Philosophia practica universalis, methodo scientifica pertractata, pars prior posterior ... Autore Christiano Wolfio .. Pars prior, theoriam complectens, qua omnis actionum humanarum differentia, omnisque juris ac obligationum omnium, principia, a pr

발행: 1744년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DEDICATIO.

etiam in Academiis elegantiorum litera. rum & Gallica probas. Systema impium Epicuri, quod versibus eXOrnatum a Lucretio plurimorum animOS Pervertit,

versibus Latinis, quas Virgilius suos esse mallet, tanta ingenii felicitate, tanta mentis acie destruxisti, ut, quotquot Vel fando innotuit opus illustre & omnem aetatem laturum, ii nihil magis in votis habeant, quam ut in publicaS prostet utilitates. Inprimis etiam rerum civilium prudentia summa emineS, Ut quemadmodum in ceteris, ita etiam in ea maximo Tuo merito summus habearis. Neque enim alia ratio est, cur Ludovicus

XlU, nomine & re Magnus, EMINE TIAM TUAM negotiis quam maXime arduis in summis Europae aulis perficiendis praefecerit. Sane cum de pace Eu

12쪽

ropae stabilienda in Ultrajectensi conventu agendum esset, Tibi Romae evocato, ubi rebus Galliae providebas, Legationis

obeundae munus demandavit,quo nemo

Te rectius fungi poterat. Inter gravissimas tamen regii ministerii curas nunquam deposuisti animum scientias & hoe . nas literas promoVendi. Munificentiam

EMINENTIAE TUAE depraedicabunt

sui nepotes, qua Romae sumtus nece sarios ad usum telestopii palmos centum& quadraginta longi in contemplandis Planetarum faciebus adhibendi submini strasti, eidemque acceptum ferendum, quod indefessis observationibus Ilustris nuper Astronomi Francisci Blanchini facies Veneris antehac nobis ignota tanta accuratione innotuerit, quanta in depingenda facie Lunae usi sunt Astronomi seri

13쪽

. DEDICATIO.

recentioris. Ego me laudibus EMINEN TIAE TVAE recensendis longe imparem i

sentio nec mea eaedem indigent com-

mendatione. operi potius meo, quod molior, omne accedet decus omnisque

tioso vultu fundamentum ejus respicere volueriti Servet Te Deus, PRAESUL

EMINENTISSIME, Νostoreis annis dignum, per plurima adhuc lustra i Ita

CHRISTIANUS KOITIUS

14쪽

AΜplissimum ingredimur campum, dum

Philosophiam practicam universiam ad certitudinem evehere conamur. Actio num enim humanarum tanta est varietas & eadem actio pro diversitate circumstantiarum instar Uer. tumni toties speciem mutat, immo in eandem

actionem tam multiplices facultates animae, totb a actiou

15쪽

pR ATI actiones & passiones praeteritae influunt, ut, ubi singula accurate disicutere volueris, maxima demonstrandorum seges proveniat. Neque hic sussicit omnem actionum humanarum indolem intime ac penitus perspexisse: docendum etiam est, quomodo habitus agendi alii acquirantur, alii vitentur&, ubi acquisiti fuerint, abi conserventur ac perficia antur, alii vero dediscantur. Ob agendi liberim tem homini multiplicia competunt iura, nec minus multiplices in eum cadunt obligationes , quibus

latrifacere tenetur, nisi censeram meritam Incur-xere velit. Non levi opus est acumine in iis, quae hic diversa sunt, a se invicem separandis, ne di ficultatibus inextricabilibus immergaris, nec in errores incidas nullii magis quam hic nocivos Eorum omnium aeterna ac immutab iis veritas est, ut singula eundem ferant demonstrandi ri

gorem , quem sibi hacten proprium vindic,

16쪽

Ρ R IE F A T I Ο.vit numerorum & magnitudinum scientia, quae

exCelsa ingenia in partes suas pertraxit evidentia scia Equidem non desuere, qui saltem theoriam actionum humanarum demonstrationis legi-hus subjici posse agnoverunt, quos inter LOCRDUM & ipsi assentientem LEIBNITIUM nominasse sufficiat e nemo tamen hactenus ausius est adire Corinthum. Cum nobis propoluerimus philosophiam universiam methodo demonstrativa pertractare ; nostrum quoque est phiIosophiae praeticae humano generi longe utilissimae eandem operam impendere. Habet autem philosophia practica principia quaedam generasa, sive theor, am , sin praxin spectes, unde cetera deducumtur. Haec igitur primo Ioco evoIvenda fuerunt. antequam ad cerem progredi datur. Telam istam pertexere duximus in Philosophia praetica unive sali, eunas nunc prodit pars prior theotiam com

