Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a COMMENTARIORUM

que enim tantum mihi tribuo, ut magnopere ad po- Sterorum utilitatem pertinere putem , Scire eos,

quid a me actum sit ; sed mihi ipsi potissimum con-Sulo , ac memoriae praesidium paro ; ut, quae mihi

in vita acciderunt, saepe ante oculos proponens , et tamquam alienam , ac plane judicis personam geren S, actiones meas aequa lance perpendam: et si quid recte , atque ordine actum est, Dei optimi maximi in me beneficia agnoscam frequenter, eique bonorum omnium auctori gratias agam: si quid secus, me ipsum coarguam , et quod Vitae superest, majori cautione adhibita, ad virtutis , et christianae disciplinae regulam diligentius constituam. Decrevi igitur non ea solum, quae mihi ab initio ortus mei ad hoc usque tempus, quo quidem tempore annum ago aetatis meae trigesimum septimum , contigerunt, sed quaecumque etiam in posterum contingent, dummodo vita, et facultas suppetat scribendi, stilo perSequi, et narrare

ea fide, ut neque mihi a propriae laudis studio, neque ab animo cuiquam insenso, quae duae res prope invitos saepissime a veritate nos abducunt, sinam impo

ui. Et a φιλαυτιας quidem crimine quantum abstin, vel hoc ipsum de me scribendi susceptum consilium aperte testatur e quod omnino ut abjicerem, ipsa rerum, quae tradendae sunt, tenuitate admonebar. Ab

22쪽

LIBER PRIMUS 3

aliorum vero obtrectatione , cum in caetera omni vita ita abstinuerim, ut nemo Sit, quem Verbo Sciens, pr densque laeserim ad hunc diem, nunc certe non uSque adeo moris oblitus sum mei, ut scripto , quod, quan tumuis rude, et inexpolitum, propagari potest ad aliquam pOSteritatem , turpem immeritis notam inurere Studeam . Quod si de nonnullorum moribus liberius quaedam sum proditurus , in eo me non inimicitias exercere voluisse, sed veritatis rationem habuisse, aequi judicis suerit arbitrari. GONTAGIAM gentem inter primarias , ac perVetustas totius Italiae gentes numerari, quippe quae a nobilissimis Germanorum Principibus originem du-Cat , et tercentos jam prope annos libero , ac legitimo imperio urbem Mantuam non habuerit solum, sed summa etiam cum justitiae laude rexerit, ac gubernarit, longe magis compertum est, quam ut noVa egeat testificatione . Illud tantum haud praetereundum videtur , familiam hanc praestantium virorum ut nihil nunc de se eminis dicatur, quae quidem in suo in tutum , atque ornamentorum genere, viris minime concesserunt faecundissimam omni tempore matrem fuisse. Ex ea enim nati sunt, qui tum bellica laude,tum doctrinae praestantia, tum prudentia in rebus agen

dis plurimum excelluerunt. Quo factum est, ut con- A a

23쪽

qCOMMENTARIORUM

Zagae Principes novis semper honoribus a summis Principibus decorati sint. Hinc moisius , is,qui, Passarino Bonacolsio ob privatas injurias , intersecto , primus Mantuanae civitatis administrationem suscepit , a Carolo IIII. Romanorum Imperatore non modo Mantuae , et Regii verus, ac legitimus Dominus constitutus est, ct perpetuus Imperii Vicarius appellatus, Verum etiam plerisque tum oppidis, tum privilegiis auctus . Hinc Guido Aloisii filius una cum duobus liberis Ludovico , et Francisco , Vicarius et ipse generalis Imperii ab eodem Carolo declaratus , et omnibus praeterea vectigalibus , ac redditibus, qui iis in locis ad Romanum Imperium spectabant, locupletatus; a quo item Bohemici regni insigne leonem album bifida ad extremum cauda, honoris', ac benevolentiae monumentum, accepit. Hinc Franciscus Ludovici filius Mantuae Princeps IIII. a sapientissimo Venetorum Senatu, Duce Antonio Venerio, una cum omnibus posteris civitate donatus est, propter egregia ab ipso, dum illorum exercitibus summo cum imperio praeesset, patrata facinora . Hinc demum, ut recentiora omittantur, de quibus commodior sertasse dabitrer nonnulla dicendi locus, Ioan.Franciscus Francisci filius a Sigismundo IIII. Imperatore, et quatuor

aquilarum insigni, et Marchionis titulo perpetua in

24쪽

LIBER PRIMUS 3

liberos , et nepotes successione insignitus est. Hujus major natu filius Ludovicus , vir, pacis, bellique

artibus praestantissimus, prolem tum maxime propagavit, tum existimatione mirifice auxit. Cum enim ex Barbara Brande inburgensi, nobilissima, ac lectissima se emina , quinque silios procreasset, quorum duo Franciscus , et Ludovicus ecclosiasticam vitam sunt sequuti, alter in Cardinalium numerum a Pio II. Pontis Max. cooptatus 3 , alter Mantuanae Ecclesiae Episcopus factus R, inter ipsos, et reliquos, Fridericum natu maximum, Ioan. Franciscum, et Rodulsum, ita moriens ditionis suae oppida, ac caetera bona partitus cst, ut cum singuli more Germanico aeque Marchionatus Mantuae nomine fruerentur, unus tamen Fridericus reipsa Mantuae principatum obtineret: caeteri jure primogeniturae cedentes, quod tunc primum in Gonzagiorum familiam inductum est, sua quisque oppida

