Statutorum ciuilium Reipublicae Genuensis. Nuper reformatorum libri sex. Cum duplici indice, altero rubricarum, & altero materiarum

발행: 1589년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Liber Quintus. ips

Depetentibus dotibus. Op. IIII.

re ad inopiam, nisi prius habita fide, quod maritus nihil debeat Reipublicae,& nisi obtenta licentia a Senatu. siue extra- Ara μ' . θ' -

ordinari js,aut ossicio Terraefirmae,agendin&exinde teneatur an- f

te coeptum processum,seu in principio processus,fieri facere pro- I seclama qualiter formandus est processus,& in omnibus actis cit AI ri facere sindicum Reipublicae,&in fine processus, facere proclis

ma qualiter est formatus processus; possit tamen mulier excipe re pro sui dotibus. & canellam eleuam marito verilente adjnota et Diam .abstin fide I licenti 1 praedictis. I 'ς - . . . Mortuo marito, tiam si uxor lieterit In domo marita,non exigendo dotes,non impediatur, quin possit exigere, non obstante etiam taciturnitate,&prςscriptione temporis,scd si dotes mortuo mari. to restituendae lunt in pecunia numerata, non possint in bonis mariti repeti intra annum a dicta morte,dum tamen haeres mari-

ti fideiustionem idoneam praestet de soluendo dictas dotes,elapso eanno uno. Et hF non obstante dispositione aliorum statutorum αsaluo tamen mulieri beneficio capituli de alimentis dotium

cuod dotes marito nonsoluta peti non posint,

s Oeminae,& habentes causam ab eis non possint,etiam adueniente casu dotium restituendarum petere dotes in bonis viroru qui dotes ipsas non exegerint, de quo constat pςr instrumcn- Π .. . in xum dotale ,& seu instrumentum, ut vocant contracartae, ita Vς ubi non

i adsit tale contracartae instrumentum, exigere possint in ,- bonis viri,licet lota confessio appareret dotium receptarum, quo HS

praeiudicium viri,&eius haeredum quia in reliquis remaneant in dispositione iuris; teneantur tamen mariti, & coram successis.

192쪽

res pro debitis non solutis Ad promissis, seu pro parte non soluta

cedere iura mulieribus, seu carum haeredibus contra obligatos; quae iura teneantur manutenere essicacia pro facto eorum, & habentium ab eis causam,& ad aliud non teneantur.

De manifestatione bonorum marati. p. VI.

Vlieres,quae pro dotibus,seu iuribus suis consequi voluerint solutionem, adueniente casu in bonis mariti, vel cuiuscunque alterius,qui pro eo,scu dictis dotibus, vel iuribus tener atur, obligatae sint, & teneantur sub earum iuramento tactis cor-- ' - poraliter scripturis praestito, manifestare legitime omnia, & singula bona mariti,& cuiuslibet alterius,qui pro dictis dotibus, vel ,-- iuribus esset obligatus, quae bona dictae mulieres habuerunt, vel . habent per se vel alias personas,vel si alij pro eis, & de eorum votae luntate,vel ad earum dispositionem habuerunt,aut haberi de haec ad instantiam haeredis mariti,seu personae his iis interesse; quod etiam facere teneantur quandocunque fuerint rcquisitae ad instantiam alicuius ex praedictis. ος -- Et si non manifestaverint,non audiantur in earum dotibus, & iuri-c bus consequendis: & si manifestatio praedicta fuerit petita in ali- qua causa,no currat aliquis terminus a petita manifestatione,nisi

poliquam manifestatio facta fuerit. ' , - Declarato,& intellecto,qudd raubae,vestes, ornatus,& alia quaecum c que pro usu,seu vestitu dictarum mulierum, intelligantur est a ' unt in bonis, & de bonis mariti, exclusis duntaxat illis raubis, &e V. ' bonis quas mulieres portassent ad domum mariti, ultra dotes ,&- non fuissent aestimatae,nec rationatae marito in dotem,quae in eo Z. - tinctatu in quo erunt,seu reperirentur,spectent ad ipsas mulieres. Bona vero, quae dictae mulieres haberent ut supra, teneantur dictae mulieres aestimata arbitrio duorum peritorum eligendorum per partes, seu publicorum aestimatorum retinere ad computum ,&pro concurrenti quantitate suarum dotium, & iurium, vel ea restituere,& solutionem suam consequi in alijs bonis, in electione Ipsarum mulierum,non obstantibus alijs statutis. Et

193쪽

Liber Quintus. I 77

Tt Ii di mulieres iurauerint,&manifestaverint,vel non mania, festaverint bona,possint nihilominus mariti haeredes,& alij,quorum interest,probare de maiori quantitate ,& de pluribus rcbus. de de bonis existentibus penes ipsas,vel alios pro eis, non manifestatis, vel minus manifestatis; bc hoc aduersus executionem, quae pro dictis dotibus, seu iuribus postularetur intra tempus ad formam,de qua in statuto de causis executiuis: reseruatis semper iuribus in ordinario iudicio,etiam pro praedictis non obstante exe

cutione.

