Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

11 COMMENTARIORUM

octo integros annos sub legibus , et disciplina magni illius Antistitis, cum interea, quod et in litterarum studiis non minimum proficeret, et caeteris in rebus bonam praeseserret indolem , ita sibi Herculis animum demeruisset, ut, secundum Franciscum, quod ipsemet Cardinalis palam profitebatur , Cariorem ex universa Gongagia familia haberet neminem . Delectabatur Hercules non mediocriter musica , et pictu ra ; accidit autem , ut Scipio iisdem artibus natura mirifice esset addictus ; quare cum , adhibitis magistris , videro tur in iis aliquanto plus prosecisse , quam ferme solent ii , qui nobili loco nati sunt, vel eo nomine carior deinceps Herculi fuit. Neque vero his solum operam dedit, sed et in agitandis equis , et in armis tractandis, et in saltationibus se exercuit; quae tamen, ut aliena ab ea vitae ratione , quae sibi fuerat proposita, satis habuit leviter attigisse . Dum in haeca sues studia incumbit Scipio , nuntius affertur , Carolum patrem periculose aegrotare : quamobrem ad eum visendum jussu Herculis,perpaucis ad reditum praescriptis diebus, putabat enim ille, praevalidas aegrotantis vires morbi impetum facile superaturas Gazolum petiit ; sed cum ejus salutem jam conclamatam comperisset, diesque sibi ab Hercule dicta , cujus mandata adamussim servare solitus erat, advenisbet.

32쪽

LIBER PRIMUS

antequam pater extremum efflaret spiritum , Mantuam rediit. Quem simul ac vidit Hercules , atque ex ipsius lacrimis nam vocem incluserat moeror id, quod erat intellexit, magna cum doloris significatione multis praesentibus exclamavit: optimum , sortissimumque nostrae gentis virum amittimus . Biduo post, hoc est Idibus Iunii, anno saeculi huius quinquagesimo quinto Carolus excessit e vita , maximo sui desiderio, et suis , et bonis omnibus relicto .

Iuvat commemoratione nonnullorum tanti viri ornamentorum gravissimae jacturae Solatium quaerere .

Ordiamur a corpore , quod militari illius animo natura aptissimum finxerat, procerum , latum , torosum , incredibili omnium membrorum , inter se proportione, ac firmitate. Lisippum diceres, Phidiamque non aliud sibi potuisse ob oculos proponere exemplar, ex quo spirantem Herculis imaginem ducerent. Naturam exercitatio excoluerat , atque perfecerat ;quippe a primis aetatis temporibus in omni militari studio , cursu, natatione , Venatione, lucta assiduus csse: palum ferreum vel ipsis dentibus jacere : pila omnium generum , ac solli grandiore ludere e mira agilitate desultoriam artem circa ligneum

eantherium exercere I aeneis tormentis majoribus ,

et minoribus, atque arcu Scythico signum ferire et si-

33쪽

mulacra pedestris , et equestris pugnae perpetuo ciere . Adolescentulus coram Friderico Mantuae Duce duos ingentes molossos, qui se mutuis morsibus laniabant, millis apprehensos in diversa distraxit. Brachiorum vi equum validissimum sibi ad pedes abjecit . Manibus ferreos equorum calceos saepe disrupit.

Asini, qui sibi viam impediebat, collum ita torsit,

ut statim mortuus prociderit. Unica manu e terra Sustulit, et jaculatus est pilam serream centum sexaginta librarum; ambabus extulit basim marmoream unius, et viginti supra sexcentas . Fossam octo , et Viginti pedes latam ex procursu transiliebat: ad cujus rei perpetuam memoriam erecti duo lapides marmorei eo intervallo inter se distantes in Gazoli soro visuntur. A matus galea , et lorica tranabat Ollium flumen. Militem furti convictum, cum se in fugam dedisset, momento assequutus duas in partes unico gladii ictu dissecuit . Brixiae in equestris pugnae spectaculo duos equites ad terram dejecit. Joan. Baptistam Gavardum in ea urbe caeteros omnes hastiludii fama antecellentem ita commovit, ut ejus caput ad equi clunes usque reflexerit. Onustus serreo thorace , et galea nobilem cursorem interiore tantum tunica indutum longo post se intervallo in cursu reliquit. Unica manu gladio caesim seriens caput bovi amputabat. Sex hominibus