17쪽

P R R F A T I taplexa. Foecunda, in ea sparguntur semina, quae cetam segetem, messem uberrimam in sequent, hus promittunt. In actionum humanarum disse. rentiam isollicite inquirimus . ut interior earum ratio patestat. Ampliorum demonstramus libertatis in actiones humanas influxum, quam vulgo agnoscitur , praestrtim quoad usum facultatum inferiorum & operationes intellectus. Etsi enim facultates interiores homini cum brutis communes sint, in earum tamen usum lacultates superiores influunt, ita ut earum actus aliam prorsus induant speciem , quam in brutis habent. Et quamvis operationes intellectus immutabilibus subjaceant legibus, quas homo violare nescit 3 a libertate tamen animae, si usium earundem spectas, de- 'pendent. Influxum istum & hanc dependentiam vi principiorum psychologicorum ciarissime evicimus . ne quid relinqueretur obscuri, quod evidentiae

18쪽

dentiae obesse possit ad assensum acutissime cogitantium extorquendum requisitae. Pudeat igitur calumniatorem insiuisissimum indesinenter vociferam tem , nos ab omnibus actionibus humanis libe tatis usum removere & animum in agendo coeci 1ati legibus inviolabilibus subjicere , omnemque moralitatem sunditus evertere , nisii frontem d dum pesticuerit omnemque pudorem posuerit, nec amplius glorietur, quod apud hebetiores ataque eos, qur nonnisi alienis oculis vident, fac5. Iem reperiat fidem , si tero sapere fastus ridiculus permittit. Moralitatem intrinsecam actionum profundius scrutamur, quam hactenus fieri seo. . vir. Etsi enim omni tempore agnita fuerit, do nec nostra aetate a nonnullis in dubium vocata si intus tamen nondum apparuit, praecluso arcinnorum penetralium aditu. Desiderata Ait per

sectionis notis' iustincta, nec hominis peffectio

essem

19쪽

PRAEFATI O. essentialis expensia : unde latuit persectio accidentalis usu facultatum, quatenus a libertate animae dependet, obtinenda, ut mens humana divinae

aemula fiat. Quod si quis aegre ferat, ex subtilitatibus metaphysicis erui ea, quae ad ipsius vulgicile debent palatum, & planiorem desideret viam

nemini non calcandam , ei respondemus, quod olim respondebat EVCLIDES , cum elementa sua edidisset, PTOLOMAEO percontanti, annon faenior daretur ad haec via, non dari viam regiam

ad scientiam. Neque enim haec vulgo imperito scribuntur; nec iis, qui in moralibus haud altius vulgo sapiunt ; sed his, quorum autoritate & vubgus & qui eodem non altius sapiunt, stare tenemtur. Non deerunt alii, qui, ut juventuti humi repere, quam altiva se a terra tollere malenti placeant , curabunt ne desidia essiciantur studii utilissimi desertores: quod ut studiose ac diligenter curenti 'subti-

20쪽

PRAEFATIO. Lialatilitatibus nostris consequentur. Inprimis au-

tem notionem rectitudinis actionum evolvimus, Ut quid rectum sit intelligatur, cum sine ea ardualde culpa doctrina luce siua careat, nec suum: vir tuti constet decus: etsi enim de eo. quod rectum est, judicent Omnes, nemo tamen, quid sit breo

chum, cogitat, quasi recte agere possit, qui quus

rectum sit ignorat. . Legem naturae cum jure ata obligatione naturali ex ipsa hominis rerumque eL sentia derivamus, eidemque omnem tribuimus amplitudinem, quam habere potest, ita ut nulla mmnino sit actio, quae lassicienter determinata eam normam non agnoscat. Intra limites nimis an

gustos coarctata hactenus suit Iex, quae nullis limitibus sese coerceri patitur. Leges positivae ex

c naturali

SEARCH

MENU NAVIGATION