Institutionum chronologicarum libri duo. Unà cum totidem arithmetices chronologicae libellis. Per Gulielmum Beveregium

발행: 1738년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quibus hujusmodi scientiam assequamur, & de

temporibus quibus res gestae describuntur,. cetatiores fiamus. Quapropter ipsa non est scientia, sed medium potius quo scitur. Artis autem definitio Chronologiae ad amussim quadrat Hμεν Μ λογου άληθους ποιητι-κη isis, Ars enim es habitus quidam cum vera ratione essectivus. Aris. ibid. c. 4. Istiusmodi videlicet habitus quo e certis principiis effectum aliquod producimus . Hujusmodi autem est Chronologia, utpote quae characteres quosdamessicit quibus tempora praeterita a se invicem distinguat , resque olim gestas ac descriptas suis

temporibus assignet , ut non ipsae tantum res, sed ipsa quoque tempora quibus evenerunt, certis indiciis nobis constent. a. Disserentia Chronologiae sumitur ex of

cto incis. Objectum Chronologiae est Tempora, non Tempus. Chronologus enim unum&singulare tempus non considerat, sed diversa confert, ut hoc ab isto distinguat. Nam si ex. gr. Christi natalem examinet, annum & diem γ uo natus est, ut in se consideratum non inquirit,ed quatenus relationem habet ad tempus praesens, vel ad aliam certam epocham tanquam terminum, ad quem anni diesque a Christi nativitate elapsi numerandi sunt. Adeo ut duo saltem tempora Chronologus perpetuo respiciat, ut unius ab altero distantiam exploratam habeat. Unde etiam incium Chronologiae patet, nimirum diversa hujusmodi tempora a se invicem secernere, ut quantum ab uno ad aliud effluxerit s

22쪽

t; t, Computaret. Ex.gr. Historici tradunt urbem Romam anno tertio Olympiadis sextae conditam fuisse. Iam Chronologiae est hunc annum ab aliis quibuscunque tam praeteritis, quam futuris distinguere, ut quot annis praecessit ceram Christianam, quot Diocletianeam, quot Hegiram,

quot praesentem annum, & quibus indiciis distin-eha hujusmodi temporis intervalla constant. Et sic in aliis.

a. Ex praedictis liquet Inter Chronologiam

alἰasque universas tam artes quam scientias multum interesse, inter eas etiam quibus incumbit temporis tractatio . Nam nulla est ars, nulla scientia , quae sub eadem notione tempus contemplatur atque Chronologia . Ph ica tempu&perlustrat, sed ut naturam ejus definiat, non uapartes distinguat. A ronomia tempus dispicit. sed quatenus ad motus coelestes , non quatenus ad res terrestres respectum habet. Musca etiam tempus pertractat, sed ut longitudine ac brevitate partium incisum, & dispari sonorum in terstitio temperatum , non ut historiae subsem viens. Quin & ipsa etiam Historia tempus consideret necesse est ν sed istud tantum describat quores gestae sunt , non ut ab aliis temporibus secernati Adeo ut Historia quodammodo materiem suppeditet Chronologiae, Chron olosia sormam det Historiae; illa res gestas describit, haec easdem suis temporibus assisit. Sine Historia nu bla est Chronologia, sine Chronologia nulla ce la Historia. E quibus eonsequens est, Chronol giam distincte ab aliis arti fundandae, &consti

23쪽

tuendae satis .ine idoneam, quippe quae tempora aliter atque aliae quaevis artes vel scientiae pertractat. Nam tempora ab historicis tantum adn tata certis quibusdam indiciis ac characteribus ita distinguit, ut quaecunque ab eis tantum describuntur , propriis suis temporibus applicen

tur .

II. Partes Chronologiae duae sunt , κωρικῆ σχαρακτηριπικη. III. Pars κωρικὰ es , quae temporis naturam ac partes explicat.

IV. Para χαρακτηριτι κη , quae de ipsis ob radieribus agit , sive notis , quibus tempora distinguantur. I. Ex iis quae modo commentati sumus, huius divisionis ratio satis elucescit. Quandoquidem enim tempora sunt objecitum sve etiam subjectum Chronologiae, & incium ejus temporum distinctio, utrumque horum tam subjectum vid. quam osscium distincte explicandum est; ut Institutiones hasce Chronologicas perfectas redderemus. EaIubjectum quidem primum sibi locum vendicat. Nemo enim temporum distinguendorum rationem imbibat, nisi qui varias tempo-Tum parteS ac annorum sormas prius intelligit. Ut nulla est enim natio tam fera, nulla tam inculta, quae aliquam temporum rationem non inivit ; sic omnes propemodum, antiquitus prae-s ertim, in iis ad usum civilem applicandis dis. creparunt . Hi enim ad Solis, illi ad Lunae zmus menses annosque 'os exigebant, nec de sunt

24쪽

sunt qui ad utriusque. Quinetiam nec inter omnes convenit de ipsis diei nec ipsius horae partibus, adeo ut frustra temporum distinc ionem aggredietur, qui eorundem ut a variis ustatorum gentibus cognitionen non praemisit. a. Hinc igitur est quod nos in duas hasce Iartes, omnimodo distinctas, Institutiones noras Chronologicas dispescimus: Quarum primam VocamuS καιρικη,, q. d. Temporariam, propterea quod tempori ejusque partibus explicandis insumitur. Alteram χαρακπρι κη, CADracterisicam, eo quod characteres sive notas Chr nologicas, quibus tempora distinguantur, suisque temporibus res olim gestae designentur, Rcapite ad calcem tractat.

