Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

as 3 H Is T ORIARUM nox propinquabat aggredi statuita Uerum Turcs

Ibraimus chno haudquaquam e re sua rati esse , universi certami-

' pznis aleam jacere, prima vigilia taciti longius sere-

detrectam. ceperunt. Germani intra vallum regressi , praesidiariis solicitatis , ut, cum nihil armis potuillent, honestis conditionibus ab occidione se redimerent, extremaque expectare ac pati nollent ue accepto feroci responso vim parant. Jam Catapultae duplici in loco dejecerant lato aditu inuros inferioris urbis non arduo ascensu, quippe aggere destitutos . Igitur quadrato agmine illuc irrumpunt. Turcae qu Cermisi lastris- drato pariter agmine Obnituntur ; commissaque cam-'m Wrbe aggre- pestri similis dimicatio. Nam ex aequo pugnabant ;

potiuntur. & moenia majoribuS propugnaculis tormentuque nudata nullam irruentibus objiciebant mora Iri .

Utrique immobiles inferebant accipiebantque cladem ; nec qui loco concessuri forent, apparebat . Quum invicia ducentorum , qui uno gloriae lii pendio merebant, adolescentium cohors ad dexterum pugnae latus ante alios progressa palam fecit, comporum robur animi viribus par non elle. Etenim sic obfirmati praetentisque gladiis per lapidum stragem continuaVere iter , ut Barbari vi de audacia moti dederint locum , agmen succedentibus aperuerint. Tunc undique Germani sublato clamore, exprobrantesque sibi moram , praecipiti incursu fluctuantem hostem secum abripiunt . ille vacillante gradu retrusus , incertusque unde sibi consuleret, praebebat iugulum. Plures vicinas domos ingrcs-

272쪽

168 q.

ΤΟ. I. LIB. III. as 9s, ignem, saxa, tela c tectis fenestrisque proji

cientes , impediebant holies, ne in penitiora oppidi penetrarent. Quocirca consilium e re nata a Germanis captum incensis aedibus eos depcllendi.

Flamina cito serpens, nam lignea ibi plerumque aedificia sunt,) paucis absumptis reliquos in apertum traxit. Hi cum per conti uam Danubio uria Puedium, qκοὸ ,

bem in arcem 1e reducere at , a sui S excluti, Ve aut trucidaιur.

ritis hostem , qui Vestigiis haerebat, simul admissum iri, cervices aut manus dederunt. Turcarum eo die ceciderunt ad duo millia quingenti ; Caesarianorum plus mille ; major utrinque vulneratorum numerus ; suburbia in potestatem redacta. Nec exaduersia Budae parte Germanis vacua praemio victoria fuit, deserentibus oppidanis castellum in D. Gherardi tumulo, vixdum illuc adduci signa conspex rant . Laeti Germani quod bene ceptis succederet, hinc ad arcem , illinc ad oppidi latus in occasum vergens per tortuosos calles Vineas extemplo agere incipiunt ; constitutaeque murales machinae ad evem tenda tria majora propugnacula in angulis sita; quibus dejectis, satis constabat parum in reliquis, utpote exiguae inolis, praesidii cile . At quamquam inibi declive collis , ut retulimus, terrenum esset, Oper que facile; vallum tamen aegre protendebatur , crebris cruptionibus impeditum . Augebat enim Oppi- Ducendi meris danoruin ferociam Ibraimi exercitus, quem ab urbis α/θkμος. conspectu non discedentem, suppetias, cum tempuS foret,venturum non dubitabant. Interim ille tuto lo. Κh a co

273쪽

et sqq.

totharingius teratio milites ira Ibraimi exerciti. e vallo educit. EI Ibraimus o viam procedit. suam rem ad im

eutiendum terr rem excogitave. rit.

