonea occurrani, non de rotundis, nedum politis solicitus haereo. Haec sunt Benevole Lector quae te paucis praemonendum censui, prius quam Insitution ous hisca Chronologicis evolvendis te accingas se quibus se quid compendii, se quid emolumenti, se quid boni reportaveris, Deo acceptum

referas, etiam atque etiam oro.

9쪽

LECTORI.

m p x mst modo, B. L. in lucem prodeunt

praeseserunt Cl. Gur LIELΜuM BE UE REGIUM litteris , magnaque eruditione celebratum virum , cujus varia scripta , quum sint omnia rerum ipsarum gravitate conspicua , proque accurata methodo quammaxime utilia, tum nullum est quod majori litteratorum con*nsione tyronum commodo laudetur , quam haec ipsa , quam tibi exhibeo diu, multumque ab ipsis expetita eruditissima illiust CHRONO Loci A . Quod te itari quidem aperte potest non modo opus ipsum multo cum iudicio elaboratum, sed variae etiam ipsius operis ultra Montes repetitae editiones, & quarta potissimum, quae TRAIECTI A RHENUM vulgata eii An. I73 . auctior illa caeteris ,& emendatior. Neque vero, quod per me fieri tanto tuo bono vides, hoc vel iudicio quidem meo, quod nullum est, vel arbitrio, aut privata cupiditate aliqua iactum puta, sed plurimorum, quos revereri par est, Doctorum hominum Consilio, quos ego audivi saepius de Historia Magistra vitae tam sapienter inter sedi sputantes, ut eam, & civili Societati, & morum Philosophiae necessariam dixerint, ita tamen, ut nisi adminiculo sulciatur Chronologiae simul, & Geographiae, quas profecto Hi storiar velut oculos nominarunt, quodammodo caeca esse videatur. Audivi praeterea affirmari ab iis aetatem nostram feliciter abundare Geographiae elementis tyronum etiam ingenio accomodatis. Chronologiae vero indigere, eaque de caussa Institutiones hasce utilissimas sucimopere

10쪽

eommendari , quibus eruditissimus B pug Rrcius tyronum praecipue ingenio prodesse studuit, & non tironum modo , Verum etiam ne in hisce Institutionibus per eos aliquid desideraretur , qui versati fuerint in eruditionetinguarum Orientalium, δι qui linguas hasce doctas Chronologicis suis adiunxerunt studiis, in illorum quoque gratiam omnia, quae rei huic conferre posse illi visa sunt, propriis suis characteribus signare speciali loco , & indicare non omisit, consulaque illa, & perturbata res alias involutas explanandi ratione posthabita , non quaestiones, &controversas, quas alii in Chronologicis supputationibus inepta methodo, aut saltem obscura proposuere, pr

posuit; sed facili dicendi stilo, faciliori in Chronologica disciplina tradenda, methodo, quae simplice in

quandam redoleat συνδεσιν ad docendum aptissima ita

usus est , ut propositis ab Auctore Problematibus, &mira facilitate solutis, tironum animos non incertis commentis indoctrina temporum investiganda detineat , sed in medio ubique afferens exemplum aperte demonstret, quae demonstranda sunt, & ad hanc nobilissimam artem, quam & caelestem, & sacram vocat, plana, & per Arithmetices solius regulas certiori via rudes quosque perducat. Hasce igitur CARO

NOLOG ic As INSTITUTIONES , quicumque temporum

doctrinam, sine qua nulla certa Historia est, percipere cupiunt, optimeque callere, in manibus sem herhabeant, ac sedulo Versent, quae sane a suis ortae principiis tam miro ordine ab Auctore expositae sunt, tam que latentes, & occultae res adeo sunt suis quaeque lincis accommodatae, & ante oculos positae, ut quaecumque ab eruditissimo BEvEREcio traduntur , frustra quaerantur in aliorum scriptis, qui celebrem BE VERE-GIuΜ praecesserunt. Eorum enim plerique in perquirenda varietate temporum ita versari visi sunt, ut res

quidem difficiles redderent alii explicando difficiliores,

SEARCH

MENU NAVIGATION