Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Simo animo et velit, et faciat eos nunc exhibere tibi, utpote cui debeant praecipuo quodam tuo jure meritissimo exhiberi. Habes igitur,

CAIETANE, redeuntia domum, quae a domo prosecta sunt; veruntamen ita redeuntia, ut ea, quemadmodum tu quoque desiderasti, multo uberiora redeant, atque ampliora: In quo non dubito, quin tu item studium , et curam sis vicissim laudaturus meam. Etenim mea Cura illud est factum, ut tribus libris, in quibus Scipio ducentis amplius an

te annis reS SuaS exposuit ad eum diem, quo Cardinalis creatus est, quartus nunc item accederet a Iosepho Μarotio, viro nostri studiosissimo, conScriptus, qui et ea, quae

12쪽

illum Scipionis honorem Consequuta Sunt, usque ad ipsius Vitae exitum complecteretur, et ea de Vi tutibus ejusdem exponeret, quae ab ipso, quod de Se scriberet, modestiae causa minime prodi debuere.

Qui sane liber nisi caeteris accessisset, mihi crede, Vix Scipionem novissemus. Ea siquidem de clari simi Viri ingenio, doctrina, humanitate, religione latuissent, quibus praecipue, meo quidem judicio, immortalitatem ipse videtur Consequutus. Neque eo contentus illud curavi praeterea, ut ex iis monumentis, quae olim ad hos ipsos Commentarios uberius ornandos Caroli

nostri Cura Congraserat, potiora Seligerentur , eaque adnotationibus il- . ,

13쪽

lustrata , atque ad calcem operis adjecta, quae sunt in his libris e

posita, clariora essicerent, ac teStatiora . Utroque in labore quid Μarottus idem praestiterit, qui pro

naturae suae facilitate rogatuS OP

ram mihi libentissime suam detulit, equidem dicere non audebo; neque judicium interponam meum in ejus laude apud te statuenda, cum hanc limato, ac polito judicio tuo malim intelligi , quam auctoritate ulla mea declarari . Uerun- tamen sic habeto; quae ab elegan

ti hoc Scriptore addita his Com

mentariis sunt, ea cum ob res, quae inventae afferuntur, tum ob comcinnam quandam Latini sermonis Venustatem, qua hae sunt expos,

14쪽

tae, adeo multis hominum intelligentissimorum judiciis commendata in lucem prodire, ut dubitare

nequeam , quin tu quoque , POSt- quam ea legeris , gratulaturus sis

mihi , quod auctor et Viro fuerim,

ut hunc laborem susciperet. Quae omnia si serius, quam desideria tua postulabant, persecta ad te Veniunt,

Veniunt tamen in tempore, ac Pe

opportune. Quid enim aut aptius exhiberi a me tibi, cui nunc ista

est Regiorum Puerorum cura commiSSa , aut accipi a te provinciae isti tuae magis accomodatum pΟ-teSt, quam ea monumenta, ex quibus qua ratione Principum Virorum liberi ad summum decus instituti sint, possit cognosciὶ Habes

15쪽

hic Herculem GonZagam Cardin lem, cujus vigilantiam in Scipione , aC FranciSco adolescentulis ad omnem virtutis laudem educandis proponas tibi : habes item nobilissimos AdolescenteS i PSOS, quorum famam, atque immortalitatem, quae

diligentissimam illam institutionem

consequuta est, Alumnis proponas tuis. Erit prosecto, cur laudeS minneris opportunitatem mei, cum tu

sedulam Herculis Cardinalis in illorum institutione solertiam imit, tus , simulque mirifica Adolescentium ipsorum facilitate in omni virtutis praeceptione arripienda, imbibendaque Regiis istis Pueris ad aemulandum proposita, brevi senties, aliud munus nullum aut ad

16쪽

tempus magis accommodatum os

ferri tibi a me, aut majori cum usui, tum adjumento tibi esse pintuisse. Vale.

17쪽

IMPRIMATUR i

ta videbit ut Rcto Patri Magistro Sae. Pal. Apost.