Et si post praestitum iuramentum mulieres inuenirentur deierasse, puniantur in duplum, quod soluere teneantur, vel compensetur pro concurrenti quantitate cum dotibus, si carum solutionem nondum consecutae fuissent. .

De deductionefacienda in resilutione dotium. cap. VII.

ι . .

Votiescunq; dos veniet restituenda,is per quem fieri debebit restitutio, polis ex summa dotiu pro Datis retinere in se ut infra:videlicet alibris ducentis usque in decem millia, ad rationem quinq; pro centanario, si veniet restituenda infra sex annos a die traductionis uxoris ad domum mariti, vel cohabitationis ipsem, vel in domo mariti,vel in domo uxoris ; & si erit restituend a post sex annos,& intra duodecim,ad ratione octo pro centanario, & si post annos duodecim,ad ratione dece pro centanario; pro supra- pluri vero ultra libras decem millia,non possit aliquid retineri. Si vero nunquam fuisset secuta transductio,isu cohabitatio uxoris in. domo mariti,vel mariti in domo uxoris,non possit aliquid retine

xi pro fraeti j s.

Et praedicta omnia non procedant in restitutione dotium mulieris, quae ante matrimonium,pro quo fis restitutio 'sset Vidua.

De Lisentis dotium. Op. VIII.

MVlier, si mortuo marito no exegerit dotes in totum, seu pro parte,debeat pro non exactis, & quousq; steterit ad exigendum,habere alimenta dotium , Et teneantur haeredes,& lucruce res

194쪽

cessores mariti dicta alimenta soluere, quae laxari debeant secunia Tdum facultatem mariti, & quantitatem dotium per duos probos viros eligendos per partes:quod si altera pars non elegerit ad priamum praeceptum,magistratus ipse eligat pro ea,fecundum qu . rum relatione teneantur magistratus pronuntiare. Et si dicti probi viri essent discordes, non concordantibus partibus de tertio, magistratus eligat tertium,vel intcllccta relatione amborum a bitretur, ut ipsi videbitur. εIn praedictis procedatur summarie,sine libello,sola facti veritate i specta,& etiam ordine statutorum non obseruato. I

ι- De ante m. Cap. IX. Ρ haemortua uxore,maritus illso facto lucretur de dotibus quam

tum ipse constituisset pro autefacto uxoris:& pariter praemomtuo marito, uxor lucretur ipso facto de bonis mariti antefactu

eonstitutum.

Quod si antefactum non fuerit constitutum,lucrentur ad inuicem quantum fuerit medietas dotium, si fuerint de libris ducentis, M. . ab inde infra si vero fuerit supra libras ducentas, antefactum sit,& intelligatur esse de libris centum,& non ultra. Et haec locum habeant, si maritus uxorem transduxerit ad nuptias, vel cum ea in habitu matrimoni j steterit,uel habitavcrit. Antefactum sic lucratum mortuo lucranteὶ reuertatur ad filios ex eodem matrimonio natos,qui ab intestato remansissent haeredes;&eis deficientibus remaneat haeredibus lucrantis, etiam si uxor :transisset ad secundas nuptias. Possit uxor viro praemortuo habere vlrra praedicta de bonis mariti

pro faciendis vestibus,vsq; ad libras viginti quinq; in ciuitate G nuae,& vis, ad libras quinq; in dominio. De uxor uotiua a domo mariti. Cap. X. Rri Vlier, tuae aufugerit,uel recesserit de domo mariti, & accesserit