26 o HIs TORIARUM. co stativis habitis haud parum cis Danubium Germanos pabulatione prohibebat, coegeratque injecto ad D. Margheritae insulam ponte, trans fluvium incommodo & longo circuitu victum jumentis quaerere. Lotharingius expediendae pabulationi,

& quia, sublata auxilii spe, Budenses illico se dedi

turos arbitrabatur, omnem prope, ut antea, equutatum, unamque peditum lsgionem rursus in ho stem ducit; omni studio, ut praelio confligeret, provocaturus . Cum his copiis duo millia passuum prosectus, in aperta latiss1mi collis planitie eum i structo agmine occurrentem vidit . Nam Ιbraimo Visiriorum princeps, ejus exercitu aliquot Janizerorum cohortibus suppleto, mandaverat, ut procul mora urbi, cui tot jam dies oppugnatae vehementer timebat, opitulatum iret. Quare ubi Lotharin-gium contra se movisse, & cum parte copiarum aequo loco, non ad valli munitiones cum univerinso exercitu, decertandum sibi esse cognovit ; f rox oblata occasione certaque victoriae spe, quippe qui numero superaret, adversus illum matur, bat iter. Sexdecim erant equitum millia, peditum quatuor. Hos in medium accepit, illos in cornua diduxit. Rem quoque novam ad incutiendum ter

rorem excogitavit. Bis centum Camelos longo ordine digerit ante ligna, qui ab agasonibus, saris.

sa, qua ex alto ferire pollent , armatis regebantur ; de addebant speciem versicolores lemnisci h

stis praefixi , ratus hac illusione & insolito bruti aia

Pecta

274쪽

pectu tetroque odore equos Caesarianorum facile iconsternatuin tri. Quod ubi Lotharingio patuit, .stit agmen. Deinde de ipse peditibus in medio locatis alas Germanorum equitum circumducit. In priama acie sagittarios, quia longius jaculantur; in subsidiis Lubomischios equites, quingentosque Hun- garos statuit; iustis omnibus, hostium impetum

telis tantum retundere, nec antea irruere quam ac- sed Desu elud

cepto signo . Camelis tardo gressu adventantibus t r. 'sagittarios admovit, qui eminus certoque ictu i sessorem belluasque transfigerent; simul periculum facerent, an equus ad insuetam speciem plestigias. que illas tumultuaretur. Hi, postquam intra mis. filium jactum perventum est, laxatis pyrobalistis dromadas rectoresque eorum tanta procella incessere , ut pars strati solo, pars vulneribus in fugarria conjecti terrorem in Turcas verterint; quamquam isti data, qua Cameli fugerent, Via facile agmen

restituerunt . Nec facta mora permittunt equOS. Stabant densatis ordinibus Germani, excipiebantque telis hostem ferociter obversantem. Ille circum alia remmitis equitans, sumpto spatio rursus praecipiti cursu aciem titur, atque enar

impegit, si fortὸ distraheretur. At immobilis con-- ' torquens jacula, ipsorum vim ludificabatur. Tu carum enim si primos incursus fregeris, certa victoria est. Tertio ad pugnam per suorum stragem re diere , equis tamen tardius talsitudine pedes glomerantibus . Tunc Lotharingio vice sua invadendi tempus visum eli. Dato signo ab utroque cornu equi

275쪽

Turearum equi

latus in fugam conjicitur. Peditatus egregie dimicat. Sed tandem pelli

tur.

26a HIs TORIARUM tes immissi adversias turmas ineluctabili vi adoriuntur . Nam nec scili recentium equorum ferociam, nec Thrax Germanum equitem, frequentius certiusque manualibus tormentis jaculantem , sulti nere poterat . Verumtamen pedites victoriam retam dabant qui, cum tanto ellent plures, Caesarianos circum Venerant ; non sine ingenti periculo, hos tandem opprellum iri, si equites, longius urgentes

hostem, ab ipsorum conspectu disces lillent. Dum ita in ancipiti proelium est , Lotharingius Hungaros Sarmatasque e subsidiis advocat, jubetque, datis stoenis impetum a latere in equestre Turcarum agmen facere. Res prospero succestu evenit . Jam enim istud

a fronte motum nec servans ordines, nunc e transverso telis primum, mox gladiis perculium, cum nulla esset a procella quies, fugam arripuit . LeViSarmatura Sc pars loricatorum, fugientes persequuta cladem auxit. Loricati, haud plus mille passus progressi, ad peditum pugnam rediere, quid illic age 'retur , soliciti. Ea ingenti strenuitate pugnata fuerat . Quippe Janireros a tergo a latere turbo equester circumvenerat. Igitur quaquaversum interci si, cum mortem aut servitutem subeundam sibi esse conspicarentur, magno pretio vitam profundere , inter se constituto , obversa per gyrum stomte atrociter dimicaverant. Nondum cum iis pcnitus debellatum fuerat; cum altera equitum pars, ab insequendo regressa , consciendis reliquiis supervenit . Pauci Janizerorum per tumultum deviis