34쪽

LIBER PRIMUS is

alio alibi sibi impositis,gressum promovebat. Lancea sexaginta librarum nullo ad calcem libramento ita utebatur, ut sensim demissam repente subrigeret. Equo non admodum grandi, sed egregie quadrato aliquando insidens, abjectis habenis, demissam e fornice ductariam catenam utraque manu apprehendit, ac Simul ad equi aluum appressis quam arctissime cruribuS, humerisque connixus,quadrupedem toto corpore, pedibusque ab terra sublatum , et in aere pendentem ostendit. Moribus fuit integerrimis et animo erecto, atque invicto . Et animi quidem non obscurum Specimen dedit, adhuc puer a patre in Ollium flumen injectus: vigore enim potius animi, quam natandi scientia . quam nondum erat adeptus , ad ripam adnavit; idemque postea experimentum ipse de aliquot filiis Suis sumpsit. Moribus autem quibus esset ostendit, Cum vix pueritiam egressus quemdam e familiaribus impudice solicitantem ephebos uno mucronis ictu confecit. Laudis appetens,sed verae ac solidae, idest, quam virtute promeruisset: liberalis erga omnes eamantissimus militum : in iracundiam pronior ; sed tamen idem adeo placabilis,ut quibus irascebatur expediret eum habuisse iratum ; multis enim postea beneficiis eosdem prosequebatur . Duodecimum agen&annum ab Alfonso Vastio Caesarei exercitus Imper.

35쪽

is COMMENTARIORUM

tore turmae equitum praepositus est, quam Gaetolide more lustravit, eique de suo stipendium dedit. In praelio ad Cere solam praeclarissima virtutis edidit facinora : ut qua in parte ipse pugnabat Caesarci vi- Cerint, atque hostium tormenta ceperint: Sed cum reliquus exercitus a Gallis esset profligatus , ipse quererga ut Verteret, quod caeteri faciebant, adduci non posset, summa cum laude in hostium potestatem venit . Bello Pede montano saepe Tribunus peditum fuit: Semel plurium equestrium turmarum Dux . Bello Senensi Ioan. Iacobum Marchionem Mariniani,cujus ipse potissimum vicarias agebat partes, cunctantem, atque hosti sugienti pontem aureum faciendum esse dicti- . tantetri rationibus, atque auctoritate permovit, ut rem praelio committeret et et consilio, et manu ita se gessit , ut clades Petri Stro ZZae, magnam partem, ipsius Virtuti, ac providentiae accepta serretur . Cum Hemcules Cardinalis ad comitia pontificia Romam profici Sceretur , in administratione Mantuanae ditionis illum aliquando pro se substituit. Sub finem vitae ,

quae triginta duos annos , et SeX men Se S non eXceS-

Sit , praesecturam ei totius Italici peditatus in Cisalpina Gallia maximus ille, optimusque alienae virtutis aestimator Carolus V. Imperator tribuerat; cujus rei diploma secum asserens Ferdinandus Dux Albanus,

36쪽

LIBER PRIMUS a

Tridentum praetergressus, de ejus morte cognovit ;quam aegerrime tulit, palam praedicans, maximis qui busque in rebus illius se opera usurum fuisse , ac summa omnia de tanto viro sibi promisisse . Causa mortis haec suit. Consueverat Carolus, quod illi tempus a militia vacuum esset, quod quidem erat perexiguum , cum in omnes belli expeditiones nunquam non sequutus sit Caesarem , totum sere in iis , quas diximus , corporis exercitationibus consumere ; cum igitur saepe se saltu exerceret, talum aliquando tor- Sit : quae res ab eo neglecta morbum auxit vehementer , ex insueto praesertim frigore, quo paullo post ipse, et caeteri omnes, qui Carolo Caesari in expeditione Metensi operam navarunt, paene obriguere . Quare in Italiam revectus medicorum fidei necessario Sese commisit, a quibus cruri dextro cauterium inuri passus , prope Iam convaluerat, cum eum die quadam incessit cupido natandi . Mensis erat Iunius , calores maximi: et ipse sorte aliis tum laboribus defatigatus , ac sudore manans in praeterfluentem Ollium se conjecit . Vix ad medium flumen pervenerat: cum aquae, patentem in crure aditum nactae, ita totum ejus corpus vi frigoris pervasere , ut destitutum viribus fere omnibus , tantum non in profundum tra-γerint . Illum tamen interritus animus ne Vocem qui-

37쪽

.8 COMMENTARIORUM

dem ullam, indicem languoris, aut Armidinis, emittentem ad ripam , unde discesserat, revexit. Flumine egressus , sibique ex eo , quod praeter consuetudinem acciderat, subiratus, equos poposcit, otii, acquietis impatiens ς nec tamen ita multum progressus, morbo ingravescente , domum revertit , et cubili, nunquam inde surrecturus , se dedit . Nec dum biduum effluxerat, cum illi infectum crus adeo emarcuit, ut medici de eo abscindendo consilium inierint quorum sententiae incredibili animi sortitudine jam acquieverat Carolus : ii tamen , cum ne sic quidem, Vivere eum posse confiderent, consilio destiterunt. Itaque, post decem dierum conflictationem, vi tandem morbi victus succubuit, animamque Deo reddidit. Hoc Scipioni , fratribusque rerum adverSarum exordium fuit. Nam cum in testamento a Se novissime condito Carolus filiorum suorum , quorum natu maximus quintum decimum annum nondum attigerat , tutores nominasset Herculem Cardinalem ,