λ ad standum cum aliquo,exclusis patre,marre,patruO,auunc

lo, mita, & propinquis eius usque in tertium gradum, amittat

ia ipso

195쪽

Liber Quintus. I 79

ipso iure dotes,& antefactum,si ad instantiam mariti facta fuerit lamentatio coram magistratu: Et quae dotes,& antefactum intelis ligantur,& sint tali casu ipso iure acquisitae liberis dictae mulieris, qui ab intestato succederet,si decessissent: reseruato sem per maritato in eius vita usu fructu,qui debeat esse mariti, donec vixerit. Si vero dicta mulier steterit cum dictis patre,matre, & alijs su peri usexceptis,seu aliquo corum per dies decem contra voluntatem mariti,quod praesumatur, nisi mulier, vel aliquis pro ea,de expressa voluntate mariti docuerit,cadat in eandem poenam, ut supra. Declarato quod si maritus esset demens, vel furiosus, vel adeo eam male tractaret,ut sine periculo vitae non posset cum co stare, non cadat mulier in poenas praedictas,nisi maritus prcinuerit uxori s curitatem arbitrio magistratus, vel nisi magistratus arbitretur interuenire causam iustam ad accedendum ad domum mariti. saluo tamen quod mulier non cadat in poenas praedictas,si staret e tra domum mariti de licentia iudicis.

Desideiussione danda per mulieres nuptas extra dominium. Cap. XI. MVlier habens filios ex primo marito defuncto,quae ad alia vota

transiret extra dominium Reipublicae, teneatur p stare id neam fideiussionem filijs matrimoni j ex marito defuncto, de restituendo antefacto,& omni eo,quod maritus defunctus ei legas.set,& omnibus his, de quibus mater secundum leges non potest filios priuare, ad quam fideiussionem praeitandam compellatur per quemlibet magistratum ad requisitionem dictorum filio ru, di quilibet magistratus sit competens.

me testimentis,s vltimis voluntatibus. Op. XILSI quis habilis ad testandum,testamentum,vel ultimam volunt

tem,aut aliam dispositionem contemplatione ultimae voluntatis secerit,quae probetur vel quiniicitibus idoneis, quorum saltem maior pars sint mastuli,siue rogati,siue non rogati, vel pro betur publico instrumento notari j, in quo sint quiust testes ido-nci,

196쪽

nei,& saltem pro maiori parte masculi ut supra firma sit, & valiada. inter liberos autem in faciendis dictis probationibus,ut supra

testamen totum,ultimarum voluntatum,& dispositionum,ut s pra parentum,&ascendentium quorumcunq:,sussiciat numerus trium tellium masculorum.

Caeci siue casu, siue natura, qui tamen alias sint habiles,testamen ii, ultimam voluntatem,&dispositionem ut supra sicere possint in praesentia notari 1,dc quinq; testium idoneorum masculorum; qui telles in instanti, post publicationem factam coram eis a notario, se subscribant in testamento, nisi inter liberos : quo casu sussciat forma suprascripta,quantum in respicientibus ipsos liberos. Surdi scribere scientes possint etia illud , & illam facere coram nota rio ,& quinque testibus idoneis, de masculis, qui se subscribant, dummodo ipsi testatores etiam se subscribant, de testam e tum sit compositum in idioniate vulgari. Fili j,& filiae familias habiles possint etiam facere testamentum,Vitia mam voluntatem,& dispositionem contemplatione ultimae v luntatis, patre volente,vel ratum habente,siue tempore facti testamenti,ssiue ante,siue poli,etiam post mortem testatoris; do valeat talicasse,ac si esset testator sui iuris. Declarato quod si pater non reuocauerit testamentum si ij intram mensem vitium a die habitae notitiae detestamento post mortem. fiiij intest sturconsensisse. Possint tamen dicti fili j, de filiae familias non habentes filios de bonis proprijs, i u dotibus facere te flamentum usque in decimam liartem facultatum suarum in pia opera,etiam ignorante, dc notaente patre: de similiter possint sine consensu, & voluntate patris cassare,& annullare testamenta,vltimas voluntates,de dispositi nes,Vt supra,etiam factas cum voluntate, vel ratilicatione patris;&hςc per publicum initrumentum,in quo sint quinq; testes idonei masculi. Et quod dictum est de patre intelligatur deascendente in cuius potestate esset tellator. Famuli, seu pueri non possint facere testamentum,neque legata ad fauorem magistrorum,cum quibus sunt accordati, seu arte exercet,neq; filioru,& familiae dictoru magistrorum: de facta sint ipsis iure nulla quo ad beneficiu prςdictoru,saluti manetibus in reliqs. Testa

