Historia chronologica rectorum Collegii S. Martialis Avenionensis. anno 1688

발행: 1688년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

1 et Historia Rectorum

Abbas Cleniaeensis, facto finali computo cum Priore de Guillestra, Proeuratore ordinis Cluniaeensis in Curia Romana , de omnibus qua receperat se solverat pro Domino Ab bate , cr pro Collegio Sancti Martialis, usque ad diem ultimam dictι mensis Octobris. Domnum Priorem quitavit, or recognovir se debere eidem Priori pensionem seu radia debita pro anno i 381. Quis unquam fando audivit eum , qui rite Provisus fuerit

de Beneficio in Titulum , se reddendis rationibus fateri obnoxium cuipiam Ab bati, ipsiusque stipendiarium , pro Administratione illius ejusdem Beneficii quod possidet in Titulum Post quam Auitantiam , se habet reddita ratio expensarum, Domnus Prioν de Guilimra summas infrascriptas recepit , ct fecit expensas , pro dicto Domino Abbate.

o diero Collegio. . . .

Die vero sexιώ mensis Iulii 1383. Domnus Iacobus bona memoria migravit ad Dominum Aυenione in Collegio Sancti Martialis, or fuit demum pressum de dicto Monase ris, id est, de Abbatia Cluniacensi , Domno Ioanni Absalι Moderno die septima August. DE Cujus BENEPLACiTO ET voLUNTATE . Prior de Guillestra. om citis P R Cu RATIONI s exercuit, GuBERNATIONEM DICTI COLLEcii habuit se alia

negotia feeit se procuravit pro Domino Abbate, sicut faciebat tempore sivi praedecessaνis. Ostendant ii, qui volunt Rectoratum Collegii Sancti Martialis esse Titulum Be neficii, visum fuisse aliquando in Ordine Cluniacensi, aliquem, qui piovisus sui cset de quocunque Beneficio in Titulum , quique opus habuerit, desumsto Abbate, Mnfirmatione Abbatis novi, ad possidendum Ec administrandum illud idem suum e neficium in Titulum , in quo praeterea, ea confirmatio valeat sol ina: DE BE- .

NE PLACITO ET voLuNTATE ABBATIS.

Idem Ioannes Abbas, examinatis computis Religiosi viri Domini Iacobi de carita, da omnibus qua recepit se solviι tam pro lso quam pro Collegio Sancti Martialis novitrefundato, ultra pensionem sbi assignatam, annis singulis, per Dominum Abbatem, eamdem Pνiorem quisavit. En verba, ejus syngraphae quam dat Abbas, in testimonium factae sibi integrae solutionis. Notum facimus quod Prior de Guillesra Proem rator nonri ordinis in Caria Romana , &c. Nobis reddidit Computum de expensis inreparatione momus nostra Collegii Sancti Martialis, o pro Scholaribus quos in Avenione tenemus , qua omnia in duobus quaternis ipsius manu propria scriptis eontinentur , &c. Datum in Castro nostro Boutavant, sub parvo Risio rotunn , in absim.

tia magni.

Ipsa etiam pensio , seu stipendium , de quo hic sermo est , datum huic primo Administratori Collegii Sancti Martialis , nova est demonstratio, eum non gessis hanc praesecturam in Titulum Beneficii, sed tanquam nudum Ec simplex OE-cium , cuius ea pensio erat salarium. Sicut Fc quod ibidem dicit Abbas, Monachos Collegii sustentari sumptibus ipsius Abbatis, probat evidenter idem Collegium , spectare, nullo medio , ad Abbatem Cluniacensem, quandoquidem Religiosi , qui ibidem literis operam dabant, ex reditibus Abbatis alebantur. Et re ipsa, Domus illa nullos adhuc stabiles habebat reditus, & ex solo aere sustentabatur quod subministrabat Abbas Cluniacensis ue clim Beneficia addicta hute Collegio, de quibus fit mentio in Bullis pro ejus fundatione , non transerint in ejus Collegii usum , nisi longo phst tempore. Siquidem Cardinalis Anglicus potiebatur Prioratu de Tincto; quem addixit Collegio, anno i 383. reservata sibi

pensione tam grandi, ut ea fructus ejus omnes consumeret. Ituta unio Prioratus

de Tincto, inquit Iacobus Abbas primo Statutorum quae condidit anno i 383. suum senita es effectam. Anno sequenti ii 84. Cardinalis Sanctae Crucis in Ierusalem addixit item Collegio Prioratum de Gresaco. quo fruebatur; retenta etiam sibi majori redituum

12쪽

. S. Martialis Aventonensis. I

Anno 13yi. addictus Collegio fuit Prioratus Podiolent, a Cardinali de Agri- solio, pacta sibi tamen annua pensione quingentorum florenorum. Porro quod attinet ad Prioratum de Conaux, nunquam is cessit in jus Collegii i eo quod intercessum sit a Priore oppidi Sancti Spiritus, ajente reditus illius Prioratus destinatos elle ad emundas vestes Monachis San spiritensibus. Qui ergo fieri poterat, ut anno i 379. quo facta perhibentur Statuta commentitia , Rectoratus Collegii institueretur in Titulum Beneficii, cui Collegio nulli tunc temporis assignati erant proventus certi, imo cui nulli propriε fuerunt addicti, nisi duodecim post annis Adde quod, etiam ulterius expostandum fuerit, donec obirent Cardinales , qui magnas sibi reservarant pensiones ex reditibus Beneficiorum Cluniacensis Ordinis quae addixerant sustentando Gymnasio; nam quamdiu ii vixerunt , solus fuit Abbas Cluniacensis qui, aere suo benigne erogato . effecit ne Gymnasium

