Scipionis Gonzagae Cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres : accessit liber quartus Paraleipomenōn auctore Josepho Marotto, quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

21 COMMENTARIORUM

Atque eo etiam nomine fortunatus Scipio videtur suisse, quod ipsum Franciscum, qui, propter eam, quam diximus , causam , Mantua parum benevolo in illum

animo abierat, eo mansuetudine , atque adeo obsequiis suis adegit, ut, omni simultate deposita, non modo illum ex animo, et fraterne amare coeperit, sed

et biennio post, cum Romam inde discederet, Scipioni faustum iter precanti vetus illud animi ulcus ut

tro aperuerit, Veniamque ab eo petierit, illa usus excusatione , aetatis potius erratum illud fuisse , quam voluntatis : itaque , deletis veteribus , noVas tabulas, ut est in vulgari proverbio , confici postulavit. Paullo ante Francisci discessum, cum jamdudum in eam cogitationem incubuisset Hercules , qua ratione fieret, ut Scipio militiae adscriberetur ecclesiasticae , neque ulla tamen aut honoris gradus , aut insignis sacerdotii sese illi offerret occasio, quidquid enim prove tuum Ecclesiasticorum ipse possideret, vel Francisco jam designarat, vel, tamquam patronatus iure Guillelmo Duci obnoxia, Friderico illius fratri decreverat quae primo in conspectum se dedit, eam avide arripuit : quae hujusmodi fuit. Primiceriatum Mantuanum ea est dignitas, ut vocant, mitra , et baculo

pastorali praesul gens Ioannes Maria, Archidiaconatum vero Cathedralis, Ecclesiae Galeatius ambo Gon-

42쪽

LIBER PRIMUS et 3

Σagae δ', et Aemiliae Scipionis matris germani fratres, mulsis jam annis obtinebant: placuit Ioan . Mariae, ut qui liberiorem vivendi rationem adamaret, Sacerdotio se abdicare a itaque , dimisso habitu clericali, impetravit, ut Galeatius frater Primiceriatum administraret : quae res cum Galeatio necessitatem imponeret dimittendi Archidiaconatus , sacerdotium illud Hercules Scipioni, soluto prius a Paulo huius nominis quarto, Summo , eodemque severissimo Pontifice ea lege , quae de aetate est, nondum enim xvII. aetatis annum expleverat attribuendum curavit. Re ita consecta, mandavit Hercules, ut Scipio sacris initiatus, ac rite detonso capillo, talarem vestem iudueret: quod quidem ipse sine cunctatione praestitit Kal. Augusti anni quinquagesimi noni, cum tamen, quae erat illorum temporum licentia, raro, dum Patavii degit, praeterquam in templis , et in scholis, eo vestis genere usus Sit. Eodem ipso anno maxima , ut in hac vita, non ipsi solum Scipioni, sed toti Gonetagiae genti affulgere felicitas visa est: quae tamen cito evanuit. Nam cum , Paulo Pontifice vita functo ; de successore eligendo Romae ageretur, parum admodum abfuit quin Cardinalis Mantuanus Summus Pontifex renuntiatus sit. Et quidem, si, omisso impe

scrutabili Dei judicio, hominum tantum more loqua-

43쪽

et COMMENTARIORUM

mur , vere dici potest, in ipsius facultate situm suisse , ut ad supremum illud honoris fastigium eveheretur : eo enim res deducta est, ut, si Carolo Caratae Cardinali, qui, ob multa ab se in patrui pontificatu impotenter patrata, a futuro Pontifice vehementer timebat, Hercules, non dicam, in eum se non ania madversurum , sed solum, grato se animo electionis heneficium accepturum, ostendisset; illico fuisset in Petri solio collocatus. Ea tamen fuit Herculis pietas, atque animi celsitudo, ut, ne videretur ullo quamVis tenui pollicitationis genere Pontificatum sibi comparasse , praesentissimo animo negaverit, id se dicturum, quod tamen facere , si illius opera Pontificatum obtinuisset, omnino decreverat. Itaque factum e St, ut Carolus ad alium eligendum se Se converterit, a quo quamvis meliora ille sibi, quam ab Hercule expectaret, ab eodem tamen, post diuturnum carcerem, extremo tandem supplicio una cum Ioanne fratre, Pallani Duce , et aliis affectus est: res profecto non miseratione minus, quam memoratu digna et quae tamen ab ipso Hercule longe antea in ipsis comitiis praevisa fuit, ac praedicta. Cum enim familiares illi aliquando renuntiarent, Carolum, post multas consultationes , precibus tandem amicorum , et rationibus

adductum fuisse , ut in ipsum Cardinalem Mantua-

44쪽

LIBER PRIMUS

num promovendum omnes suos conatus intenderet,

respondit Mantuanus ; non faciet, mihi credite : non faciet. Si enim Pontificem me esse vellet, a me, ut pote sibi devincto, omnia illi commoda essent expectanda et caeterum peccatis vel invitus cogetur Suis . illum eligere, qui sibi exitio sit futurus. Ad summum igitur Pontificatum evectus est Ioan. Angelus Medices Cardinalis, Pius IV. postea dictus . Is in altera, quam habuit ordinatione, mense Februario anni MDLXI. inter caeteros , qui complures quidem suerunt , sed omnes fere vel nobilitate, vel doctrina prae- Stantes viri, Franciscum Gonragam Cardinalem creavit : cujus Fratri Caesari Malfictae Principi Camillam sororis fili iam paucis ante mensibus in matrimonium collocarat.