De Tempore.

Xρόνος ωι, ἀριθμος κινησεως καm το προτε ρον ψ υτερον. Tempus es numerus motus secundum prius προserius. . Tassic optima temporis definitio ab Aria 'stotele tradita l. 4. φυσυκλ άκροά ως aut intelligatur, tenendum est primo numers

duplicem esse, numerantem & numeratum: o

25쪽

μεν . Tempus ect illud quod numeratur , nou quo numeramus; ut ibidem docet Philosophus: i. e. non est numeruS binarius, ternarius, &c. sed ipse motus numeratus. Deinde, tenendum est etiam Solem & Lunam quarum praecipue conversionibus tempus menturatur orbem continuo circumrotari idque duplici quidem

ita signorum, viz. ab Ariete ad Piscem, a Piasce ad Aquatium, ab Aquario ad Caprico num, &c. alio εἰς m ἐπόμενα , in consequentia signorum, ab Ariete ad Taurum, a Tauro ad Geminos, & sic deinceps: Motu priori, ut ab ortu ad occasum, dies numerantur ; posteriori, ut ab occasu ad ortum anni. Quocirca dies, anni, tempusque adeo universum nihil aliud est, quam luminarium motus collecti &numerati. Et quidem secundum prius m pos rius. Nam cum luminaria in continuo Versentur fluxu, aliae motuum istiusmodi partes priores sint , posteriores aliae necesse est. Tempus autem ab utroque motu, tam priori videlicet sive praeterito, quam posteriori sive futuro, numeratur; ipsumque ideo vel praeteritum est vel suturum : non tamen absolute , sed relative ; nihil enim est preteritum, nihil futurum, nisi comparative ad praesens. II. Tempus aliud es Prolepticum, aliud is foricum III. Tempus Prosepticum eis quod Mosaica motuum caeledilium ratiocinia praecesssse fingit r. I. Quicin

26쪽

et . Quicquid certi de motuum coelestium atque adeo temporis ipsus initio habemus, libri Mosaicis acceptum reserimus. Verum enim Vero nonnulla sunt epocha', ut periodus Iuliana,& triplex Graecorum computus, & antiquae quaedam Historiar, Manethonis praesertim Hierophantae AEgyptiaci, quae temporis primordium ut a Mose constitutum antecessisse finguntur.

Quo fit ut Chronologi, ne quid ad persectam

rerum tam ficte quam vere traditarum scientiam desideraretur, tempus quoddam προλη- πιικὸν postulare cogantur , ita dictum quod προλαμ βάνει, i. e. anticipat & antevertit verum & Mosaicum temporis exordium.

IV. Tempus Hissoricum est quod a Mosaica

rerum epocha computatur.

. . . .'

I. Varro, teste Censorino, tria discrimina temporum eme tradit . Primum ab hominum principio ad cataclysmum priorem, quod prompter ignorantiam vocatur λον. Secundum a cataclysmo priore ad Olympiadem primam, quod quia in eo multa fabulosa reseruntur, μυ- Θικον nominatur . Tertium a prima Olympiade ad nos, quod dicitur ἱςορικον, quia res in eo ge sitaveris Historiis continentur. Censor. c. a I. Ni

mirum Varro, ut libris Mosaicis destitutus, non potuit non ignorare, quid a primo homine ad diluvium acciderat , & propterea tempus illud ἄδηλον sibi , aliisque Ethnicis non immerito nuncupavit, ut & illud quod a diluvio ad pria anam fluxit Olympiadem μυΘικον , quoni mA 'Ο

27쪽

Utigia EAησι προ νων 'Ολυμπιαδουν ακρι εἰς ι ρητρα, nibila Graecis ante Olampiades accurate scriptum fuit, ut recte ait Iustinus Μartyr ad Graec.cohori. & African. μεχρι μεν ολυριπιαδων eυδεν ἀκριβες ι ρηται τοῖς ERησι, πάντων συγκεχρομένων κατα μηδεν αυτοια των προτου συμιφωνουντων , Ante quidem Oθmpiades nihil certi a Graecis in biforia traditur, omnibus confusis nec ulla ex parte sebi consentientibus, AD apud Euseb. de Praep. Evang. l. IO. c. Io. Ethni c1s igitur nullum tempus proprie historicum audiat, nisi quod primam Olympiadem sequitur.

Nos autem, qui Μosaicis gaudemus ratiociniis, ab ipso primo homine mundoque condito historias nostras exordiamur. Et idcirco totum temporis quod ab ipsis motuum coelestium carceribus ad hanc usque metam sive tempus praesens eiu xerit, Historicum jure nominemus.