En qualis erat Administratio hujusce nascentis Domus, sub regimine Iacobi

de Cadola, qui toto tempore quo eam rexit , rationes factorum a se sumptuum Cluniacum mittebat per Domnum Iacobum Vedocti, cum hoc titulo: Omputatro Colusio. Sancti Martialis, transmissa per me niorem de Gutitisse D. Abbaιι CD-niacensi. Si Rector in Titulum Collegii Sancti Martialis fuisset Cadola, cur se talem non nominaret in hujusmodi scripto & cur se dicit soli1m Ptiorem de Guillestra Quidquod a ne vel in ipsis Actis quae in rem Gymnasii transigit , Rectoris aut Prioris Collegii sibi nomen aluumit, ut vidimus de pensione quam Abbas Sancti Martialis Lemovicensis debebat Gymnasio Sancti Martialis Aventonensis, quae pensio dein commutata est cum reditibus Arelatensibus. Monachis iterum Lemovicensibus data fuit syngrapha in testimonium solutae pensionis, ab ipso Cadola & a Priore de Tournac, NOMi NE ABBATIs CLuNIACEN sis, anno I 387. paul δantequam Cadola fatis concederet, cui nempe Cadola: Abbas Ioannes de Cosanqui tunc venerae Avenionem , socium Administrationis adjunxerat eum , quem dixi, Priorem de Gurnac. Visuntur amborum nomina in calce syngraphae, in hunc modum : D. Iae. de Cadola Prior de Gaillestra. D. Ra mandus Rabasse Prior de Tornaeo. Sed Cadola non subscribit : Rector Collegii Sancti Martialis Av nionensis.

Quod verδ in oculis ponit, universum Gymnasii jus penes unum Abbatem Clunia censem esse , istud quod subjicimus est : Abbas Ioannes de Cosan qui tunc erat Avenione, dat solus in emphiteo sim domos complures quae ad Collegium Sancti Martialis spectabant, nulla prorsus ficta mentione Rectoris aut Superioris ejusdem Collegit. Ex hactenus dictis luce clarius meridiana fit, hune Cadolam qui primus Domum Sancti Martialis Administravit, ejusdem non fuisse Rectorem Titulo Beneficii. Idem Abbas Ioannes Domno Mymundo Rabasse dedit in mandatis ut rationa rium strueret omnium mobilium , quae Domnus Iacobus de Cadola moriendo reliquerat Domui Sancti Martialis. In eo Instrumento, quod scriptum fuit in ipso Gymnasio , incredibile prorsus est, demortuum Cadolam nominandum non fuisse Collegii Rectorem aut Priorem aut etiam Superiorem , si revera illud gubernata set in Titulum Beneficii. Ecce tamen loquendi formulam quam is adhibet Ray- mundus ab Abbate delegatus; R eperta sunt in Collegio, reticia per Domnum Iacobum de Cadola Procaratorem in curia Romana. Item , reperta sunt in eamera ubi habitabat Prior de Guillestra. Et ita de ceteris articulis , in quorum ne uno quidem, Cadola vel semel appellatur aut Rector aut Superior Collegii Sancti Martialis.

13쪽

i4 Historia Rectorum

Anno 1389. Data fuit admini stratio Gymnasii Domno Begoni de Murato, Pro curatori item ordinis Generali, qui Prior etiam erat Monasterii Sanctae Marg, ritae de Elincuria, re fuit postmodum Abbas de Bernato. Geminae supersunt

Chartae authenticae, in quibus, manu sua , is scripsit sumptuum rationes, non digestas sollim per annos , sed per unamquamque hebdomadam. Primus annus, secundus . tertius mea AD MINi s T RATIONI s. Porro , inscriptum sic est pro titulo hisce rationibus t Computa per Procuratorem Curia mymana, facta nomine Collegii SancIι Martialis. Post quam sic orditur : Ego Bego de Murato , die decima Martii, incarpi ADMiNIsTRA TioNEM , in Collegis Sanctι Martialis. Si ejus Collegii fuis set Bego, ut vocant, Titularis , dixisset certe : Ego Bego de Marato , die decima

Martii, possessionem inisi Beneficii mei. Bego idem , ob quaedam ordinis quae gerebat negotia, Parisios accesse , die

trigesima Augusti, anno i 3'i. Scientam quod ipsa die accessi Parisios , o Domnus Roberti fecit ADMINISTRATIONEM. Is erat Robertus d Eschaudesoles, tunc Monachus in Domo S. Martialis, non dicit Bego: se huic Roberto commisisse procurationem Beneficii aut Rectorallis sui, quamdiu absens esset; quod fecisset ceriate , si is in Titulum gessisset Rectoratum Collegii , sed narrat solummodo in suis commentariis, quinam sucrint delegati ab Abbate Cluniacensi ad administrana dum Gymnasium, per id temporis, quo , ipse Bego fuit Lutetiae. li fuere duo , stilicet is Robertus d'Eschaudesoles , dc Domnus Arnaldus de Maazeroliis, quibus Bego octingentos florenos reliquerat in arca, qui pro victu vestituque Monachorum insumpti fuere , & pro Templi structura. Bego Parisiis reversus est Ave monem, die decima Martii, I 391. Desiit Begonis hujus Administratio anno 139s, quam dum ageret, Abbas Cluniacensis divisit in varios saepe procurationem rerum Gymnasii, dum sorte comis modis de bono Domus id opportunius esse vidisset. Siquidem in pacto quod intercessit Pontificem inter ic Abbatem Cluniacensem, dum fuit ordini restitutus Prioratus ad Pontemsergiae , memoratus Arnaldus de Mazzeroliis pro Abbate subscripsit, cujus appellatur Procurator pro resin Collegit. Idem de Mazeteroliis,