197쪽

Liber Quintus. I 8 r

Τestamenta,codicilli,legata, & aliae dispositiones etiam inter vitios factae ab infectis pelle,aut suspectis ad fluorem medicorum,chi

rurgicorum,seruiciarium,aut eorum,qui de eis curam habent,vel attinentium, aut alicuius de familia praedictorum , non valeant:

imo sint nulla ipso iure, &facto,quantum ad beneficium praedictorum saluis manentibus in reliquis. Omnis autem dispositio,& vltima voluntas testatoris, ut se pra v leat,& teneat,licet institutioncs,vel substitutiones non fuerint factae,scu conceptae secundum leges, sed fiat pro ut voluit testator, vel disponens,dum modo non sit contra bonos mores,luci contra

aliquod praedictorum. Et si pater,uelauus pupillis substitutionem fecerit, seu illos obligauerit, eruetur securulam quod ordinauit,& intellietatur facta ex pressa vulgaris,& pupillaris subsututio, licet secundum iura eam mi Aecerit , ita ut nec mater nec aliaua dia.persona post i quic- duani petere nisi tecundum quod de iure petere posset, si per patiam,vel auum pacta fuisset ex pretia pupillaris. Et si substitutio. vel obligatio excederet tempus pubertatis,Valeat etiam,& intelligatur intra dictum tempus facta substitutio,de qua supra,& poli dictum tempus intelligatur,dc sit esse talis,qualis de iure fieri debuisset. Et valeant nuda praecepta testatoris, seu disponentis ut supra de noalienando bona,vel aliter ordinando imo si grauauerit l, redem, seu legatarium de non alienando, vel de relli tuendo bona,seu aliquam parte,aut rem alicui,seruetur,& executioni mandetur' talis voluntas,&non valeat alienatio dictorum bonorum, partis, sicurei,facta ex quavis causa quantumuis priuilegiata, nisi fieret non extantibus ali js bonis caula, vel facto, testatoris, seu disponentis,. Vel pro ova teneretur,vel de iure obligari debuisset. Saluis semper falci dijs debitis iure naturae illis,quibus debentur secudu forma iuris,& statutorum,quae falcidia locu etia habeat in ca se praeteritionis,vel institutionis no factae,vcl cxhaeredationis, vel in ossiciosi testamenti,Mnalijsqbusvis casibus, ex quibus testamentit,vltima voluntas,& dispositio ut supra nullomodo possint dici nullae, sed in omni b.succedat falcidia loco cui uiuis nullitatis. scrui,de scruae non possint in tellamentis, aut quavis vltima volun-

198쪽

i 8 1 Statui. Genuen.

tale manumitti,nec liberari.& si manumissiones,aut liberationes in testamento serent, sint ipso iure nullae, reliquis in suo robore

manentibus.

Quicunq; fecerit testamentum,vel dispositionem ultimae volunta tis quocunq; modo,quouis iuramento firmatum,quacunq; solen nitate, scriptura vel quibusvis verbis derogatorijs,quomodocuq dictatam,vel excoSitatam,etiam si esset per viam contractus, Vel obligationis in ipso tellamento,ultima voluntate,seu dispositi ne appositae,5t etiam si protellationem aliquam fecisset super tostamento,uel ultima voluntate,aut dispositione in futurum fiendis,sive quocunq; alio modo. possit nihilominus testamentum,ultimam voluntatem dc dispositionem tollere, cassare,& reuoc

re,si voluerit,& aliud,vel aliam facere,vel non facere, ut sibi placuerit,dum tamen de dicta cassatione appareat per publicum instrumentu,in quo interuenerint quinq; telles idonei, qui pro in tori parte sint masculi,de casu casiationis primo factum , de ficta, de omnia de singula in eo contenta:& sic obligatio,protestatio,iuramentum,& alia sint ipso iure nulla; nec possint executioni mandari no obstatibus obligationibus,solennitatibus,scripturis, pro test itionibus,turametis,& alijs in eo,& ca contentis,etiam si non fuissent seruata,quae in priori dispositione fuissent mandata dici, reperiri,vel seruari, etia si fuisset dictu,quod aliter non censeretur

interuenisse libera voluntas tellatoris in reuocando priore,& non

obitante quocunq; alio statuto. quς omnia eo casu,& casibus praesumantur ficta, de facta in fraudem statuti. Non possit aliquis sacerdos,neq; clericus beneficialis, neq; religiosus

interesse confectioni alicuius ultimae voluntatis, nullusq; tellator possit conitituere,vel ordinare aliquem clericum conditionis praedictae fideicommissarium,vel executorem,vel sub quouis alio nomine alicuius ultimae voluntatis. Si quis autem contrafecerit te stamentum in caeteris omnibus remaneat in suo robore, dc firmitate .sed quo ad dictam constitutionem clerici sit irritum, id nullius valoris, nec obseruetur per aliquem magistratum . Nota iij autem non conficiant testamentum , vel ultimam volunt talem, confectioni cuius intersit aliquis ex praedictis, vel in quo 1nstituantur fideicommissatij, vel executores , vel aliter ut supras

199쪽

Liber Quintus. ' Ι 83

pta, sib poena librarum quinquaginta pro qualibet vice , aqua quidem poena intelligantur liberati quatenus per magistr tum approbetur institutio fideicommissariae, vel executoriae in persona alicuius clerici,Vt supra. Quoniam quandoque Genuenses in varias mundi partes acceden. res, seu nauigantes non possunt habere notariorum copiam, testamentum,ultima voluntas, & dispositio contemplatione viti mae voluntatis facta extra dominin m in aliqua mundi parte, ubi copia notariorum publice ossicium notari j exercentium haberi non possit, firma sit, etiam quod scripta fuerit manu priuatae personae , si per tres testes masculos, & idoneos legitime probarum fuerit quae probatio fieri possit in illis partibus coram consulibus nationis Genuensium:& exemplis de mandato cons

tum praedictorum factis,& per notarium subscriptis de huiusmodi scripturis,& probationibus adhibeatur plena fides, ac si fuissent ab initio manu publici notari j solenniter scripta, saluo iure cuicunque accusandi, excipiendi, & reprobandi de falso,

vel de contrario.

De tectamento inscriptis. Cap. XIII. SI magistratui praesentatum fuerit aliquod testamentum, seu viatima voluntas alicuius,seu quod, vel quae dicatur esse testamentum, vel ultima voluntas alicuius, & sit clausum,&sigillatum

sigillo testatoris, & septem sigillationibus septem testium, quae saltem sint factae duobus diuersis sigillis,licet non pluribus,& habuerit inscriptionem ab extra manu testatoris, vel notari j, aut in casu necessitatis manu alterius de voluntate, & mandato testat ris; & similiter habeat inscriptiones septem testium attestantium cum iuramento vidisse testatorem subscribere intus. & vidi L. se subscribere extra, ut supra,& fuisse rogatos a dicto testat re,ut se subscriberent & assirmasse illud esse testamentum suum, seu ultimam voluntatem, teneatur magistratus ad instantiam cuiuscunque iurantis se habere interesse, & id non petere per c lumniam,dictum testamentum aperire, & publicare,& decla

200쪽

i 84 Statui. Genuen.

Etum a notario publieo in forma nuncupatiua,dum tamen prius fiat recognitio per dictos testes de ipso testamento & eorum subscriptione,& sigillis,&per eos attestetur vidisse subscribere, ut supra i &quod testator affirmauit illud esse suum testamentum,& quod omnes ipsi testes eodem temporis contextu se subscripserunt; & quod testator erat sanus mente, & intellectu: & existentibus mortuis testibus subsicipiis, vel absentibus a dominio sufficiat probatio literaturae dictorum mortuorum , & absentium a dominio per recognitionem, seu testificationes aliorum testium,coram iudice examinandorum, dictaque attestatio, ap- peritio. publicatio fieri debeat citatis his, qui successuri essent ab intestato, s fuerint praesentes in loco,vel intra duodecim miludiaria ab eo; dum tamen sint in domipio :& facto proclamate qRo citentur alij absentes,& quicunque sua interesse putantes ad videndum fieri dictam recognitioncm, examen, apperiti nem,& publicationem :&si tempore publicationis aliqui ex diactis testibus essent extra dominium, vel mortui, sufficiant eo casia quinque ex eis,& inter liberos tres,& in praedictis procedi ponsit, & debeat nullo iuris ordine, vel statutorum seruato, nec peti

minusque dari possit assessor, neque peti, aut dati dilatio deforis, sed quam celerius fieri poterit.

De telament asseri non prohibendo. cap. XIIII.

Vi prohibuerit, vel dederit operam,seu fecerit ut prohibeatur

-- alicui habili,quod faciat testamentum,codicillos,seu ultimam voluntatem , cadat ipse iure in poenam librarum centum , usque in mille arbitrio magistratus, & priuatus remaneat omni luccensione dicti prohibiti, & commodo, & utilitate eius bonorum, &haereditatis;& teneatur ad reficienda damna illis, qui damnum paterentur ob testamentum, seu ultimam voluntatem non factam. Et nihilominus quando legitime constaret de voluntato testatoris obseruetur dicta voluntas, ac si testamentum, codicilli,seu dispositio facta fuisset, non obstante dispositione aliorum

statutoruin.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION