장음표시 사용
201쪽
rga D. CAICOTII ExPLICATIO Nerei Neptuni, legamus , per hyphen Nereo ptuno : sicut & Sal potenti dicitur prius.& multipotenti; tum in tertio , si ex misque daciamus unice: facili , ut puto , negotio querelas doctorum hominum de huius loci
corruptione composuerimus. Quibus, utriebam, absolutis, nunc venimus ad summam fritinat Sunt enim exponendae ultimo
loco singulariae litterae. Quas, ut verbo dicam , sic mihi, statim ac adspexi , venit in mentem efferre : CVRIO . OPTIo . T. LABIENI. Reddenda vero est ratio singulorum. Initium capiam ab ultimis . Faciamque ut appareat praenomen Titi non
male jungi cum Labieno. Quod inductione
quadam possuin confirmare : scilicet L hienorum fuisse praenomen Titus . Ergo Titus erat is, cujus frequens in Caesaris rebus mentio, Labienus. Quique eum , ut ipse auctor est Caesar in octavo des B. G. huic nostrae Galliae togatae praeenset , atque sicut ad Tironem Cicero , si mam 'auctoritatem in Caesaris exercitu haberet , socius sceleris esse noluit , adeoquo transit ad Optimates. Quapropter ad Atticum idem Cicero vocat . Etsi Dio , pro suo more , Labieni consilium interpretatus eli multo aliter. Denique cecidit is
202쪽
in praelio ad Mundam . Pariter absque dubio Titus apud omnes, λαβιηνὸς ονου , sic enim Appianus, nimirum hujus filius quem dixi modo ; Dioni λαβιηνος σΤινος .. Transfugit hic ad Parthos, caesusque a Ventidio Basso est. Addo tertium Labienum , illum Declamatorem haud ignobilem, quem Seneca in quinto Contro iversiarum ait: Pompe fanos spiritus nondum in tanta pace posuissὲ . Ejus, quia, ut idem Seneca , paggim homines ordinesque Ianiabat sicut.Rabienus vocaretur , libri combusti sunte senatus -Consulto. Sed & hunc praenomine fuisse Titum Suetonius ostendit his verbis, in Caligula: Titi Labieni, tardiomarii. Cassii Seυeri scripta Senatus -Gnsultis abolita , requiri is esse in manibus Iecti . rarique 'permisit. Denique cujuspiam aeque Titi Labieni mentio in lapide , qui Clar- monte fuit , in Gallia, repertus. Hunc asseri , pag. sui operis tricesima septima Gruterus: ALLIA T. LABIENI. VXOR. BELENO. D. D. Et quidem Reinelius hanc
epigraphen ad illum refert Labienorum, quem ego primum appellavi. Sed prosecto certi nihil. Immo plurimum incerti. Nam , quo videtur niti . plane infirmum
203쪽
ni, ex malo errore marmorariorum , sa
etum pro ATTI A , inducto pro ΤΤ duplici . duplici LL. Quippe Labienis gentile fuisse nomen ATTIUS , adsertum ab antiquariis doctissimis Manutio, atque Pighio. Uxoris autem maritorum nominia hus censeri adpellarique. Sed quid opus emendationibus 8 Quarum profecto Rei-nelius nimium est largus . Nam primum, gentile nomen Labienorum Pighius fecit non ATTIUS, verum ATIVS . T. simpli ci. Et sic esse quidem oportuit, si modo ,. quod blanditus Augusto, cui ATIA ima..ter, Virgilius vult, ΑTII sunt ab ATY.i Pariter & Manutius , ad Ciceronis epistolam decimam quartam, libri quarti supraedecimum . Etsi . nescio quomodo, in arguo mento orationis pro Rabirio, editum ab eodem est Manutio : T. Attius Labienas ealii enim ab ATTIIS, in lapidibus, ATII. Deinde cur Alliam convertamus in Attiam p. Quasi mentio rara sit Gentis Allia 3 Quasique non ipse Reinestus , nihil ut de Gruteis xianis dicam in suo ipsius opere , non ALIios plus vice simplici potuisset agnoscere .
Certe inter Consulares interemtos a Cominmodo numeratur apud Alium . Lampridium, Allius Fusus. Quod autem necesi sario
204쪽
manvsi GgMΜ1RvM. 18ssario putat, Uxor quae esset Labieni nomine dicendam Attiam , 'ubi ille Attius dicereretur . Gentilitiis enim censeri mulieres nominibus maritorum ; id ut saepe non nego fieri , ita semper haud sine dederim . Ecquis enim ignorat conjuges, Gracchi Corneliam , non Semproniam , Ciceronis Terentiam, non Tulliam ,. Octavit Auch riam , & Atiam sexeadem hac Gente cum
Labieno in pro Octaviis ; & innumera hujusmodi ρ Vidi etiam lapidem apud Iose
phum Castalionem , Ciceroni , ut existimat ipse , coaevum , in quo Crassi Uxor, non Licinia , ut ex ea debuit regula, sed , METELLA. CRASSI. F. CRETICI. id est Uxor Crassi , scribitur . Quae cum ita
sint , cumque nesciam an occurrant Allii
sub Iuliis Caesare , quamquam sub Claudio suspicio est mihi nomen istud reperiri; p
to eum , de quo nunc . Labienum dive sum ab illo esse Gaesariani temporis ,& , nisi fallor, natione Gallum, ducente vero, sicuti mos fuit, nomen a Labienis . Adeoque habere nos quartum , aut etiam quinctum: nam & primus ille Titi erat filius , cum eo praenomine . Ergo Tito penitus convenit cum Labieno. Non igitur male quia interpretetur eas litteras T. L. iesse
205쪽
I86 Io. CaacoTII Expure ITIO efferatque , Titi Labieni . Verumtametis non adeo fuit de Labieno dissicile. Nexus est in eo negotii; quomodo possit Curio eum T. Labieno componi p Tum qui filiam iste Curio p Quorumque homo temporum Et qua ratione dicatur optio Labieni 3 Addam ne etiam , quid Curioni cum nausea-gio Ut libet . Etiamne , quid Curioni maxime cum ejusmodi vestibus Fiat: de quid ipsi cum facie invenis p Haud recuso..ibus tamen de rebus ego sic exponam
sententiam meam , ac non quidem ea dicantur a me quae vera esse sponsione contenderim , sed quae sic sese habere uti videtur mihi nihil prohibeat, quod ego sciam .
Itaque ordine ad singula. Curiones, quantum ad me attinet , cum Labieno illo Ca, saris vixere tres. Quorum duo quidem admodum celebres & clari. Tertius vita . nisi tristi exitu notus. Ut mirer Valerium , quili, o nono mutationis exemplum insigne sumsit e domo Curionum , quod Patris , ut
ipse loquitur , gravissimam superellium se . rum adspexerit; filii vero sextanties sesertium
aris alieni, frugalissemum alterum, alterum ne uqui1ymum: ut mirer, inquam, valerium non setiam tertium exemplum continuae muta
206쪽
felicissimum . Scilicet ut ex adverso Plunius , libro secundo , capite quadragesimo primo , summae facit exemplum triplex felicitatis': tres in eadem Curionum sumitaeontinua serie oratores extitio . Nisi quod .
neque Pater neque avus tertii Curionis viderunt exitum. Ergo duo priores ii sunt quos apud Veteres frequenter videmus a P,
pellari, Curionem Patrem , ct Curionem Fiis Ilum, atque ita distingui . Curiones alicubi Tullius dixit , utrumque horum intelligens. Quorum is, quem Patris nomine Meobam dδgnari , C. Scribonius Curio erat . Vir Conjularis . itemque triumphalis ex Macedonia . Dicitur male in Frontini, quo utor, libro editionis Plantinianae, M. Seribonius Curio , cum fuerit , nem Marcus nomine . Sic numeratus inter Oratores sui, auctore Cicerone in Brutor e ra ver borum, nulli alio bono reneret Oratoris locum.