ABBATis Eius DEM NOMINE , rationarium mobilium compegit quae erant in Do-mo Podiolent, cum ea Cardinalis de Agri solio, cessit in jus perpetuum Gymnasii. Et in ipso perpetuae cessionis Ec addictionis Instrumento , sic habetur: Pra

sente venerabili est circumstecto viro , Domno degone de Murato Procurato e ordinis Cluniacensis, ut asperit, AoM1NIsTRATORE qu E se gubernatore Collegii Monacho rum Sancti Martialis, Vi CE , ET NOMi NE ABBATIs CLuNIACENs I S, CuI DI

CTUM COLLEGIuM, IMMEDIATE su BESSE DIGNOSCI Tu R.

Fieri omnino nequit, ut qui ad has duas Begonis subscriptiones mentem adverterit , cor habeat credendi eum Rectorem, alterum a Primo, Gymnasiii possessorem fuisse in Titulum Beneficii. Cum ipsis oculis usurpetur , Begonem ipsum contestari, se , Procuratoria tantum Abbatis potesate fungi, & ut loquitur : Vi CE& No MiNE ABBATis CLuNIACENsis. Cui , ut pergit Bego , Di CTu M COLLE GiuM IMMEDIATE su BEssE DIGNos Ci Tu R. Id vero, cum paciscitur non cum

homine quovis e medio , sed cum uno e Purpuratis Patribus, id sciente Ec vidente Pontifice , & sub ipsum conspectum totius Romanae Curiae. Dicitur insuper in Tabulis consectis cum Cardinati Sancti Martialis pro commutatione praedii de Monte - Oliveto : Consentientibus ruenerabili viro Fratre Begone de Murato , Magisro in jacra Pagina , Priore sancta Margarita Ordιnis Cluniacenses , PROCuRATORE ET. PROCuRATORIO NOMiNE , praedictorum Domini Abbatia , ct Conventώs Mouasterra Cluniacensis, ct Nomine Procuratorio , quo sum, o generaliter Administratorum venerabilis Collegis , Sancti Martialis, nunc de novo in

14쪽

Coll. S. Martialis Aventonensis. is

Si fuisset Bego Gymnasii Rector in Titulum, suo tantum nomine pepigisset ι

id verb, inquam, facere neque potui siet nec debuisset. Extant praeterea chartae duae, anni 339 . quarum utraque , sua jam dictis fides de veritas magis asseritur. In altera Clemens VII. reservans Cardinali de Montes Coelio reditus quos Abbas Cluniacensis habebat Carpentoracte,quosque Domui S. Martialis addixerat, dicit, id factum fuiste: De mera tiberalitate Abbatis Cluniacenses, ec paulo post Bego appellatur tantum, Administrator Omnasii S. Martiatis. Continet altera seriem rei gestae , dum itum est secundo in possessionem Priorat sis Pontis-sorgiae , quando illum Abbati Cluniacensi Clemens VII. idem restituit. Ιniverunt eam possessionem Arnaldus de Mazeteroliis tanquam Procurator Abbatis, de Bego de Murato , dc in ea primum scheda subscriptum visitur Ecusurpatum RECTOR Is nomen, quod tunc datum est ec adjunctum nomini Ad ministratoris aut Procuratoris Gymnasii. Domnus Bego de Murato RECTOR ET ADMINISTRATOR Collegii S m Martialis is membrorum eius. Quod quidcin Rectoris nomen cepit tunc prim im Bego, post annos quindecim a sundato Collegio. Quae res non hic debet oscitanter legi, sed quae contra valde diligenter notanda est , nam, vel ex una ea re, jugulatur ic plane concidit, caula eorum menda. cissima & mendosissima , qui falsa procuderunt Statuta. quae supponunt suis lepublicata tredecim diebus post emissam Bullam de fundatione Collegii, Ec in quorum uno, volunt eum RECTO Ris nomen, ejus Gymnasiarchae collatum fuisse , solemni formula, sonantibus his verbis: Perpetuum Beneficii Titulum , in suo RG CTORIA S O eis. obtineat. Siquidem , si tanto ante hoc Rectoras nomen assignatum Gymnasiarchae Sancti Martialis ec contributum fuerat, dc quidem , per solemnem , ide6que vulgatissimam , quam sui narrant Pontifex sanxisset publi-Cationem . cur , amabo , eo Rectoris nomine tam religiose abstinuissent , in tot consechis tabulis, duo primi qui eam Domum rexerunt quibus sane usurpandum potissimum fuerat, primis illis quindecim annis, si talia Statuta extitissent quae deblaterantur ab adversariis , dc quae conficta fuisse a nuperrimo nebulone, a daciane dicam an majori inscientia, singulari diatriba postmodum demonstratur. Post lecta quae retulimus, si quis adhuc esset, qui contenderet, alterum hunc Rectorem gessis Rectoratum, ut Beneficii Titulum , nae ille non serib loqui crederetur ab omnibus i Ec si id crederet, tum gratis omnino credere, tum non vir cordatus haberetur Robertus d Eschaude soles , admotus Rectoratui suit anno I 396. Is ex Priore Celsiniarum , fuit ordinis totius Procurator, quo nomine interfuit Synodo Constantiensi, qua in urbe accepit nuntium suae electionis in Abbatem Cluniacensem , admotus Rectoratui fuit, anno I 3ys. Restant redditae ab eo rationes annorum i 3s6. i 337. dc I3 8. Domnus Ioannes d'Estrage praesectus ab eo erat faciundo quotidiano sumptui. Robertus , dum assumptus fuit in Priorem Celsiniarum, eo plures secum detulit libros qui erant Domsis Sancti Martialis, cujus Domus Monachi eos sibi libros petierunt reddi, post mortem Roberti anno I x . Inventi sunt ii separati a libris ceteris, cum hac inscriptione : Ego Rosertus d'Escbaudesoles humilis Priον Celsiniaram , tune ADMINISTRATOR Collegii sandri Martialis , attali Cel ais, Modus ille loquendi: tune Administratον, probat manifestE , Abbatem Cluniacensem tradidisse huic novo Rectori gubernationem Collegii, in annos tantum illos tres , quorum ab eodem Rectore redditas rationes habemus , nam quamvis is Robertus, post eos tres annos, quorum spatio,