Guillelmum Mantuae Ducem, Vespasianum Aloisii patruelis filium, tunc Marchionem, postea Ducem Sablonetae , et Fridericuin fratrem ; ab his omnibus pupilli, uno excepto Hercule , qui semper illis enixe favit , non paucis, neque parvis , uti suo loco dicemus , in

commodis affecti sunt. Ac a propinquiori quidem pria

38쪽

mum exortum est damnum , postremum autem a minus propinquo . Fridericus enim non satis sibi consultum ducens, quod statim fere post Caroli obitum ad divisionem bonorum omnium , etiam fetidalium, cum fratris filiis devenisset, illud insuper addidit incommodi, quod, non modo consiliorum Herculis, sed sui ipsius promissi etiam oblitus, uxorem duxit Lucretiam Incisae Marchionis filiam, quam paucis ante diebus ardere coeperat. Quod illius factum,ut excusatione dignum aliquo modo sit, illud certe defensionem nullam admittit, quod in eorundem perniciem ab eo aliquot post annis excogitatum,ac patratum est. Nunc ad institutam rerum seriem redeamus. Anno, qui Caroli mortem subsequutus est, placuit Herculi, ut Franciscus Ferdinandi fratris filius, studiorum causa, ad aliquod celebre gymnasium se conferret . Sed cum urbem Patavium,quam ipse caeteris praeferendam esse censebat, pestilentia tunc temporis laborare, Bononiam vero non multis post mensibus, eandem ob causam, profecturum sciret Fridericum Guillelmi Ducis fratrem, ne duo patrueles simul in eadem V be commorantes mutuo sibi essent impedimento , Ferrariam secedere Franciscum jussit 3 3 unde tamen brevi Patavium, peste jam depulsa , migraVit . Ita solus Scipio apud Herculem mansit, donec ipse

39쪽

2o COMMENTARIORUM

quoque Visus est ad aetatem pervenisse, per quam lyceret ei ad graviora studia animum applicare . Anno igitur aetatis sextodecimo, et ipse Herculis jussu Patavium se contulit, philosophiae studiis operam daturus et quod et duorum propinquorum, qui illum praeiverant , institutum fuit. In quo quidem discessu multas, ac praeclaras significationes dedit Hercules benevolentiae , immo potius paternae caritatis erga Scipionem suae . Nam, praeterquamquod annuas illi pecunias de suo constituit, quibus, si paucas proprio

e censu quod factum est adderet Scipio, honestam

commode alere familiam posset, non pauca etiam illi dono dedit tum vasa argentea, tum aulaea, tum alia domesticae supellectilis instrumenta, quibus non indecenter suum inter studiosae juventutis principes locum tueretur. Attribuit praeterea , Studiorum comitem , Seu potius rectorem, ac ducem, Iulium G, brielium Eugubinum , ' hominem Graecis , ac Latinis litteris apprime eruditum , et qui cum summa Vitae innocentia , et morum gravitate summam Latinae Scriptionis elegantiam conjunctam haberet : quod quidem cum ex aliis ejus scriptis , tum praesertim eX

libro epistolarum, quem nonnullis post annis ipsi Scipioni nuncupavit, existimare licet. Accessit ad

haec omnia , quod Scipioni discedenti longo pri-

40쪽

LIBER PRIMUS ax

inum sermone , ' deinde autographo commentario , multa dedit monita, quae, uti memoratu maxime Sunt digna, ita prudentiam, atque humanitatem viri apertissime declarant. Illud autem omnium maximum , ac certissimum propensissimi in Scipionem animi argumentum fuit, quod cum per eos dies, quamvi s nulla impellente adversa corporis valetudine, te Stamentum condidisset, voluit, Scipionem ejus partis, quae ad ipsum pertineret, exemplum in manibus habere , ea tamen lege , ut nulli omnino mortalium, praeterquam Aemiliae matri, legendum traderet: quod ipse, ut caetera omnia, quae sibi ab amantissimo patrono i

jungebantur, diligentissime praestitit. Patavium prosectus nihil antiquius habuit, quam quod praecipuum est ejus sapientiae , cujus studium profiteri aggrediebatur, praeceptum) ut de civibus, et de peregrinis

bene merendo, utrorumque sibi benevolentiam conciliaret : i l, mirum dictu est, quam brevi sit consequutus. Neque vero eam cuique obviam esse laudem plurimi sunt experti. Nam, veteri ejus urbis consuetudine, eives inter, et convenas perrara intercedunt benevolentiae ossicia: dissidiis potius, et contentionibus , quasi in geminas divisi sunt factiones. Quod si quis tam disjunctis animis pariter placeat, minime contemnendum prosecto quiddam est as Sequutua .

SEARCH

MENU NAVIGATION