A P. III.

De Scrupulo.

Temporum partes sunt Scrupulam, Hora, Dier , Hebdomas, Mensis, σ Annus. a. , Empus , ut civilem ad usum melius a X commodetur, in varias hasce partes distribuitur, e quibus majores e minoribus coli ctis oriuntur. E Scrupulis enim colliguntur H

28쪽

, ex Horis Dies, e Diebus Hebdomades, ex Hebdomadibus Μenses , e Mensibus Anni . Quapropter ut omnes hasce partes distinctius explicatas demus, a minoribus ad majores progrediendum est. 'is Servulam es minima pars temporis.

III. Utque vel Horarium, vel Diurnum. IV. Scrupulum Horarium es commune , vel Chaldai m. . V. Scrupulum commune es vel primum, via

a primo Ortum.

VI. Scrupulum commune primum ess sexages ima pars Horae,

x. Horam quamlibet in sexaginta partes aequales partiti sunt Antiqui, propterea quod num rus sexagenarius multiplices admittit divitiones. Nam reiolvi potest in bis triginta , ter viginti, quater quindecim, quinquies duodecim, & 1exies decem. Et idcirco commodissima videtur haec Horae distributio. Vocatur autem hoc Scrup

Ium etiam Momentum, necnon Minutum.

VII. Scrupulum a primo ortum est sexagesima pars Scrupuli primi. I. Ut quaelibet Hora in 6o. partes aequales dis escitur; sic de quaelibet existis partibus in toti em particulas subdividitur, quae Scrupula fecunda nuncupantur. Qui autem exactiores ad huc Astronomieos, vel etiam Chronologicos, suos cerent epilogismos , quodvis e Secundis his sce Scrupulis in clo. Tertia, quodlibet Tertium

29쪽

IO INSTITUTIONUM in totidem Quarta, quodlibet inartum in totiadem Quinta, dc sic usque ad Decima diducunt.

VIII. Scrupulum Chaldaicum es millesima octogesima pars Horae. r. Scrupulum hoc Chaldaicum idcirco nominatur, quod a Chaldaeis institutum suit, ab aliis autem Orientalibus ut Iudaeis, Arabibus, &c. usurpatur. Et haec quidem Chaldaica Horae diastributio ob eandem rationem instituta fuit, atque communis ; eo Videlicet quod in tot aequales partes diduci queat. Nam in Io 8 o. continen urbis 340, ter 36o, quater aro, quinquies M6, sexies I 8o, octies 133, novies Iao, decies Io 8, quindecies 72, dc vicies 34. Ab ipsis Orientalibus vocantur haec Scrupula p,n Hela im Pamirculae . Porro , ut ScruPulum quodlibet commune in Oo. sic Chaldaicum quodlibet in 76. particellas non nunquam subdividitur,quae u)ντε

Momenta nuncupaucur . . ..

IV Scrupula hinc vel Chaldaica in communia vel Communia in Chaldaica reducenda sun .X. Ut scrupula Chaldaicasve Helokim incommunia convertas, proposita paniaris peν Ι 8. Quotus dat scrupula communia prima , dei . dς residuum multiplices in 6o , productum itidem per i 8. di tribuas, quotus enim osendet Scrupula etiam secunda quaesta.

r. In quolibet scrupulo comuni re. Chaldaia

ea continentur , quocirca quaecunque prOPO

nantur Helaium Chaldaica, si per i 8. divida

tur s

30쪽

CHRO NOLOGICARU Μ. IItur, quotus exhibebit scrupula communia prima in ipsis comprehensa. Et residuum per re- ulam proportionis inoo. ductum, &per eunem numerum I 8 divisum, quot etiam scrupula secunda primis sint annectenda monstrabit. a. Ex. gr. Μensis Iudaicus definitur diebus 29, horis ra. & helahim 793. Si scire vetilem quot scrupula communia in hisce 793 helahim continentur, 793 per ι8. divido, quot est 44. & residuum r. quod in 6o ductum &per 18 divisum in quoto dat 3. in residuo 6. Ergo helahim 793 sunt scrupula communia 44 3'. Si scrupula etiam tertia assequerer, ultimae Divisionis residuum 6 in clo duco& productum 36o per r8 divisum in quoto dat et o Ergomenus Iudaicus est dier. 29. h. ra. 793. sive

3. Aliud exemplum. Annus Iudaicus simplex est dierum 334. hor. 8. 876. Si haec helahim 8 6 in scrupula communia reduceres, diastribuas 876 per i 8, quotus dat scrupula prima 48. residuum est Ia, quod in 6o ductum, & per 18 divisum in quoto dat scrupula secunda AO. in residuo o. Ergo helahim sive scrupula Chaudaica 876 sunt communia q8 . qo'. O .XI. in scrupula communia in Chaldaica r ducas , scrinula data primo multiplices in I 8. oe producto reservato, si quae sunt scrupula secunda, ea etiam in I 8 ducas productum dividas per εο , cujus divi nisquotum annectes numero reservato sue pro

SEARCH

MENU NAVIGATION