15쪽

16 Historia Rectorum

Domo restitisse inveniatur, per alios annos quatuor; sin annum scilicet I oi. quos uum adiit Prioratum Celsiniarum) nihilominus Abbas Ioannes , Domnum P trum Alvergnaci Priorem de Rampone, in Dioecesi Vivariensi , praesecit Gymnasio Rectorem , vel ipso ibi praesente Roberto d'Eschaude soles. Sunt Cluniaci redditae rationes illi , quem disimus, Alvergnaci, annis i 398. ι399. M l co. ab Domno Antonio Meyresii Priore de Petra , εc syngrapham legimus ejusdem Al-vergnaci Rectoris, testem rei bene gestae i illo Meyresiit, anno 1 oo. Ubi hie ita scribiti Habui Auitantiam de tota Admi iis ratione facta per me , peν Venerabilem

Patrem ac Dominum Petrum Alvergnaci, commissum ad hoc , per Reverendum Fata trem ac Dominum Cluniacensem , praesente Decano Cluniacensi , ct omnibus Retitiosis

de Collegio. Quid igitur erant primi illi Rechores , nisi meri delegati ab Abbate Cluniacensi ad regimen Collegii gerendum precario 3 de pro ejusdem Abbatis

arbitrio missi Oeconomi Tres, eodem illo tempore, erant Administratores in Domo Sancti Martialis, sumptus, numerato aere faciebat D. Antonius Meyresi, D. Petrus Alvergnaci erae Procurator, & Domnus Ioannes Bordeti Decanus Cluniacensis, Praeses erat, Abbatis nomine i inde est quod Meyresii addat in redditis a se rationibus i De Prato Bederide non eo uto, quia Dominus Decanus Cluniacensis recepit loquerium pro aliquibus pecuniis, quas sibi debebantur , per Dominum Priorem Celsiniarum, cui Priori Celsiniarum Decanus Cluniacensis eam ut credere fas est in pecuniam mutuo dederat, clim Prior ille, qui erat Robertus d Eschaude soles jam memoratus, Procurabat Sancti Martialis Gymnasium. Is tamen Meyresii Rector una nominatur eum eodem Ioanne Bordeti Decano Clunia censi. in superstite scheda teste soluti rite conventi pretii a Villico redemptore redituum Prioratus Pontiu orgiae , die x. Iulἱi, anno 14 . quae sic habeti Eu Od Venerabiles cr Religios viri Domini Ioannes Boiaeti Decanus Mona- perii Cluniaeensis ese Antonius Me resii Prior Pris ius de Petra, Viennenses Dia ess,

Rectores, Gubernatores , seu etiam Procuratores Collegii Sancyι Martialis Aventonen-ss aeonfitentur se recepisse flutionem Arrendamenti Molendini apud Pontisseetiam si-ri , iuxta eonventiones inter Arrendutorem , ct Procuratorem Domini Abbatis Cluniaeensis se Collegii Sani Martialis. Tertius ille Procurator, de quo hic mentio fit , sine dubio erat Domnus.ille Petrus Alvergnaci, quem jam supra memora

vimus.

Anni duo & viginti elapsi jam fuerant a sundatione Gymnasi, & ne leve quidem vestigium , in ipsius regimine, Beneficii quod vocant in Τitulum, visum

fuerat, aut tenue etiam simulacrum. liqui falsis nitentes Statutis, volunt eum Rechoratum , in suo saltem exortu , vere creatum fuisse in verum Titulum Beneficii , ubi viderint ea quae mox , summa fide , retulimus, an facere pollunt quin fateantur salicin & nobis ultro dent: quamvis ea quae somniant Statuta tam vera essent, ac nos eadem jam ostendimus N plenius porro ostensuri sumus esse salsitasma, ea , inquam, Statuta si vere extitissent, vel in ipsis suis suisse suffocata cunabulis, & non tantum neglecta vel derelicta, sed rea ecta etiam fuisse penitusque reprobata

Quid vero habent quod reponant, quod quidem audiri dignum sit, huic quam

ultimo commemoravimus, gubernationi Collegii, divisae , eodem tempore, Administratoribus tribus ab Abbate Cluniacensi Atenim, qaasi tres, eodem tempore illi mei Domui praeposti Rectores, satis non essent ad evincendum eam Domum nunquam fuisse Τitulum Beneficii, quod ab uno solo possideri de quidem in perpetuum, cautum , certissima lege, ac sancitum est. in En quartus Rector accedit nobis suppetias, hoc ipso an. 3 oo. Domnus scilicet Robertus de Furno Procurator Quaestorque Generalis totius ordinis, a quo prim*Rectoris

16쪽

Coll. S. Martialis A Venionensis. . II

Rectoris gestae sunt partes ab eo anno I4oo. ad annum i 433. quique solus Administrabat Prioratus de Tincto & de Gresaco, qui duo Prioratus jam tum erant assignati su stentando Collegio. In scheda locationis cujusdam domus .le Tincto,

is, quem dico, Robertus ita subscribit : Prior de Rampone, Recter Prio=atuum de Mncto se Gresaco , Procurator Generalis Ordinis Cluniaceos , quemadmodum conia nat ex usius Proeuratorio , LiIeris Patentibus Domini Ioannis de Cosano . datis

Ipsemet Robertus de Furno negotia quaedam Gymnasii gerenda dedit Domno Guillelmo de Valentia , in literis porto huic Guillelmo datis eam ob rem , sub

scribit etiam Robertus, in hunc modum: Fνocurator Reverendι DomInt Radimandi Abbatis , ad νegendum cr gubernandum Collegium Sanctι Martialis, cY diversa aha

facienda. Ii qui vellent hunc Robertum posscd iste, in Titulum Beneficii, Proeu

ra ιι nem reg/minis Domus Sancti Martiatis, consequens est, ut velint etiam, eumdem Robertum gessisse εc possedisse, in Titulum Beneficii , Procurationem ad di versa alia facienda pro Abbate ; nam Robertus sciebat sane quis ipse e sici, & is, eodem loco ac numero habet, suam Procurationem Collegii, suamque Procurationem ceterarum Abbatis rerum gerendarum. Haec consequentia quam defugere non possunt Adversariiὶ risu excipi digna est. Quid agas 3 has se in plagas

induunt, qui falsa persequi, quam e falso pedem rcferre malunt. Verum , ut nimium multis hic Robertus negotiis distia hebatur . & quaedam obortae jam essent de eo querelae, Abbas Ra ymundus curam illi sol im reliquit Prioratuum de Tincto dc de Gresaco ; dc Gymnasii curam aliorumque praediorum, quae non procul Avenione aberant, alii tradidit.

Anno siquidem 1 o 1. Domnus Iacobus V edocti Prior de Gigors, in Dioecesi Diensi , inscribitur Rector, in charta quadam venditionis domus unius in pago Ponti siorgiae. Eodem anno, Abbas idem Rarmundus Domnum Petrum Bajuli , Priorem de Fleuriae de Conne stabilem fui tunc appellabatur j Monasterii Cluniacensis mittit

Avenionem, ad instruendum rationarium bonorum mobilium Domus Sancti Martialis. Praesentibus Domno Petro Alveetnaei , cr Domno Antonio Me rella Cluniae=sibus Monachis , o duis Cosiegii SancIι Martialis Procuratoribus , prουι de Usorum Procuratione constat , o ipse Domnus Connelabitis unum pos alium inter

rogavit.

Provincia, quae illi Conne stabili fuerat demandata, pertinebat, ad multo plura; quamvis enim Domnus Vedocti qui adjunctus alias suerat Domno Begoni,

ad deserendas Cluniacum , sumptuum annuas rationes P Rector esset Gymnasiit; cum duobus Procuratoribus, Domno scilicet Alvergnaci , & Domno Meyre sit; idem tamen Connestabilis, vi Procurationis suae, rem transegit, qinc vertebatur inter viros , quibus commissa fuerat executio rerum ab Cardinale Ambianensi mandatarum, supremis suis tabulis; & inter Rectorem Domus Sancti Martialis pro restitutione Montis Oliveti ad Villam. Novam , dc pro quodam reliquo aere, cujus debitor erat Cardinalis idem, Gymnasio. Graves tunc pervenerunt expostulationes ad Abbatem Cluniacensem, de malo Roberti hujus regimine, annis quibus gubernarat I O . l4Os. I4o6. I OT. dc IqO8. Mandatum est Decano Abbatiat Sancti Andreae ad Villam Novam, ut super ea Roberti accusatione inquireret. Insimulabaturi jura Abbaiis in Macello de Gre- fac abalienasse : vendi/isse domum ubi Bajultis . ut vocant, de Tincto habitabat: clam habuisse Bullam Pontificiam, circa bona , quae moriens Cardinalis de Agri selio legaverat Domui S. Martialis, & de prave gellis pluribus aliis. Eaequerelae moverunt fibbatem Raymundum, ut Domnum Bertrandum de Cadoena fratris sui filium, qui lae Decanus erat Lehunt in Sanguine-Teris,mitteret Avenione una cum C D.Io. Laru

17쪽

i 8 Historia Rectorum.

resano, anno igol ad exigendas rationes a Roberto & ab eo recipiendas scheadas omnes de syngraphas bonorum a Cardinalibus relictorum Gymnasio, rerumque aliarum spectantium ad eam Domum. Sed Robertus de Furno qui Generalis erat Ordinis Quae stor, dc maxime cognitas, longo usu . habebat rationes singillatim rei totius domesticae ει fortunarum Gymnasiit, is erat homo , quo nec facile Abbates calere, re a quo dissicilius sese expedire possent. Eo circiter tempore, Domnus Bertrandus de Alegno Prior de Gordanetis , in Dioecesi Narbonensi, Rector fuit Collegii, quod ex Charta constat anni a '

in qua , sic legere est. Domnus Tumundus Abbis Cluniacensis inmtuit Procuratores tuos, ad lites Collegii Sancti Martialis, Domnum Bertrandum Rectorem, ex D num Robertum de Furno Deeanum de Lebano in Sanguine-Terso. Quantum vero temporis, is Bertrandus rexerit Domum , docet ipse nos Robertus de Furno , qui & Procurator Generalis, & potioribus fungebatur Rectoris partibus, nam dum reddit rationes suas, sic dicit: Dominis Prioν de Gordantiis duobus annis tenuit Collegium. Anno i os. Petrus Borreri Apostolicae Camerae Clericus, Domum Sancti Martialis bonorum suorum haeredem ex asse scripsit. Adstitit vocatus Robertus de Furno, dum id Borreri testamentum resignatum est, εc in consectis ea de re tabulis, subscriptus invenitur. Robertus de Furno, Prior de Urro , Procurator dicti Monasterii ad Regendum er Gubernandam eumdem , per Reverendum Dominum Abbatem

Ra mundum. Ea verba : PRO CuRATOR AD REGENDUM , PER DOM NuM ABBATEM, rem

decidunt clarissime, demonstrantque eum Rectoratum nil aliud fuisse quam Pt curationem , ad nutum Abbatis. in alio etiam Instrumento ubi agitur de hac eadem haereditate, quae Gymnasio obvenerat, idem Robertus dicitur iterum: Procurator, or nomine Procuratorio Coia Iegit S. Martialis. Sedenim cum Abbas huic Roberto non fideret, ob exortas adversus eum varias querimonias, ob successiones bonorum quae a variis Cardinalibus Monasterio Sanehi Martialis obtigeranti propterea injunxit Abbas , die xi. Iulii anno I 26. tribus Procuratoribus, nimirum, D. Bertrando de Cadoena, D. Petro Alvergnaci,& D. Antonio Meyresti , eam ut cernerent curarentque haereditatem; quibus, s in Cam rem) autoritatem suam commisit omnem l Procuratoribus , Monachis dicti GLegit haredibus. ct ipsius executionis gubernatoribus. Abbas Cluniacensis, in sua illa Procuratione , nunquam tres eos Monachos h. eredes appellasset, nisi , bona quae in sortem Gymnasio adveniebant, accedere eadem conserentur Membro uni , Mensae quam vocant Abbatis , qui, ob eam rem, eos appellabat haeredes, quos Procuratores suos statuerat. Tantum vero abest ut Gymnasium Rector gubernaret, eo modo quo sua Titulares sui vocantur gubernant Beneficia , quin is, qui tunc Domus Rector erat Robertus , exclusus plane & nominatim fuerit ab ea haereditate adeunda, cujus & cognitio dc execuintio tota suit pcnes tres eos, quos recitavi Monachos. Anno i o8. Idem Robertus pactum secit cum incolis Podiolent. Scheda rei testis superest in Domo Sancti Martialis. In ea sic scriptum est i inter Venerabilem es Religiosum virum D. Robertum de Furno, Priorem de Urro , &c. Procuratorem orReceptorem ordinis, tam Cluniacensis Monasterii , quam Sancti Martialis Avento nensis, membrorumque se iuriam eiusdem , per Reverendissimum in Chrso PMrem es Dominum D. Rumundum Abbatem Monasterii Cluniaeensis, proat mihi Not rio publico insea scripto legitime eon i, quibusdam patentibus Literis in pergameno feriptis , cum sigilis dicti D. Abbatis. Si Rectoratus Gymnasiii fuisset Titulus Beneficii , quid causae esse potest , cur Notarius id non scripsistra ρ Quid mo causae

18쪽

Coll. S. Martialis Aventonensis. I9

esse potest cur tam clare eum appellet : Procuratorem Generalem Abbatis Clama censes, tam pro toto Ordine , quam sngulariter pro Collegio S. Martiali nisi quia Notarii, qui frugi sunt, res non scribunt nisi ex vero. Anno i os Ludovicus I l. Rex Neapolis εc Provinciae Comes, dedit Abbati Cluniacensi regium diploma, quo , oppidum Podiolenum quod pleno jure ad Abbatem spectat Cluniacensem tutum esset tum ab in curtu, tum etiam ab hospitio militum : In eo diplomate Robertus de Furno dicitur: Procaνatον is receptον tam in toto ordine Cluniacensi , quam Sancrs Martialis Αυenionensis , o membrorum α. Qua re patet san E datam Roberto, ab Abbate Cluniacensi ProcurationM Administrandi Gymnasium Sancti Martialis, ejusdem plane modi esse, cujus est Procuratio M Quaestura totius ordinis, quam certe sciunt omnes ec dari, mero nutu, ab Abbatibus, bc ab iisdem, pro arbitrio, revocari. Certi homines , in quorum potestate diu fuerunt Archi via Collegii Sancti Martialis, subduxerunt in rem suam ut par est credere Provisiones scu Lue ras faciendae Procurationis datas ab Abbatibus Cluniacensibus, iis qui primi Administraverunt idem Collegium , quandoquidem ibi nullae omnino repertae sint. Atenim, quam iniqua , tam fuit vana eorum, quos dixi, hominum cautio ; cum feliciter binae supersint, Sc nobis prae manibus sint Institutiones hujusmodi Procuratoriae , ex Archiviis extractae Cluniacensibus. Data suit utraque D. Roberto de Furno. Prima est anni i411. praeter illam, quam ipse Robertus se habuisse fatetur ab Abbate Cluniacensi , anno I oo. Τenor primae illius est in hunc

modum :