Per idem tempus , cum jam statuisset Pius de Concilio generali Tridentum cogendo, neminem tali, ac tanto negotio potius praeficiendum existimavit, quam Cardinalem ipsum Mantuanum , in quo, praeteτgeneris claritatem, quae illum summis Principibus, et Ferdinando praesertim Imperatori, cujus filia Ele nora Guillelmo Duci nuper fuerat in uxorem data,

non modo notum, sed etiam gratum reddebat, vitae integritas, et doctrina eluceret non mediocris. Quamobrem per litteras primo enixe ab eo contendit, ut

45쪽

COMMENTARIORUM

Legati Apostolici munus subire solus vellet. At Hercules , oneris magnitudinem resormidans, de se Vero , ac de sua virtute demissius fortasse, quam par eSset, sentiens , diu restitit Pontificis voluntati': Verun- tamen ad extremum, Pio acrius instante , non magis Summi Pastoris reverentia, quam amicorum, et Juliani praesertim Caesarini, viri inter Romanos primarii, qui ad hoc unum Mantuam missus est , precibus at que hortationibus victus , provinciam se Suscepturum dixit: ea tamen lege , ac conditione, ut daretur sibi legationis comes Iacobus Puteus Cardinalis , vir sacrorum canonum, totiusque juris scientiae peritissimus I summaque probitate , et vitae innocentia praeditus . Caeterum eam conditionem respuit Pontifex, ne in obeundo legationis munere quisquam Herculiantcserretur: erat enim Puteus non Cardinatatus, sed, presbyteratus ratione antiquior Mantuano. Itaque col

legas illi assignavit plures quidem, quam ipse petierat, sed qui omnes tamen illum uti legationis principem

agnituri, ac veneraturi essent. Hi fuerunt Hieronymus Seripandus Neapolitanus, Stanislatis Hosius Varmiensis Polonus, Ludovicus Simoneta Mediolanensis, et Marcus ab Altemps Germanus , omnes in eadem Senatus lectione, qua Franciscus Gonraga, Cardinales Creati.Quibus omnibus,praeter unum Varmiensem,

46쪽

LIBER PRIMUS

27 qui Vien nae Austriae apud Caesarem hanc ipsam Concilii causam jamdudum agebat, Roma profectis, Heta cules etiam extrema Quadragesima Mantua discedens, Tridentinum iter ingressus est. Ac, instante majori hebdomada, MaguZianum, quod est insigne Monachorum S. Benedicti coenobium ad Benaci ripas dive tit et ubi non ea modo, quae ad passionem, sed etiam quae ad resurrectionem Christi Domini pertinent, solemnia pie peregit. Ibi dum moratur , placuit Scipionem Patavio accersere, nullam aliam ob causam , quam ut ex illius aspectu statueret, utrum Vocandus esset Tridentum, nec ne . Agebat tunc Scipio undevigesimum aetatis annum , nondum prima genis obducta lanuginerquam idcirco Hercules in illo exoptarat, quo majorem adolescenS in tanto conventu gravitatem praeseserret. Attamen cum alioqui pueritiam mores praetergressi viderentur, euocandum omnino,

sed paucis post mensibus , constituit: interim Pat vium redire , et ea, quae ad profectionem necessaria essent, expedire eum jussit. Ita diversi eodem tempore Tridentum Hercules, Scipio Patavium petiere ;unde tandem accersitus Iunio mense Tridentum ipse quoque contendit, quo illum et votis, et seu tis presecationibus omnis Patavina civitas est prose quuta, pluribus etiam in vulgus editis carminibus, quae absen-

47쪽

18 COMMENTARIORUM

tis desiderium, et diutius testarentur, et clarius .. Tribdenti Legatos quidem omnes, uno excepto Varmiense, qui et ipse nonnullos post menses eodem convenit, ac praeter cos Ludovicum Madrucium Cardinalem Tridentinae Ecclesiae Antistitem electum, Episcopos autem perpaucos invenit, qui tamen quotidie ex omnibus Christiani orbis partibus, vel remotissimis confluentes brevi ducentorum, et septuaginta Patrum nu- assa merum explevere . Quibus ita in unum coactis,Ianuario mense insequentis anni inchoatum , aut potius repetitum est Concilium; missam Spiritus Sancti solemniter celebrante Mantuano - At Vero quae in sacrosancta illa , ac celeberrima Synodo acta fuerint, non est praesentis negotii recensere ; illud non praetermittendum, Herculem in tam gravi tractatione ita se gessisse , ut summam sibi pepererit gloriam . Ut tamen virtutis comes est invidia, ne sic quidem potuit iniquorum obtrectationes effugere ; quibus. prope factum est aliquando, ut vel ipse, officio sponte dimis-So ,. in patriam Se reciperet, vel Pius Pontifex , ipso etiam invito, de alio substituendo Legato cogitaret iaSuperavit ille tandem difficultates omnes animi constantia, atque innocentia; cujus rei signum sit, quod

cum initio anni MDLx III. statuisset Pontifex, quasi inilocum demortui Ioannis Medices Card. Cosmi Floren-