administranda susciperet. Quae omnia Caesaris auctoritate comprobata , ac confirmata Sunt : quem unum Principem , ut vocant, directum agnoscunt tam reliqui Marchiones Gon Zagae , quam ipse Marchio Mantuae , ita tamen ut, praeter fidelitatis jusjurandum, quo se obstringunt , nihil omnino Caesari debeant di unicuique vero liceat in sua ditione omnia facere, quae posset Imperator ipSe, quemadmodum Caesarei L.

25쪽

COMMENTARIORUM

diplomatis diserte , atque adeo his ipsis, quae po

sui , verbis cautum est.

Obtigerunt Ioan. Francisco oppida, Sabloneta, Bo-Zulum , Riparolum, Sanctus Martinus ab aggere nuncupatus , Dosulum , Rotingum, Hostilianum , Insula, quae appellatur Dovariensium, quod aliquando eo in oppido dominati sint illius gentis homines ; ac praeterea vici, Gazolum, Belsorte, Pomponiscum, Corrigiuna viride, Civitate, et Comessa dium. 3 Ex his omnibus locis unum sarolum praecipuam sibi sedem,ac domicilium delegit Ioan. Franciscus, propterea quod ad ripam placidissimi fluminis Oilii, et prospectu gratissimo ,

et coelo sit saluberrimo. Itaque, arce ibi magnificentissime extructa , et satis ampla fossa toti pago circumdata , non id solum consequutus est, ut oppidum ex vico fieret, sed ut e vicinis locis pleraeque nobiles familiae illuc habitandi causa commigrarent. Inde etiam factum,ut omnes fere Ioan. Francisci posteri cognomentum ab ipso oppido sortiti sint. Ioan. Francisco ex Antonia Baucia, muliere non minus Virtute, et consilio, quam sanguine clara ; quippe quae in unum ex tribus Magis, cui Balthassar nomen, Stirpem reserret, ejusque rei argumento stellam, gentilitii stemmatis insigne, gestaret, ' eiusdemque soror Isabella Fri-derici Regis Neapolitani uxor esset, nati sunt filii

26쪽

' LIBER PRIMUS

plures : sed omissis Aeminis, quae omnes tamen cum corporis, tum animi bonis, ea tempestate praecellentes clarissimis viris in matrimonium collocatae Sunt, tres fuerunt mares, Ludovicus, Fridericus, et Pyrrhus. Ex Ludovico, et Francisca Flisca F nati sunt Aloi-1ius, qui, ob inusitatum corporis robur, Rodo monte Sappellatus est: Ioan. Franciscus cognomento Caninu Somnium hominum sui temporis, vel clarissimorum pictorum judicio, sermosissimus et Pyrrhus, qui XXII. anmnum agens a Clemente VII. Cardinatatus dignitate amplificatus est; et Aisonsus, qui admodum adolescens diem suum obiit . Horum, praeter caeteras, soror fuit Iulia illa Gon Zaga Vespasiano Columnae nupta, cujus egregia corporis forma laudatore non eget, cum ejus effigies ab omnibus fere conquiratur diligentissime, et conquisita inter maxime pretiosa habeatur. Ex

Pyrrho autem , et Camilla Ioannis Bentivoli olim Bononiae Domini nepte , nam Friderico, quamquam et

ipse Ioannam Ursinam uxorem duxerat,nulli extiterunt liberi nati sunt Carolus, et Fridericus; verum ut aetate , sic omnibus artis , ac naturae laudibus longe antecelluit Carolus. Is, cum satis adhuc adolescens; ut qui decimum , et octavum vix annum attigerat, au- Τ 'ctoritate Friderici Mantuani Ducis uxorem sibi alum xisset Aemiliam Francisci Gonzagae filiam, ex ea sep-

27쪽

8 COMMENTARIORUM

tem filios, et tres filias suscepit r primo nomen fuit Pyrrhus, quo avi nomen referret: alteri Scipio, quod nomen tum primum in familiam invectum jamdudum destinaverat Carolus illi , qui secundo loco nasceretur 9 eam scilicet ob causam , quod Scipionem illum Romanum, qui prior a Carthagine devicta Africani cognomentum est adeptus, prae caeteris exercituum Imperatoribus in admiratione haberet: tertio Iulius Caesar et quarto Annibal et quinto Al sensus et sexto Ferdinandus: septimo Iulius Caesar ; quod nomen idcirco repetitum est, quod alter Iulius Caesar adhuc infans evita migraverat. Ex se eminis prima fuit Camilla, quae, ubi ad nubilem aetatem pervenit, tradita est in uxorem

Ssortiae Appiano Iacobi UI. Plumbini Domini patruelit

cujus etiam in imperio suturus erat successor, nisi multis in rebus male ab eo habitus, ac spe sui consequendi juris deiectus quod sere iis accidit, quibus cum longe potentiore res est transegisset invitus, ut certo auctus vectigali Alexandrum Iacobi ex concubina filium sibi pateretur in successione praeserri : postrema fuit Polixena, quam duxit Ferdinandus Iulii Rubei Calatiae Comitis filius r media inter has fuit Laura , quae ut caeteris praestabat pulchritudine, ita formosiorem sibi virum delegit Christum Salvatorem, cujus Se Sponte servitio mancipavit, monasterium virginum Bene -

28쪽

LIBER PRIMUs

dietinae familiae, quod in urbe Mantua est, ingressa. Scipionem, de quo institutus est sermo, cum parturiret mater, iis doloribus est conflictata,ut propemodum e piraverit. ε Partum haud feliciora vitae initia subsequuta. Vix enim in lucem editus fuerat,cum gravi,ac diuturno morbo correptus ita omni cute nudatus est, ut c

gerentur nutrices, quae illi multae fuerunt, quod earum plerisque vi morbi quasi in rabiem actus papillas dentibus abscinderet, hedera illum convestire, ne fasciae Vivis carnibus inhaererent. Convaluit tandem Dei beneficio: sed in aliud paucis post annis incidit vitae discrimen . Cum enim quodam die cubiculum , in quo ipse cum Pyrrho fratre , absente tum sorte praeceptore, puerilibus studiis operam dabat, familiaris quidam

esset ingressus natione Hispanus, canem praegrandem , ac praeferocem catena ferrea vinctum trahens, cujus generis animantium magnum semper numerum alere consueverat Carolus, ut qui omni venationum, et aucupiorum genere maxime delectaretur, coepit Scipio, ut mos est puerorum, canis dorsum manibus demulcere r ille , cum aliquamdiu immobilis perstitisset, quasi blandimentis illis oblectaretur, de improviso tandem exiliens, labio infantis superiori ita dentes infixit, ut mirarentur omnes, non simul omnem illam oris partem avulsam. Quo factum est, ut non B .

29쪽

ao COMMENTARIORUM

modo labium in magnitudinem excrescens os illi parum venustum redderet, sed etiam defluens pituita dentium vim ita debilitaverit, ut solidiorem panis partem frangere nequiret. Utrique tamen incommodo medicinam attulit triennii, aut quadriennii tempus I neque cani diu impune fuit : cum enim aliquando Carolo panem sibi porrigenti digitum momordisset, is

unico pugno in ventrem incusso exanimem straVit. Multis praeterea ab eo tempore morbis vexatuS est

Scipio , tum in puerili, tum in juvenili aetate , quibus licet haud semel ad extremum adductus fuerit ,

Semper tamen e mortis faucibus eripuit eum manus

Domini ue ut liceret conjicere , illum, si minus ad magnas res obeundas, ad varios certe excipiendos rerum humanarum fluctus servatum. At vero, quoniam ab ipso ortus initio visi sunt parentes ecclesiasticae vitae

Scipionem quasi devovisse, placuit utrique illum educandum , instituendumque tradere Herculi Gonzagae Cardinali Mantuano, Principi, qui nequeat satis laudari, sive animi rectitudinem, simul et magnitudinem ; sive doctrinae praestantiam ; sive prudentiam in rebus gerendis ; sive in regendis populis dexteritatem , ac vigilantiam spectes et quod quidem consilium facilem habuit exitum r ea enim erat Herculis isso erga Carolum benevolentia , ut nihil quantumvis ma-

30쪽

LIBER PRIMUS O

gnum petenti denegare posse videretur . Erat is annus humanae salutis millesimus quingentesimus quinquagesimus , qui dicitur Jubilaeus , aetatis vero Scipionis octavus, cum ille ad Herculem Cardinalem Mantuam deductus est; a quo peramanter acceptu Siisdem cubiculis , iisdem litterarum , ac morum prae Ceptoribus , eademque prorsus vivendi Arma jussus est uti, quibus utebatur Franciscus Ferdinandi Fratris filius 7, qui, ut aetate Scipionem non pamo in te vallo superabat, tertium decimum is tunc agebat annum sic longe prior in patrui contubernium adscitus fuerat; quae res etsi initio visa est maximam inter duos propinquos animorum conjunctionem pepe risse , procedente tamen tempore , excitavit occultum Francisci odium adversus Scipionem , indigne nimirum serentis, alterum , qui non solum aetate, ac se tunae bonis inferior esset, sed etiam minus arcto consanguinitatis vinculo teneretur, ab Hercule sibi

paene aequatum fuisse. Ignorabat id Scipio; et in perpetuum forsitan ignorasset, cum ab se nullam odii

prosectam esse causam sciret, praecipuo semper Studio, atque honore Franciscum prosequutus, nisi post annos aliquot, uti suo loco dicetur , Franciscus ipse poenitentia ductus rem Scipioni minime quaerenti,

SEARCH

MENU NAVIGATION