Symbolæ litterariæ opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa. lapides. numismata. gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1754년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

a Ia Io. CisrcoTII EXPLICATIO non alio dissertabe, quam quod , unci nata molliter linea , aeque distans ab utroque cornu , dirigitur in ventremi litterae . quae linea facile potuit, ut negligi etiam addi. Itaque ponamus hoc , ex co, factum, eo . Deinde scimus q. nihil esse aliud quam obversam p , ut errori facillime sit inter utramque locus . Igitur, si nunc , in Festo , dicamus , illud eo, corruptum ex co, &-ex pri . Ex vero particulam, quae sita eii inter qui de eo , servare nobis vcifigia litterarum, quae ibi esse deberent. 1c. nam x duplex omnino iis duabus constat litteris . Ecce tibi, quasi bom-hycem ex verme, sic e frustulis nasci pri1cο-Quodsi adhuc in verbo dabatur una dematur hi laba , ut sit datur; ceu genito illoba . e similitudine antecedentis verbi, appellabatur; jam spondeo amicitias initum iri, oblivionemque discordiarum Festum inter ac Varronem . Locus enim Festi se erit: optio qui nunc dicitur , antea appellabatur accensus. Is adjutor datur Centurionia Tribuno militum . Prisco tempore, quem velint aut, vellent in Centurioni permissι meis optare ; nomen ex facto sortitus es. Sensus: optiones quos dicimus nunc , iique uti nunc fiunt, plane sunt qui ab antiquis

232쪽

tiquis appellabantur as censi . Hoc sibi volunt verba : Optio qui minc dicitur , antea appellabatur accensus . Ratio sequitur :Ii enim optio ) nunc adjutor datur Gn- tutioni a Tribuno militum : adeoque potius accensus quam Optiσest. Dum adcensetur a Tribuno, non optatur a Centurione. Quod convenit Varronis illis : quos nune propter ambitionem Tribuni faciunt. Tertio mox loco Fellus addit rationem ipsiuς nominis , ex antiquo more : Prisco tempore.

quem Selint Centurioni permesum es optare ; nomen ex facto sertitus es. In eoque iterum convenit Festo cum Varrone , qui pariter optionis etymologiam sic exponit: βGos hi s Decuriones) primo adminifros ipsi sibi Optabant, optiones Tocari capti . fasunetas dexteras i en redditam pacem an liquitati l Non ergo accipiam adeo facile, quod , ut ex loco Festi, docet una cum Lipso Stem echius , ad Vegetii secundum, his verbis: optio , te se Festi , antea dicebatur accensus . Quasi olim esset optionis nomen ignotum i Sciliceti Atque id si Festus dixit , tum ego vero multo libentius aia sentiar Varroni, doctissimo Romanorum assirmanti primo, id est antiquis, optionem dictum ab optando . Sed ille , credo, nou

233쪽

aI4 Io. CHEcOTII ExpLIcATIO dixit, atque calpa non Festi est . verum errantis calami. Optio & accensus , aeque veteri aetate Romanorum di sta sunt, atque Varronis aevo . Sed hoc intererat,

quod olim optio dicebatur is, qui vere fuisset optatus, id est electus . Postea retinuere nomen, rem immutavere . Ut cum

Galeam aream , libro primo dixit Livius. Nam Galea , si Galea est , non eX sere, sed ex pelle setis: at, quod olim tales , etiam ex aere quae fierent, postea dictae

Galia . Ergo idem nomine , re non idem. Sic & optio utriusque nomen aetatis. γlim autem diversus ab accense, postea idem cum accenso . Pariter accensus fuit nomen

in usu & antiquis, & posterioribus. Porro antiquis accensi fuere duplices eo inquam sensu, qui faciat ad nos). Clarum hoc faciam locis duobus Varronis compo sitis; uno e libris de L. L. altero qui est apud Nonium . Igitur, de L. L. libro quarto: Magiser Equitum , quod summa potesas ejus in Equites , ct accenses . Quinam autem hi accensi, & quid iis rei cum Equitibus t erant enim accensi etiam haud

Equites ) discere possumus e libro de Lingua itidem Latina sexto : Adscriptivi dicti

quod olim adscribebantur inermes aut

quod

234쪽

DvΑRvM GEMΜARVΜ. a I squod ferentarii equites hi dicti; qui ea modo habebant arma qua ferrentvr , ut jaculum . Hujusmodi equites pictos Vidi in . culmii ade vetere , o ferentarios adscriptos . Tum affert Plautum e Frivolaria ; sic : in Friυο- Iaria : Ubi Rorarii esis 3 ubi sunt Accensi pVelim animadvertas hic eosdem accensos fieri cum adscriptivis. Sed antequam de

hoc , alterum conseramus locum , apud

Nonium , e libro de vita Pop. Rom. III. uid ea scriptivis pro his omnino futilibus , optime Iunius emendavit: mi do adscriptivis ; addo tamen, ex , Gid , verius fieri posse, quidam, sic ut legatur:

tamdam de adscriptivis) eum erant attributi Centurionibus ct Decurionibus, qni eoru=n haberent numerum non habent, ut est in Vulgatis is orto errore ab compendio scri .pturae, ut in manu scripto est Noaio , quo utor, hal) accensi vocabantur . Varronem vides facere speciem adscriptivorum , ut generis, accenses. Indeque intelligis eundem in loco superiore , adscriptivos & ac-' censes jure pro iisdem accepisse, nempe jure communis generis. Atque hi erant quos Festus veteribus dictos ait accensos, optionum similes aevi sui . Nam idem Festus, voce, adscripticii: adscripticii veluti

235쪽

aa 6 Io. CHE COTII EXPLIcATIO quidum adscripti dicebantur , qui supplendis Legionibus adscribebantur. Quid autem ubi jam venissent in Legiones 3 Sequitur Fe-sus : hos se accenses dicebant: quod ad Legionum censum essent adscripti. Ergo tum , ex genere , quod est , adscripticii, transibant in unam duarum fuit enim & altera , de qua mox in specierum accensi; plane

ut Varro : qui eorum habebant numerum , accensi vocabantur. Neque enim est aliud ,

habere numerum , ut Varro , quam , ut

Festus loquitur, in censu Legionum. Sed alia deinde species ii, quos alteros dixi veterum accensos . Cum ex illis eisdem adscripticiis, aut adscriptiυis quidam Consulis aut Praetoris adsignabantur ministerio. Atque ii sunt quos, ut speciem subditam generi, idcirco subjungit Varro adstripti- Sis , eodem loco quem supra retuli , sexti libri de . L. L. accensos mini ratores Cato esse scribit. Potes id ab arbitrio . Nam inde ad

arbitrium ejus , cujus miniser . Ubi Salmasius immerito Varronem accusat, quod Catonis haec Plauti loco superiori subjungens , e Frivolaria . sese ostendat minime Plautum intellexisse . Cum potius , ut quidem puto , Salmasius non intellexerit mentem varronis, primum ut genus ex Plauto

236쪽

Dv kRvM GEMΜARVM . 2IT Plauto accensum cum adscriptiDo miscentern . At mox , quatenus idem eii quoque species, exponentem ex Catone. Iosephus autem Scaliger, in Conjectaneis . carpit Italos, ut qui nequiverint extricare sese ab eo corrupto Varronis loco . Emendat vero ipse sic : Potes id ab arbitrio ejus snam inde arbitrium ) cujus minister . Tum addit: vides inconsantiam Varronis i alibi enim duxerat ab acciendo. Quasi etymologiae, ab arbitrio, quae totaeli ex emend*tione Scaligeri , Varro ipse Teus teneretur . Qui Scaliger , si cogitaseset, multo melius, & ad vestigia corruptae Iectionis exactius emendari locum posse , sorsitan reprehensione cum Italorum, cum quibus & ipse haeret, tum etiam Varronis potuisset abstinere . Equidem sic putabam , nihil esse sacilius, quam , ut nam inde, litteris partim omissis , partim inversis, ut in Varrone saepissime , corruptum fuerit ex , nam acciere ς legebamque locum : accessos minifratores Cato eo scribit. Potes id ab arbitrio. Nam acciere ad arbitrium s scilicet ministrum ) ejus, s scilieet' est ) cujus miniser. Ita & hic,& alibi: loco

quem statim afferam , Varro ducat accensum ab acciendo ut libet , id est , ad arbitrium

237쪽

a I 8 Io. CAECOTII Ex IcATIO triim , neque sit inconstans . Hoc vero notandum : quod accensis, cum sumti ex adscriptivis addebantur Legionibus, veteres ab accensendo , sive adcensendo, voluere dici. Cum dabantur Magisratibus ex eisdem illis adscriptivis, tum agnovere ab ac ciendo. Quo magis videas duplicem apud antiquos accensum. Nimirum binas species , ab uno genere adscriptiuorum . Atrecentioribus teque duplices. Uni, quos optionis nomine dicebant, etsi non optatos a Centurione; idque Varronis aetate ac Verrii cum fieret, inde Verrius, apud Feqstum , scribit, esse potius accenses , more

Vetere, quam optiones . Alteri, qui, ut cumque non jam ex adscriptivis , tamen

dabantur Magistratibus . De his Varro apud Nonium, Rhetoricorum libro Xx.υt Consulas ct Pratores qui sequuntur i L Osra accensi dicti, quod ad necessarias res

saepius acciantvr, Delut accensiti. UnJe Varroni Cicero coaevus, acl. secunda in Verrem , qui locus adductus etiam a Salmasio est: Homo autem Di generis frugalissimus , qui tum accensus C. Neroni fuit, P. Tettius. Hunc tamen & proxime dictum a me optionem simul conjunctos credo ab Asconio , cum ad haec ad verba

238쪽

ordinis er promotionis in militia . Hucque pertinet Abonius accensus Consuli, ut in lapide scribitur nuper hic effota , de quo

meministi nos invicem collocutos. Quem lapidem , ut & paucos apud Gruterum ejusmodi , vellem videre potuisset Vir optime de antiquitate meritus Aldus Manutius. Agnovisset aeque scribi accensus.& adcensus. Neque dixisset in Orthuraphia sua: accensus, non , adcensus; Iibri θIapides. Neque Cellarius ad unguem , cujus haec verba in Orthographia: Es quidem adcensus iri Auximate inscriptione apud Gruterum , pag. 68. n. 3. , sed non vetusis sma , quod vox Communicipes , quam habet, evincit, alibi vero accensus . Nec enim ima in Auximate , apud Gruterum , es adcensus . yerum & in Romana , pag.DCXXXII.& in Tiburtina, pag. ccccLXXXIII. &denique in hac nostra. Redeo nunc illuc unde abii. Videlicet, cum primum Pro posuerim ambiguitatem optionis , quod aliter valeret ea vox apud antiquos, a

dolescente libertate , aliter labento Republica , id est aetate Varronis , ac simul primoribus annis Caesarum; diversitatem in eo esse , quod antiquitus optiones

239쪽

aao Io. CHE COTII EXPLIcATIO dicerentur , qui lectione Centurionis

optati essent, postea qui non ii quidem lecti aut Optati, sed a Tribunis assignati : re accensi , nomine optiones . Dixi aliam praeterea Caesarum aevo subnatam homonymiam . Hanc exponam Lipsi verbis , de Militia Romana , quae sunt :Sed Tacitus inter scia militaria nominat Proctilum Tesserarium Speculatorum , ct Heturium optionem eorundem . Histor. lib. pri mo . Paulli tamen alio . ut Uidetur , sensu

Quod certe genus optionum ab eo jam descripto diversum . Ecce igitur ambiguitas . Eamque idem Lipsius ita solvere vult, ad locum Taciti , ut dicat; quod

hosce posteriores reddat Graece Plutarchus , διοπτηρας , inde recte conjini, non

ut superiores illos , itidem ab optando, sed potius inde sic dictos , quod essent quidam arbitri, ct inspectores . Non est quidem ut

credam Plutarchum optiones unquam ver tisse διοπτηρας, iupectores , quod Lipsius putat; uti mox dicam . Ansam vero ducendi nomen optionis . hoc a lxero sensu ,

quod essent quidam quasi arbitri-inspectο- res, quasi tum esset optio dictus , non tam ab Opto , quod est, Eligo , sed a Graeco. ὀπτεύω , vel inspicio, mihi videtur Lipsio

240쪽

dedisse Cujacius, ab eo laudatus in hac re. Isque Cujacius adductus in illam sententiam, absque dubio, est verbis Plutarchi, narrantis eandem, in suo Galba, hi floriam cum Tacito . Quorum verborum sententiam Cujacius ita refert, observationum juris libro sexto , capite tricesimo tertio, quali Plutarchus dicat: optionis ac Telp- rarii munere significari eos , qui nunciorum , θ ο πτηρων . id es speculatorum minis risfunguntur . , Quod si est , prosecto nil faci. lius, quam inde ut optio dicatur, non quasi lactus, verum ut, in spector. Sic ut origine haud minus, quam significatione diversa sit ista vox . Atque vereor , ut verbΣPlutarchi paullo sint aliter intelligenda ,

quam quomodo relata sunt a Cujacio. Scilicet, ut non iis nominibus dictos Plu laichus voluerit, qui nunciorum se specula. torum miniserio fungerentur , at potius, qui fungentibus eo miniserio praeessent. Adeoque, sententia Plutarchi, o τηρ,speculator, non optionis quidem sit nomen, sed ejus cui optio praeest . Quapropter optio , Cum

o πτηρι, in pectore non idem . Unde nunquam ab inspiciendo saeta , semper autem ab optando SeI eligendo , etiam hoc in secundo gradu ambiguitatis . Hoc ut appareat,

SEARCH

MENU NAVIGATION