48쪽

OBER PRIMUS

tiae, ac Senarum Ducis filii, Ferdinandum fratrem natu minorem sublegere , non gravate adductus est ut una Frideri cum Guillelmi Ducis Mantuani fratrem Cardinalem promulgaret .. Mirati sunt nonnulli,pontificiae potestatis , ut Videtur, parum gnari, Pium, . dum generale Concilium celebraretur,. ordinationem habere voluisse ; at longe plures admirati sunt. tertio superstite, binos ex eadem familia, et sanguine inter se adeo junctos ab eodem Pontifice Cardinales creatos esse et quae res, uti nullum fortasse antea habuit exemplum, ita non vulgarium Herculis meritorum argumento esse potest. Brevi tamen docuit eventus, quanta sit humanarum rerum inconstantia : tres enim hi Gonzagiae gentis Cardinales intra triennium, Omnes morte absumpti sunt: primo autem loco, qui aetate , Virtute , ac rerum gestarum gloria reliquos anteibat Hercules . Is paulo post Friderici Cardinatatus initia, nondum peracto Concilio, in morbum incidit, qui a medicis principio haudquaquam agnitus octo,

aut novem dierum Spatio aegrotum extinxit: itaque factum est, ut ipse de Se quoque Vere vaticinatus sit,

fore ut Tridentina illa legatio decem sibi annorum:

vitam adimeret is

De Herculis obitu ut paucissima dicantur , Satis hoc fuerit, mortem anteactae vitae admodum. luti

49쪽

Se consentaneam : in eaque illum cum summa animi

sortitudine , et pietatem in Deum , et in propinquos, ac familiares liberalitatem praese tulisse incredibilem. Hoc suit alterum ex praecipuis , quae Scipioni acciderunt, incommodis: et quidem eo gravius, aut certe mo testius , quo minus licuit illi, per absentiam, extrema ossicia benignissimo patri, ac patrono Suo praesta re . Redierat Patavium Scipio mense Decembri superioris anni, Philosophiae curriculum , quod jam dudum inierat , peracturus : nam quamvis Hercules de illo Romam mittendo saepe cogitasset, tamen quia adhuc junior videbatur , quam ut ipsum auderet aulicae libertati committere, eo tandem devenit, ut illum ad litterarum studia , nunquam illa quidem intermissa , veruntamen haud eadem assiduitate Tridenti, qua Patavii exculta remitteret e sic ratus sore, ut brevi, et aetate provectior, et doctrina instructior ad Urbem destinari posset. Duo nondum exierant menses, ex quo Tridento discesserat Scipio, cum litteris Aemiliae matris accitus,permittente Hercule,Mantuam , atque inde ad Sanctum Martinum oppidum pro sectus est. Prosectionis causa , ea suit, quod cum per eos dies inter Aemiliam , quae rem omnem pro filiis administrabat, et Vespasianum, quem ex eorumdem Tutoribus unum a Carolo relictum diximus, de fini-

50쪽

LIBER PRIMUS si

bus Comessadii, vici ad Pyrrhi, et fratrum ditionem pertinentis, esset orta dissensio, verita Aemilia, quod postea accidit, ne gravis inde non modo iis, sed animorum disjunctio sequeretur, re prius cum duobus filiis natu majoribus communicata, ad Herculem Card. totum negotium perferri per Scipionem voluit: qui

statim Tridentum advolans matris mandata exposuit. Hercules solita humanitate negotium complexus, Aemiliam quidem per litteras consilio, atque ope juvit, Scipionem vero,Patavium redire iussum,post biduum dimisit . Lubet hoc loco nonnulla , quamquam minutiora , ac leviora sertasse , quam ut memoratu sint digna, recensere, ut pateat, quam adVersa ex eo tempore fortuna conflictari coeperit Scipio . Vix Patavium venerat , cum Hercules aegrotare coepit: et, quod pene incredibile videri possit, litterae, quae illum comtinuo sere subsequutae sunt, afflictam Cardinalis valetudinem , cum maximo vitae discrimine nuntiantes, illi non sunt redditae r redditae quidem alterae recentiores , quibus adeo remissa morbi vis nuntiabatur, ut propemodum consedisse videretur . His eodem tempore perculsus, et confirmatus Scipio , remetiendam sibi Tridentinam viam non existimavit: quod

quidem fecisset, si priores litterae ad eum in tempore pervenissent: paucis vero interjectis diebus, ope-

SEARCH

MENU NAVIGATION