Dissertatio medica inauguralis, de hydrope anasarca : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fa

발행: 1793년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. 3;

Alterum malum infert pulvis ni cottanae, olfactus nimirum diminutionem, depravationem. Aiultae 1 unt substantiae intra corpus receptae, quae in nervos solummodo agunt, fibrillae quorum, ut omnibus annotescit, ac cutissime sentiunt: Et inde etiam vires talium rerum, quaecunque sint, oriuntur. Nec magis acutus est sensus ulli corporis parti, quam narium nervis, ubi mirum in modum per membranam Schneiderianam innumeri sunt dispersi. Nam olfactu de viribus, aut noxiis aut salutaribus, cibo, Vm monemUr, nec non de variis vaporibus quae per

aera volitant.

Quod ad olfactus ulterius attinet: variabilis inter homines est. Diversi enim diversis placent odores. Dissicillimum hoc

explicare reperietur. Haller, qui eo sensu multum invaluit, caseum Vel carnes, quanquam leviter putridas, allia,

et quicquid fuit in odore paulo intensius, detestabatur l. E contrario vero, qui, ut idem dicit, nicotianae pul-Vere, Vim potu, organa narium obtundunt, tales odores

graves facile ferunt. Quicunque odore graviore diu assueti sunt, odores debiliores percipere non bene possunt; et lex naturae haec quoque esse videtur. Imo res patebit ex his observandis tabaci pulvere utentibus. Nam, si rosae aut aliarum herbarum suavium essiuVia captare tentent, intra nares fere herbam odoriferam infigunt, eodem tempore strenuissime inspi rantes, priusquam essitivium ejus percipere queant; et tum etiam leviter tantum, quoniam minus graveolentiam quam

tabacum prodit, cui diu inspirare soliti sint. Praeterea, non hebetior

152쪽

ue 5 DE NICOTIANAE VIRIBUS.

hebetior solum reditur olfactus per ni cottanae usum, verum exempla etiam extant, ubi Prorsus abolitus fuit, quod a scriptis Μagnent probatur, et singulum hujusmodi exemplum intra meam quoque notitiam Antehac venit. Nonnunquam, ut fertur, haemorrhagiam narium indu cere videtur pulveris ni cottanae usus; cujusmodi exemplum nuper mihi etiam relatum fuit. Forsan hoc potius accidebat, propter ad haemorrhagiam praedis positionem : aut fieri quoque queat, ex aliis materiis, veluti e vitro ad pulverem levem redacto, ni cottanae pulvere admistis, quibus, ut nonnulli volunt, interdum hujus pulveris venditores, ad eum acuendum, immiscent. Quanquam antea concedebatur, pulverem huncce inflammationes, pro tempore, oculorum amovere ; nihil autem certius est, quam usum ejus nimium magnopere visum hebetare. Atque ratione quoque consentaneum est, stimulum ita potentem assidue nervis vicinis applicatum, functionem hujus organi multum corrumpere. Lippi item plerique horum fiunt; particulas enim nico tianae acres, tam frequenter circum oculos volitantes, in eos haud raro incidere oportet; hinc irritentur, et fortasse nonnunquam inflammentur. Qualicunque vero modo explicationem admittat, res ultra dubium non raro est. Ab Ho anno asseritur, non tantum somnolentia, ted etiam apo Plexia, nonnullos correptos fuisse, a nimio hujus

pulveris copia; cujus memorabilia sunt bina exempla a Josepho Laetano relata l. Primum de cive Farrariensi, qui ex nimia ejus quanti- ate assumpta coma somnolentum tam potens contraxit.

Ut f Vid. Misc. N. Cur. Dcc. I. an. a. Obs. IJ I.

153쪽

ut neque ab acclamationibus domesticis, neque ab alio ullo remedio expergisci potuit, sed in cubili sedens omnino stupidus et immotus manserit, donec tandem septima die extinctus est. Alterum horum exemplorum de quodam satellite feris tur, ob continuam tabaci pulveris assumptionem, a phre nitide misere interempto. Quando inter gustum et olfactum intima intersit cono nectio, fieri non potest, quin tabacum hunc sensum quoque laedat. Hoc facile concedetur, si lector secum perpenderitiuae antea dicta fuerunt, scilicet, pulverem hunc pec; ulam in ventriculum illabi, et ab ope exinde saepissime:xpui. Tonum totius corporis magnopere quoque mimit immodicus et longus hujus pulveris usus; imo pa-alysis eum secuta fuit. Juvenis egregius, nostri Culleni filius, qui una mecum iro honoribus in medicina summis nunc calidi datus est, ii hi nuperrime assirmavit, se quosdam novisse levi para-ysi, Praecipue manuum tremoribus, correptos fuisse aut veris tabaci usu solo intempestivo; et a suis ipsis observa-onibus prorsus se certum factum fuisse dixit, pulverem

runc multo magis genus nervosum laedere, quam aut oliorum manducationem, aut fumi ejus in ore succionem Hae cl. juvenis observationes omnino cum his illustris. ringelii conveniunt, qui, testante Withers, saepissime notast, intra longam et multam praxin, pulverem huncce nervo

im atomas, manuum tremores, memoriam laesam, et non

unquam quoque Par Oxysmos leves paralysis producere f.

154쪽

ue 8 DE NIC OTI ANAE VIRIBUS.

His nunc de pulvere tabaci peractis, luculenter patebit, quam stolide faciunt qui primo eum inconsiderate appetunt, sola consuetudine hominum quibuscum versantur inducti, nullaque necessitate coacti. Abusum pulveris hujus, qui apud tempora Ho anni quoque plurimum increbruit, illustrissimus ille medicus in silentio non praeterivit. M Tanta,' dicit ille. increvit intemperies nonnullo-

rum, ut mira consuetudine, vel imitatione, aut auctori- tate aliorum inducti, tale pulvere nares perpetuo Vexare et irritare videantur, ut etiam inter mutua colloquia, conVentus, et caenam, deesse aliquid humanitatis creda-

tur, nisi quis pixidem suam, qua servare pulverem ille solet, singulari ossicio, et inserviendi ejus sanitatem studio, alteri osserat ad muci ossicinam purgandam '.' Si quis autem secum decreverit plantae Ulum omittere. ne temere id faciat, praesertim si diu eo usus fuerit.

DE SECUNDA METHODO TABACI UTENDI

Alter est modus eo utendi, nempe in os fumum ejus in- hauriendi, nec minus est nocuus, imo saepe multo sanita' ti deterior. Tabaci olim usu superstitiosa fuit consuetudo aeque fumo ac pulvere. Indi eo fata praedicebant. Audebant etiam bellum aut pacem suadere, prosper m aut infelicem expeditionem, tanquam e tripode, eo quoque praedicere; et sic ope ejus sumi res futuras explorare t.

155쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. 59

Ad talem insaniam imo venerunt Barbari, ut, suos deos hoc fumo dilectari existimantes, sua fana eo implerint . Primo sacerdotes, hoc consilio, sumo usi erant f. At, cum non cuivis sacerdotem consulere fas est, praesertim sit mercedis copia vacet, plebeii etiam privati fumum ejus inspirare ausi sunt, cujus deinde comperta vis usum ejus familiarissimum reddidit. Duplici, ut videtur, proposito, ita agebant, nimirum, primo, ut futura praenoscerent; secundo, ut variis insomniis dilectarentur; et, qualia ab ebrietate, talia ex abusu tabaci

oriri comperieruTt. Hispani, inter barbaros eos gentes versantes, primo ab eo prorsus abhorrebant Nonnulli tamen eorum in angustiis itinerum deprehensi, omni deficiente anona ἔ, Indissuadentibus, tabacum tentarunt, et illius Usum. cum experti essent, aliis commendabant; unde a nautis militibusque usus ejus Primum incepit. Morem tamen fumo utendi in Europam invexere

Angli, postquam Virginiam detexissent. Et celebrem illius usum fecit Drahe, insignis his diebus nauta. Post Anglos, usi sunt, ut aiunt plerique, Belgae et Batavi. Ita de origine fumi hujus plantae auctores scripserunt. Vulgo quoque creditur, Gualterum Raleigh, Equitem, primum omnium tabaci fumum in Anglia hausisse. Nam ei lux ab America, morem vulgasse dicitur. AntiquioPtamen, - Ηarriot. in virgin. Descript.' Vid Sir. Hans Sloane's Hui. Os Jamaica, ct .: vid Topaa. de Hist. Ind. Oilent. s Fructus quocum hi vescebantur.

156쪽

tamen, ni fallor, mos esse videtur; quippe quod a Plinio asseritur, suo tempore, haustum fuisse, non pro luxuria quidem, sed pro medicina. Nam tussi pertinaci ille ipse fu-mUm Commendat, aegr s monens, Ut per calamum in os

haurientes eum deglutirent, et simul vini pauxinum exuvis aridis parati, inter singulos sumi haullus, sorberent 1 . Imo, quanquam veteres scriptores ante Plinii tempora prorsus siluissent, vix credibile esset, eius usum ignotum latuisse usque ad tempora Raleigh Usum ni cottanae fumi indigenis mundi antiqui com- Unem, aut etiam nolum, nullatenus assirm i. Sat erit adprobandum, morem hauriendi fumum multo vetustiorem extitisse, si probabile reddatur, aliarum herbarum fumum inter mortales tunc Invaluisse. Notum est, morem eundem inter Asiae et Africae incolas hodie universe valere; neque verisimile est, hos semper tenacissimos morum a majoribus suis traditorum, tam subito iniisse novos ab Europa transiat . Ingeniosus Curtis, de re herbaria Londinensi scribens, sequentem profert conjecturam : Countries thini J inha- bited a re much in sested with gnais. Travellers teli us, that the nor therii Asiatic Tartars constant ly carry on their arms, during the summer, a pol of burning touch -' Wood, so me times prepared from the root os colis foui,' to defend them selves by the sinoah from the annoyance of these insedis. It is probabie one more ingenious than

' Pliniu , de Tussilagine scribens, haec habet verba : Hujus aridae cum radice fumus per arundincm haustus et devoratus, veterem sanare dicitur tussim : Sed in singulos haustus pallum gustandum eq.' Vid Plin. tona. a. P. 39 .

157쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. 61

ε than the rest, contrived to Eeep this fire alive by a com- munication With his breath, and this expedient, by de- grees, produced a iobacco pipe '.' Multi forte quaesiverint quare homines prae aliis plantistabacum selegerint Z respondere proculdubio liceat, propter propensionem generis humani ad ebrietatem. Quippe cum

primum id gustavere, atque effectus ejus inebriantes experti sunt, eam herbam prae aliis omnibus praeferrent. Omnino vera sunt verba Hans Sloane Equitis : In ali places dicit ille, where it has come, it has very much be Witch ed the inhabitanis, from the more polite Europeans to

the barbarous Hottentois horte etiam hic mos primo contra insecta noxia, veluti praesidium, susceptus fuit, mox Vero inter omnes fere gentes luxuria sensim evasit. Dignum observa tu est, eo immodice utentes ad ebrietatem aliis magis proclives esse. Observatores facile hoc ignoscunt; dum enim bibitur, nicotiana maxime appeti- ur aut fumo, aut pulvere, sicut antea sese assueverant. mo sunt, qui dicunt, tales magis aliis ad venerem dedios esse. Si hoc vero quadrare repertum fuerit, in sen-

entiam Regis Jacobi inire liceat, qui haec habet verba: In convictu urbanitas; in lupinari salacitas, tabaco,

Ut cole, acuitur

His de more antiquo fumum sugendi peractis, inquirere aulisper nunc forte non abs re erit, quinam sint effectusn corpus humanum inde producti '

s vid. Flor. London auct. Curtis.

158쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

Si nasum pulvis stimulet, et mucum maiori copia eliciat, non minus fumus os fontesque salivales movet; unde saliva pleniori rivo fluere faciat. Large a sumi fugentibus hic liquor expuitur, ex quo morbi varii oriuntur, quippe qui haud sine magno detrimento systemati humano dispenditur. Ab experimentis quibusdam a Pringelio institutis,

constat, salivam multum retardare atque cohibere fermentationem ' ; et exinde quoque aciditas moderatur, quo satus et dyspepsia bene a natura ipsa restringuntur. Summa salivae dignitas manifesta erit, si animum ad animalium omnes classes vertamus. Nulla enim classis ea caret, et eo copiosior datur, quo sicciore et dissiciliore cibo animalia utuntur. Hinc manifestum est, salivam

digestione opitulari. Constabit igitur, eam non sine detrimento corpori, praecipue concoctioni, expui, quod, ut omnibus liquet, est tabaci fumi vitium. Imo macies Producta fuit ex solo abusu spuendi. Vulgo notum, Indos ipsos famem suam compescere paristi m jactura hujus liquoris, et partim a tabaco ; quo fine sugere ejus fumum solent. Boerhaavius ipse in se expertus est, nullo tabaco uso, famem sublatam esse cum omnem salivam expuisset Porro, jacturam salivae detrimento non parvo corpori

fierit Ab ingenioso Percevat, Hiberno, hoc experimentum repetitum suit, atque maxima cura, et smuli omnino eventu cum illustris . Pringelio. Ipse quoque idem periculum. ut meipsum de eo certiorem faciam, repetivi, et simili successu. Lis igitur inter M Bride et Pringelium dirimi, atque hunc Palmam mereri, videtur.

159쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

fieri quoque patet ex eo, quod semper sitim infert: Et hoc illis praecipue facit, quibus tabaci fumus avide et

abunde hauritur. Hi inter eum sugendum enim plurimum sitiunt. Hoc non ex observationibus meis solis assero, sed quoque ex illis aliorum. Exempla producere potui, si necessarium esset, ubi inter fumigandum, ut sitis restringatur, aquam plurimam semper bibere, partitis vicibus, coacti fuerunt tabaci fumi amatores. Neque illustrem Uan Swietonium latuerunt tum hujus herbae, tum jactura salivae mali effectus ; nam, cum de parocho illo loquitur, qui se, ut antea memoratum fuit, liberum a peste servare dicebatur, per sputationem salivae solam, quotiescunque in cubiculo aegrorum versabatur, subjungit, Saepe tabaco abutentes obstruc- tionibus viscerum abdominalium assiciuntur l.

DE DYSPEPSIA FUMO INDUCTA.

Priore parte hujus dissertationis dixi pulverem dyspepsiam inferre. Plantae fumus nimia copia haustus non minus ad eundem finem conducit. Imo id non fieri non Potest, quum tanta salivae jactura, ut nuper dictum, ejus succionem sequatur. Nullus quidem morbus chronicus plus his in regionibus nunc invalet, atque aeque inter plebes ac ditiore late pervagatur, quam dyspeplia. Utrum vero ad coelum, aut ad morem vivendi, et simplicitatem victitandi neglectam, aut ad artes varias sedentarias, quibus tot homines

160쪽

6ι DE N IC OTI AN AE VIRIBUS.

homines miseri occupantur, aut ad haec omnia simul conjuncta, res referenda sit, nescio. Vulgo herbae hujus fumum homines sugunt ad flatum, ut dicunt, expellendum : Male vero, me judice, faciunt, quum plerumque flatus ex ventriculi atonia oriatur. Praeter dotes falivae antea recensitas, vim quoque stimulantem possidet; unde per ejus dispendium plurimum

laxatur VentriculuS. Praeterea, ni cottana inter narcotica stat, et haec omnia vim tonumque ejus destruunt. Non abs re fortasse erit verba Hos manni de lumi ni cottana dare.

Tu vero expectas a me judicium de fumi usu illo quo tidiano Audivi ab amico ex Anglia reduce, serenis-ε simum Regem Jacobum II. publice in academia Oxoni - ensi disputasse contra hanc fatuitatem, ostensis exemplis M illorum, qui laborassent quidem diu insanabilibus pecto-

ris morbis, deliri is, insomniis, convulsionibus, &c. Post mortem autem inventi fuerunt pulmones habuisse totos ε nigros, et retorridos, non secus ac sii fumo indurati essent. Audivi a militibus in Belgio versatis, vidisse se dissecta capita eorum, quibus patera cerebri ab anatomicis dicta, tota interius esse nigra, licet a carnifice interiissent. Au-

divi a patricio Norico, qui, in superiori bello Bohemico. videt omnes qui in conflictu cum hostibus interierint Anglos, habere talia capita. Hinc discant sapere illi

qui sapere alias nolunt Dum tamen haec de usu ejus tradidi, concedere me decet, morem nunc multis Angliae Partibus non, ut quondam, tam universe invalescere.

Triginta,

SEARCH

MENU NAVIGATION