AUCTORITATES CENSORUM i

dui duobus seeulis ignoti latuerant Scipionis Cardinalis Gonasgae Commentarii de Rebus suis, nunc primum cura Aloisii Cardianalis Valentii Gonet agae in lucem prodeunt. Quae illius in agendo eximia fuit, ea et in scribendo conspicitur prudentia, multa verborum sententiarumque gravitas , multa Latini sermonis sine ambitioso ornatu elegantia , Singularisque cum animi magnitudine conjuncta modestia, ob quam eo magis magnum illud ingenium omnigena exis cultum Doctrina Lectores allicere , ac delectare possit . Cum nune . igitur ad Rem Litterariam tanta fiat accessio . et tam illustre Sapientiae,

Virtutum , et Nobilitatis Animi proferatur specimen , quis plurimam deberi gratiam ipsi Cardinati Valentio Gonzagae non agnoscat, qui non solum eos Commentarios magnifice edi voluit , sed in iisdem etiam suppleri, quae vel erant ab Auctore suas dissimulante laudes praetermissa, vel post Susceptam Cardis alatus Dignitatem si quae seripsit non inventa λ Multam illi operam, diligentiam, ae studium in hoc ipso praestitit Lycei Romani Rhetor Iosephus Marottus in inquiis rendis, exponendisque, quae deerant, non sine pluribus adduetis et monumentis , et testimoniis, ac nonnullis etiam additis adnotationibus suis , ut iam nihil , quod ad eius Principis viri Vitam in suo colloeandam lumine , posteritatique commendandam pertineat, desiderari posse videatur . Itaque, ut debeo , ipsi Aloisio Cardinati Valentio Gonga gae summopere gratulor, quod et sua in litteras praestantia meritatam luculenter amplificarit, et novis hisce laudibus Patriam illustrarit, et Nobilissimae Gongagae Domus gloriam hoc alio in lucem revocato decore amplissime cumularit. Quapropter tantum abest, ut quidquam in hoc Volumine reprehendi possit, quod spectet ad Religionem, bonosque mores ; ut omnia ad Verae pietatis , honestatisque normam exacta plane esse fatendum sit. Judicium hoc interpono meum, ut Riffici Patri Thomae Mariae Mamachio S. P. A. Magistro id ipsum man. danti satisfaciam. Datum Romae ex Aedibus in Palatio Apostolieo

Quirinali die a 8. Julii I79 I.

Benedictus Stu Sssii mi Nostri PII PP. VLa Seeretis Brevium ad Principes.

18쪽

Scipionis Cardinalis Gonratae , Viri nobilitate ingenio rerum gestarum gloria praestantis , verissimoque multorum , quibuscum vixit, scriptorum praeconio ad omnem posteritatis memoriam commendati,

Commentarios de rebus suis legi diligenter, iubente Rmo Patre Thoma Maria Mamachio S. P. A. Magistro . Legi itidem quae a Iosepho Ma ratio Rhetore Collegii Romani iisdem Commentariis supplendis , augendis, omni ratione perficiendis . , atque ornandis adiecta sunt. Utriusque operis lectione maiorem in modum sum delectatus; in neutro offendi quidquam , quod esset non consentaneum religioni, ac bonis moribus i omnia comperi scripta esse cum scite atque eleganter , tum eordate etiam ac sapienter; ut ea lectoribus et iucunda , et utilia futura esse minime dubitem . Quae hujusmodi sint , ea gaudeo in lucem proferri; magnamque Aloisio Valentio Gongagae Cardinali gratiam habendam arbitror , quod praeclara ingenii monumenta ab amplissimo Viro relicta , ac nimis iam diu in tenebris abdita, ad augendum Gon Zagete Familiae decus, sibi tandem edenda statuerit; quodque eorum editionis curandae, atque adornandae negotium dederit Scriptori egregio , quo mea quidem sententia , nemo esse potuerit vel laboriosior in rerum notitiis colligendis, vel uberior in iisdem omni verborum elegantia , omnique orationis cultu explicandis. Datum Romae Kal. A gusti MDCCXCI. Raimundus cunicb Rhetoricae , et lingvae Graecae in Coll. Romano Professor .

IMPRIMATUR

Fr. Tho m. Maria Mamaehius Ord. Praed. Sae. Pal. Apost. Magist.

20쪽

LIBER PRI US.

υLTos excellenti ingenio, ac prudentia viros, non solum priscis temporibus , sed recentiore etiam memoria de rebus a se gestis commenta rios scripsisse , aut eX vete rum historiis accepimus, aut

ex eorum , qui adhuc extant, libris perspicimus . Et illi quidem , cum praeclara multa, et posteritate digna egissent, jure optimo ea litteris commendarunt, ut quamplurimis prodessent. Mihi vero longe alia est de me ipso scribendi ratio , et propositum z ne

SEARCH

MENU NAVIGATION