Itaque dictio ejus a seneca , in epistolis , eum dictione Crassi atque Graecti componitur . Sed actio ea erat, quae, ut verbis
eiusdem Tullii dicam : eachinnos irridentium eommoveret, quibus ex verbis intelligi eaussa potest ejus quod Valerius narrat. C. Curioni ab quodam scenico Burbulei cognomen adhaesisse . Plane uti Cicero in Bruto
207쪽
181 D. CarcoTII ExsLIeATIosed e contrario, ab Sex. Titii narrat gestu seluto&molli fiatationem quandam esse natam, eui saltati oni Titius nomen esset. Hic ille Curio , qui Ciceronis consulatum αποθέωσιν
solitus appellare, ut ipse ad Atticum . in secundo , Cicero . Hujus Filius alter est Curio ; quem turbulentissimum Tribunorum Suetonius appellat in Iulio. Et quidem ille notus maxime Tribunatu Plebis; in quo miras ejus artes pro Caesare cum alii deseruhunt, tum in primis Appianus, libro secundo Civilium . Designatur, uti dixi, frequenter a Veteribus, & passim a Tullio nomine Curionis Filii . Sed latius a Plinio sic a C. Curio , qui bella civili in Casarianis partibus obiit. Caesus enim in Ase ica est cum exercitus haud exigua parte a Rege Iuba , dum pugnavit pro Caesare . Qua de re scriptores illorum temporum, & ipse Caesar in seeundo de bello Civilia sub finem. Igitur hi Curiones duo; sed neuter ad rem nOstram. Nisi quantum erit nobis Pater cum Filio necessario conserendus. Iam ergo ter- 'tius restat, de quo Dio ; nam cetera obscurus est; initio libri quinquagesimi primi , cum in superiore libro Augusti victoriam Actiacam retulisset. Ibi enim commemorans Paucos, qui ex illustri genero
208쪽
sunt ab Augusto interemti, quod Antonii
vissent partes; ait , conspicuos in eo numero fuisse maxime Curionem , dc Aquilios duos , Patrem & Filium. Hos quidem propter mutuam ipsa in morte pietatem; illum , quod ejus Patre Curione Iulius Caesar tantopere suisset usiis . masi mirarentur homines haud potuisse merita Patris Fullo veniam impetrare . Atque hunc tertium Curionem esse illum dico , qui potuerit inscribi optio Labieni. Sic autem ineo rationem . Enimvero graves oportet Augustum adversus Curionem habuin caussas , inimicitiarum , quippe cui adduci non potuit ut Parceret , quamvis , ait Dio, & Sosito pepercisset inimico illi siro simmo ac celebri,& M. Scauro, qui Sex. Pompei frater ex
matre fuit. Hujus autem acerbitatis quaerens apud me caussas, non puto paternOrum odio vitiorum in Curionem esse lavitum ; nempe quod ejus Pater Antonium inimicum Augusti olim sua consuetudine atque libidine corrupisset . Scribit enim Plutarchus . in Antonio , amicitiam Curiο-nis ei ceu pesem accessisse : νδε κυρι-ος
Quapropter a Cicerone, in secunda mi lippica , teterrimis inuritur notis . Non Futo;
209쪽
sρo D. CHEcOTII ExpLIcATIO puto ; siquidem propius erat memorem Augustum sese praebere meritorum Curionis, quae ab illa conjunctione . utcumque
turpi, cum Antonio consequuta sunt erga Caesarem. Sed neque . inde repetendum o- sdiorum caussam reor, quod Curio sequu-eus esset, adversus Augustum , partes Antonii Nam licuisse per Augustum, ut cuique liberet, ad Antonium ita bellum professet Dio testatur, libro quadragesimo . Hosque ad Antonium ex Urbe .. non inviis to Augusto profectos, interpretor esse iLIos, quibus, ut postea loquitur Dio, venia pluribus concessa fuit. Itaque, ut quod
sentio dicam , semper mihi visum est, ideo potius Curioni filio sese Augustum immitem praebuisse, quod ille contra Patris e emplum fautoris acerrimi Iulii Caesaris ,
adversas deinde partes, non tum primum cum Antonio, . sed jam olim cum Pompeianis esset sequutus. Quasi transfuga Paterni obitus atque institutorem . Quod ab eo factum indicio mihi est hoc ipsum implacabile odium Augusti. Etiam fortasse
non adeo iniquum, propterea quod incredibilia suerant Iulii Caesaris erga Curionem Patrem beneficia & qui qui poterant esse
majora Θ Cum Caesaris unicus arbiter esset
210쪽
Curio. Quod plane mihi constat e Ciceronis pluribus , maxime autem duobus ad Atticum locis . Nam epistola quartadecima libri noni Caesaris haec verba reseruntur, quibus Curionem ut eximium se Duce appellat : nihil Curionem se Duce facere, quia non bie s Pompeius) Sulla Duce fecisset. Decimi autem libri epistola quarta, scribit
Cicero se cum in colloquio ageret ut impetraret a Caesare aliquid, Curionem haec respondisse : puta te impetrasse. Ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos liquutis . Viden arbitrium summum in Curione 3 Hinc ergo dignum exis stimatum arbitror filium ab Augusto cui minime ignosceret, ut non selum transfugae . sed etiam ingrato . Ipsumque vicissimiaium Augusti argumento mihi est, antiquum ad Pomprianos transfugam suisso
Curionem . Scaurus enim , cui opponit Curionem Dici, poterat pietatem erga Fratrem obtendere Sex. Pomprium. Curio,
si Pomprianis adhaesit, primum fuit ingratus , deinde repugnavit Patri, vitam pro Caesare qui fuerat pactus . Etsi nihil erat mirum hoc filium ausum sacere, cum innata isti generi foret levitas. Etenim scribit Cicero vel de ipso Patre , in octava se.