Universis, dcc. H. Rumundus miseratione divina Cluniaeenses Eeiasa miniser G neralis. Salutem in Domino. Notum facimus quὸd nos , revocando quoscumque Procura-rorer est Receptores, ad infraferipta , per nos alias constitutos. nostra Monasterri Sancti Martialis Mentonensis, facimus , constituimus , se ordinamus Procuratorem, R ceptorem, Factorem o Gestorem specialem, Venerabilem se earissimum Fratrem nostrum Domnam mobertum de Furno Decanum nostri Decanatώs Lehunt in Sanguine-Tes, &C.Dantes o concedentes Hi plenariam potestatem exigendi, reeipiendi, iura, actioneso cetera ad eausam Meeutionum Reverenili in Chrso Patris Cardinalis Arelaten-ys ct de Agrifolio 1 audiendi, impunandi, approbandi , Ecc. Relevantes ipsum Procuratorem nostrum eiusdem cMonasterii sancti Martialis ab onere satisd indi. sub obligatione omnium bonorum dicti nostri Monasterii , dcc. In quorum testimo-nmm , Ecc. Datum in Domo nostra de Tomaco 23. Februarii i ix. more Galil- cano sumpto.

Provisio his terminis expressa habetne , quaeso, aliquid simile cum Provisione Beneficii in Titulum collati Idem Raymundus Abbas, alteram eidem Roberto Institutionem dedit Procuratoriam: die penuis 4 menses Maii 1 13. in Castro Luνdani. Haec altera respicit istum bona Collegio Sanisti Martialis data a Cardinalibus Ambianensi ec Pampilonensi, faeItque specialem mentionem Prioratus de Tincto. Cui usui aut cui bono nova haec Procuratio , si fuisset Robertus Reetor in

Titulum hujus Collegii 3Vi hujus Procurationis , fecit Robertus transactionem , ut vocant, cum civibus oppidi de Tincto M. Procurator ct Nomine Procuratorio Domini Tumunda Abbatis Cluniacenses , se sui Collegii Sancti Martialis. Convenit item de certis quibusdam rebus, cum civisus Turnonis i Inter habitatores Turnonis, s ut habet Instrumenis tum in Dominum Abbatem . Nectorem is ceteros qui dicrum Frioratum, EIUSDEM ABBATIS NOMINE , admin rant.

Tam longa singillatim narratio rerum gestarum , sub Administratione hujus Roberti, lectoribus creare possct fastidium , nisi necessaria omnino videretur ad

19쪽

ro Historia Rectorum

es struendum os eorum , qui neque pudori neque religioni habent asserere: hujus Collegii Rectoratum , extitisse aliquando Titulum Beneficii.

Restat igitur solum ut breviter reseramus partem aliquam Rationum quas idem Robertus reddidit, quae rationes singulatim totidem erunt probationes veritatis quam propugnamus. Scriptae sunt rationes illae cum hoc titulo : Computa momini Roberti de Furno Deeans de Lehunio I co. STANTE ADMINISTRATIONE , in Collegio Sancti Masti alis. Cur non diciti Recroras Sancti Martialis, si Rectoratus ille tam esset Titu-

Ius Beneficii, ac Decanatus Lehunt in Sanguine-Ter Et alio loco sic Pquitur : Tempore quo fui PROCuRATOR Domini mei in Collegio. quod idem est, tae superius dixerat, Stante Administratione. Denique quamvis Robertus idem creatus fuisset Episcopus Sistaricensis, anno Domini i i non Propterea min is Abbas Cluniacensis promovit inquisitiones quae coeptae in ipsum fuerant. Abbas igitur commisit D. Bertrando de Alegno, dc D. Iosserando du Mont-la Ferte ut ad calculos revocarent una cum Roberto rationarium seu Instrumentum quod Robertus confecerat bonorum Mobilium Collegii. Dedit insuper idem Abbas in mandatis eidem Bertrando de Alegno, ut se conferret Podiolenum ad audiendum ejus oppidi incolas qui conquesti fuerant apud Abbatem Cluniacensem, quem reveritum vocant imb, ut verba sonant, tremendum Dominum suum leur redoutabis Selneur, de aversa male pecunia a Domino Deeano, quam pecuniam Abbas ipsi Decano crediderat ad instauranda Podiolent moenia; de bonis multis ab eodem Decano distractis Ec abalienatis, de de rebus ab eo compluribus perversὶ gestis , de quibus omnibus vocatus erat in judicium. Ubi notari dignum est, eos Podiolent incolas , dum queruntur de

Roberto, illum appellare tantum , Dominum Decanum, eo quod revera tunc Decanus esset Lehunt in Sanguine-Terso, de Libons en San-tera, nec unquam illum

nominare Rectorem Collegii Sancti Martialis. Robertus de Furno , quamvis tunc Sistari censis erit Episcopus, non ideo minus 5c objectis sibi respondere , dc ultimam exhibere computorum rationem de

jure compulsus est: Sequuntur computa Roberti de Furno, ab anno I o'. ad annum 1 ii. de mandato Domini mei Cluniacensis, er sequuntur ea, in quibus Ego Robertus de Furno Episcopus Sisaricensis Reveren o Domino meo debeo, Arrendamentoram H

tensia , redituum sibi pertinentium in territorio Arelatense. Hi Reditus Are latenses, addicti jam erant Collegio Sancti Martialis , quos Robertus eodem loco habet , quo reditus De canatus Valensolae, qui de Mensa sunt Abbatum Cluniacensium. Inserius vero sic legitur. Recepta, a me Episcopo Si ricens, de bonis pertinentibus Collegis Sancti Martialis, in

causa executionum a me Procuratarum, usque ad i6. Martii i i 3. quo tempore finit PRO-CuRATOR tuM Reverendi in Christo Patris Domini mei. Rectoratum igitur non ad-

ininistrabat nisi ad tempus , imo de se promptum paratumque asserebat minuere , si quae minuenda Abbati viderentur de iis, quae ipse Robertus ponebat in

expensis.

In eo scripto, quod Apologiam Roberti dicere possumus, in peculiari ponit

articulo Nomina quae mali debitores non erant exolvendo Monachis Sancti Mariatialis, quae Nomina Robertus idem Abbati diligenter curaverat exponi, antequam iniret Rectoratum. Sequuntur ea quae exposui ante ingressum OFFICII. ante, inquit, quam hoc intrem OppiciuM , si Rectoratus ille fuisset Beneficium, rogo cur Robertus non dicat ante ingressum BENEFICII ' subjungit: Et qua non potMi habere de membris Collegii , Et paulo post i Sequuntur solutiones facta per me Episcopum Ssaricensem prout PROCURATOREM Domini mei Reverendi Abbatis ClunIacensi s. is sui Gllegii Sancti Martialis.

20쪽

Coll. S. Martialis Aventonensi s. at

Cum Romani Pontifices sedere desiissent Avenione , ide6que nihil amplius

causae esset cur Abbates Cluniacenses , ea in urbe haberent Generales Procuratores Ordinis, quibus Procuratoribus Collegii sui regimen dederant: Per Procuratorem sum donee aliter Derat oνdιnatum. Tunc certe locus fuit Abbatibus, in necessaria quae tunc contigit mutatione Personae, cui hactenus Administrationem illam comm serant, aliud inducere genus regiminis, si illis ita visum fuisset aequum esse aut opportunum ι sed tantum abest ut, co tempore , aut Titulum aut Prepetuitatem in ossicium illud invexerint, quin potius longe deinceps magis, factis omnibus, ostenderunt, omnimodam sibi potestatem esse in illud Collegium, non secus ac in membi a cetera , immediate , ut dicitur. ad suam Abbatiam per

tinentia.

Robertus d'E haude soles novus Abbas, redux a Concilio Constantiensi , confirmavit Rectorem Collegii a suo Decetare constitutum, anno i i 3. Is Rector erat Guido dela Brosse Sacrista Monasterii oppidi Sancti Spiritus, qui, quatuor

tantum vel quinque annos, eo munere functus est.

Siquidem anno 1419. idem Abbas Procuratorem suum instituit. D. Ioannem de Fonte Priorem Riomensem, ad acceptandam , Abbatis Nomine , Fundationem quam Alasia de Utesiaso seu d Utes , uxor quondam tunc defuncti Guillelmi de Turnone , fecerat in templo B. Virginis de Tin : Cujus Des Adminiseratio , Verba sunt haec in instrumento hujus Fundationis, ct regimen ad Dominum Abbatem Cluniacensem, quι es pro tempore, pertinet. Anno 3 13. Robertus Abbas paulδ ante quam e vivis excederet, provinciam demandavit Domno Ioanni Mouschon Decano Clunia censi. conferendi sesse in Collegium Sancti Martialis, ibique conficiendi Rationarium bonorum omnium Collegii, ad hoe , ut habet Mandatum Abbatis, specialiter Deputato. Podiolenum, eo tempore , certδ 8c ab omnibus habebatur tanquam Beneficium , summo de omni jure proprietatis spectans ad Abbatem Cluniacensem, Ecab ipso destinatum seu assignatum pro sustentatione Monachorum lc Scholasticorum Collegii Sancti Martialis. Eodem enim anno 1413. Si fredus de Burgo-Iudaeo, Vicarius ut vocantὶ seu Iudex Mornasii scitum tulit pro mola quadam quae subrepta suerat E molendino Podiolent, quo scito, coact i sunt Rei sati, facere,

Abbati Cianιaeensis , Priori, Condomino , or directo Domino loci Podiolent. Et cum

incolae Mortia sit aprum venando occidissent in sylvis Podiolent, eius eaput sμeut tenebantur J Domino Abbati Cluniacens , ad causem sua Domus de Podiolano, at

tulerunt.

Is Robertus , qui Administrarat Collegium , antequam assumeretur in Abba tem Cluniacensem , quamdiu Abbas fuit, ut vir erat gnavus 8c solers, solus proprie per semctipsum rexit Gymnasium , dc si cuipiam ejus gubernationem commisit, is fuit Domnus Petrus Petrini qui scilicet in Necrologio Collegii, titulo inas gnitur Rectoris, Be paulδ pbst Abbas Oddo, Roberti succeisor, demandavit provinciam Administrandi Gymnasii, Domno Humberto Bechetli.

Oddo II. Abbas curas omnes impendit tum instaurandis bonis temporalibus, tum promovendat in Gymnasio disciplinae. In eam rem, opportunum fore existimavit, si Rectorem ibi, ad certum quoddam tempus, constitueret, qui providere in futurum commodi is posset, tum ad augendum rem familiarem, tum maxime ad instaurandum Ec amplificandum religionis Sc pietatis studium. Ea mente , anno 3 18. Gymnasio praefecit Domnum Simonem de RonchivolPriorem Cari loci, in annos novem. Ultimhm h c monebimus Administrationem Collegii ferme semper datam fuisse Prioribus in Titulum alicujus alterius Monasterii, Ut vocant, Conventu alis , nullumque reperiri alicujus Pontificiae Dispensationis vestigium , quae necessaria prorsus suisset, si Rectoratus Collegii

SEARCH

MENU NAVIGATION