276쪽

Τ o. I. L IB. III. 263

callibus elapsi sunt ; equitum plus mille inters

cti . Reliqui Mursam magnis itineribus cum Ibrai- Turea Mursammo se retulere . Gesariam quingentos desidera- ς ςμ' runt. Cailra capta ac direpta ; octo murales machinae in potestatem redactae . Praeda omnis opulentiisima, in eaque sex jumentorum millia, militi data. Misia Caesari, insignis victoriae documentum , Ibraimi tabernaculum , amplitudine orna mentisque magnificum ac sumptuosum ; consularis quoque exercitus signum, equinar tres caudae. Haec ubi gesta , Lotharingius in vallum rediit. DuoScaptivorum ad Budae priae torem jubet, quid actum foret, renunciatum ire . Adderent: se de condutionibus auditurum, si statim oppido abire velint; renuentibus, ope jam penitus desperata ,. nullum op=idani ad dedι- fore amplius clementiae locum. Responsum : PrPtorem majorcique duces inter se coniurasse, non priusquam vitam, oppidum deserturos. Id suam in Regem fidem , id anteactae vitae militare decus , quod tot laboribus partum nulla unquam ignavia nota obscurari sinent, a se postulare. Praetereata nihil non sibi ad tutandum locum suppetere, copias , arma, commeatus ; quae si deficerent, V terano militi arte ac strenuitate supplenda forent; modo cum affluant, quid non sibi sperandum , non hostibus metuendum esse ' Ipsi potius temerario Oppugnandae sortillimae urbis. incepto desistant, . ac meminerint plaudente fortuna facile in rerum maximarum spem animos erigi I aeque tameta , Vix

277쪽

264 HIs TORIARUM 168 . dum obstat solida & vera virtus, ingenti resin

spe cadere . Hinc ad belli opus audacter discessum . pugitatu μγ Tria confestim in angulis propugnacula verberari ι ' c pta; sed cum partim rotunditate, partim muri compage ictus eluderent, Germani ad promoveta. dum aggerem adnitebantur; quo tecti in fossam ev derent , atque illinc injecto nitrato pulvere murum subverterent. Quamquam enim ab ipsa collis radice cuniculos inducere conarentur I ingentium saxorum occursu, fossorumque imperitia , qua res infelici co δ' tune maxima Germani laborarunt, raro e sententia res succedebat. Id oppidanis augebat animos, tantaque accesserat audacia , ut quotidie erumpenteS nunquam intra mqnia redirent, nisi quidpiam obsidionalis aggeris deletum foret . Multa quoque Germani caede afficiebantur non tam h

stium incursu , quam quod vineae incaute ductae nonnunquam missilibus se se aperiebant ; Ze Turcae , quamquam iaculandi haud leviter inexperti, adhibitis Gallis Belgisque libratoribus , quos ingenti pecunia conduxerant , hoc etiam armorum genere Valebant plurimum. Vicit tamen Caesari

norum pertinacia , summisque demum laboribus trigesimo die in fossam descendentes , moenia, qua solem occidentem respiciunt , subiere . Illic bi- germani laudem duum, crebris quamquam eruptionibus tentati, se patrτριὰμ. x Vςrς Quo tempore cavata humo subtus propioris Danubio anguli munitionem inductus nitratus pulvia exarsit, abstulitque secum viginti passuum

278쪽

Τ o. I. LIB. III. 26s

suum loricam. Magnum hinc urbi discrimen aderat . Quare Mehemeti praetori dignum se facinus visum, illinc hostes dejicere. Mille delecti Ianire η 'ni in ri ex omni numero, bifariamque divisi, a dextra laevaque e portis se se essedere . Ipse ductor unius

agminis, alterius supremus praetorianorum i prίefectus . Germana ut in suspecto loco frequentes exincubabant ; quocirca pares viribus praelium ingressi conserebant manus. Nullus ibi telorum usus erat, Turcis illico tumultuaria exiliaque opera transgressi,

collatoque pede 3 silictis gladiis hostis hostem retundebat , & quasi corporibus adnitebantur. Proinmiscua mors, promiscuusque gemitus efferaverat pugnam, & quisque vindictae non vitae avidus. Diu res in ancipiti manserat; MBarbari ipsa dissicutitate fracti iam animos remittebant. Quod ubi Melis metes animadvertit, elata voce : Budae, inquit, for- MGemetes ' tum & Turcici decus nominis hoc uno praelio agitur, ροτ' Commilitones . Id cogitantibus mors aut victoria nobis quaerenda est. Accipio Verborum omen . Mortem inferamus hostibus ; stabit a nobis victoria.' Agite dum mecum, & qua consiuestis virtute, sequimini Imperatorem vestrum . Dixit, in mediumque se projiciens Germanorum agmen, digladiab tur. Turcae partim praetori suo metuentes charus enim jucundusque militibus erat partim pudore . capti , caeco impetu irruerunt. Haec procella tur bavit primum , mox inclinavit Germanorunia

279쪽

2 66 HIs TORIARUMI 6sq. dubiam, intentis gladiis fecissent trepidantium vitam . Reintegrantes pugnam nova atrociorque

tempestas incessit. Thraces e moenibus ingentem majorum, manualiumque pyrogloborum vim in , eos demittunt; quo telo, dum rupta compage Vulnera & stragem facit, vehementer concustos nulla vox, nullum amplius imperium Germanos retinere

δάοῦ ε μ potuit, quin in pedes illico se conjicerent . Hos Barbari ad collis radices insequuti cladem cumulainrunt , operibus eo usque deiectis; dc longius pen

trassent , nis cum strenua recentium militum manu in tempore Occursum foret. Magnus ex eo conflictu metus Caesarianis accessit, Turcis alacritas. Minuit tamen istorum gaudium Mehemetis mors; quidi ea pugna Pra. dum serociter dimicat , adversam faciem graviterror Occio η , duos post dies occubuit. Luctus inde oppi- se tanus es sue. 4 nis, non d/mnum fuit, Seytano imperium ade edit. pto, cui par Mehemeti bellica virtus; sedulitas, seu indole seu prie senti occasione, forte maior . Nul- ω . ., tum enim decedere diem tulit, quo non semel, aenunqua sinit quiri bis quandoque praesidiarios in hostem immitteret θυρμαι. . Vario successu , sepius tamen infausto Caesarianis, At. ignaviter ad primum Turcarum incursum terga vertentibus . Et his angustae ad aggerem munitiones , obsidibualis eam Π00 x nium militum continere possent, qua terii sui. . - tum ad arcendos hostes satis foret, minuebant animos. Quocirca Sextili nondum exacto jam ferrum

absumpserat Germani exercitus peditum novem millia, equitum quinque . Stragem deinde auxere

280쪽

morbi, aestu primum contracti, mox ineunte autumno magnis imbribus . Et annona defecerat , non minus praesectorum incuria, quam aerarii difficultate ; gravioremque reddebant eam Agriar Canisaeque praesidia , viam cis transque Danubiunia convehendis terra commeatibus intercipientia. Ad reliquas aerumnas accedebat Lotharingius, febris

vi a belli curis distractus ; unde in militarem disciplinam, qua una Mars viget, licentia irrepserat,

praecipue inter duces, qui non obscure abnuebant, Starembergio oppugnationis moderatori , aemulatione aut meritiS, morem gerere. Alea quoque

conviviaque, ingenti pecunia perpetuo celebrata, a bellico studio auferebant ipsorum animos; milutum , fame atque inopia laborantium, non sine luberis querelis dejiciebant. De solvenda igitur obsidione agitari clptum . Sed cum in mentem veniret externus hostis pulsus fugatusque, praesidium quod ει transfugi renuntiabant tot cladibus imminutum, angusta huic pariter res frumentaria, sublataque auxilii spes ; nemo liberandae urbis author fieri audebat . Quin aliqui strenuitatis in speciem audaciorata ferre consilia : Quod arduum erat, dicere, militum virtute jam . superatum, deletas scilicet auxiliares copias i, reliquum esse, moenia transilire, exiguis propugnaculis & modico nunc praesidio parum tuta. Quae qui neget ab ea parte penetrari posse, qua per ruinas patet aditus ; negabit simul paucis multos potioreS esse. Nam , utcumque nostrorum mili- Ll a tum D 8 q.

Instuper annona angusti hujus qua causa. Lotharitatus ira febrim incidit. Militaris licenistis, qua in Ger. manos irrepseras

damna a

De solvenda ob sidione delibe in

tura

uua utrinque raatisnes asserantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION