Dissertatio medica inauguralis, de hydrope anasarca : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fa

발행: 1793년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE NICOTIAN E VIRIBUS.

Historiam similem milites fide digni Magneno olim retulerunt, nemPe, sescuncia ni cottanae unica, biduum, sine cibo, aut potu, imo. sine horum desiderio, se transegisse. hacile assentiri positam opinioni, quae docet, hanc herbam famem minuere, quum vi narcoticae polleat; sed parum verisimile videtur aut nutrire posse ni cottanam, aut vires diu sustinere. Homines vivere dies duos aut plures fortasse sine cibo queant; nullo tamen modo vigent; contra, vires citissime deficiunt, collabuntur. Quum vero vires concoctionis herba haec minuit, simul CUm nervorum Vi, pari ratione itaque secretiones parcius fluere cogit; unde proculdubio serius cibi appetitus redi'bit. Praeterea, ad hance rem ulterius explicandum, calor ipse

regionibus calidis, sicut Indicis, neminem enim hoc latet), ad appetitum sedandum plurimum confert. Denique, Indi, et milites in genere, inediae et laborum patientes iunt. His rite igitur perpensis, rei hujus ratio clare patebit; neque ad eam explicandam, ad mirabiles plantae

hujusce dotes, in viribus, dum labores sustinentur, reficiendis, confugere licebit. Imo, Nicotius ipse fatetur, eam nullatenus nutrire, quamvis eodem tempore assirmat, forsitan autem male), quinque ex ejus sociis, qui fumum non haurire potuerunt, laboribus periisse a . Vix tamen in hanc disquisitionem ut ineamus res mereri videatur; at, cum non pauci sunt, qui pro usu ejus domestico argumentis hujusmodi strenue contendant, eam his paucis obiter tetigisse aequum a nobis ducebatur.

142쪽

iDE NICOTIANAE VIRIBUS. DE MUCI SECRETIONE.

Quandoquidem a multis laudatur nicotiana ad augendam e naribus secretionem, nec infrequenter diversis in morbis tum capitis, tum oculorum, ad eundem finem praescribitur, paululum inquirere liceat, qualis sit hic secretus liquor, et quibusnam dotibus praeditus.

Mucus qui nuncupatus, non e naso solum, sed variis etiam corporis partibus secernitur.

Disputatur inter PLysiologos, utrum secretio fit propriis

glandulis, et novus omnino liquor nascitur; an in sanguine prius exi stebat, ex quo tantum percolatur. Senae sua propria forma sanguini inesse tenebat, et per experimentum ad eundem finem institutum opinionem suffulcire conatus est, nempe, internam ventriculi cujusdam animalis svitulae, ni fallit memoria) membranam obtuso cultello rasit; ex quo taatam hujus liquoris copiam obtinuit, quod concludere illi aequum visum sit, non folliculis hujus organi, ullo pacis, tantam contineri quantitatem posse. Quantum ad qualitates muti manifestas pertinet; sapore, Odore, et colore omnino caret: Viscidus est, adhaerens partibus quas tegit, quae omnium ejus dotum utilissima es Cum aqua, testante Haltero, misceri potest mucus, inque ea prompte diluitur. A putredine omnino est alienus: nam conservatus per totum annum sine foetore mansit

t Vid. Haller. Ph. EL et vid. quoque Hom. praelect. Mat. Me ι

143쪽

In aquae superficiem natat, ergo aliquantulum minus PCum derosus. Chemica tentamina in eundem raro instituta sunt. In calida induratur; in igne, in carbonis speciem am buritur l. Lixiviosi sales, aut medii, non mucum, secundum Hallein rum, solvunt. Ab inventis Caroli Darwin eum in acido vitriolico 1olvi docemur Solvitur pariter, tametsi tarde, fixi athali caustici lixivio. Maxima pars aquosa est ; nam, si in vasis igni expositis i ecens mucus inditus fuerit, decima octava tantum pars, quae in vaporem non abit, manet. Quum oleum inest, quamvis parva quantitate, Proculdubio ex eo naturam viscidam habet f. Quamvis mucus ubique non ejusdem naturae est, hoc amen commune possidet, ut lubricus humor sit, quo aeris, ciborum urinaeque via late obungitur; varias quidem teget Partes corporis. Mucus narium, qui ad nostrum scopum magis pertinet, mnium horum lini mentorum spississimus est, et, ex arte-iolis in minimas cryptas, et ex his iterum in sinus pitui-arios, deponitur li. Hae glandulosae esse videntur, et di ersa forma et structura singulas indui. Attamen nonn mente nunc est, de iis sermonem instruere; asserere satit, has non simplices solum, verum etiam compositas sese

labere.

144쪽

8 DE NICOTIANAE VIRIBUS.

In narium cavea, ubi sunt hi recessus et sinus pituitarit, ante descripti, muci Vis quidem magna reservatur; nec vero glandulae ullae illic reperiri queant. Constat igitur, liquorem hunc sine glandulis interpositis excerni posse, et

tantum moram requirere post secretionem a sanguine, per vasa exhalantia, ut speciem prae se spissam ferat, ossicio suo a natura decreto bene simul fungens, nimirum teneris minutisque nervis tuendis. Praecipuus effectus folliculorum horum est, viscidiorem reddere humorem, quem statu fluido recipiunt. In nare omnino limpidus nascitur, et eam conserVat naturam, CoryZa orta, cum e naribua magna copia dissiuit, aut emungitur; tunc enim acrimonia nares solicitat, neque sinit eum, ut antea, commorari, ut idoneam tenacitatem adipiscatur. Haec spissitudo facit, ut ex his receptaculis, post moram debitam, acrimonia sua et copia, suum receptaculum potentius irritet, et vires inde evacuantes solicitet. Necessitas insuperabilis, qua ad sternutationem, tussim,&c. cogimur, nos monet, quam potens vis stimuli sit, quo humores, etiam mitiores, excretionem suam solicitent, ut corpus hocce retento humore se liberet.

Ex his argumentis colligi potest, hosce solliculos musculari vi indui: At tempus nunc poscit, ut ex hac digressi

one revertamur.

Certe ex praedictis, de indole eius et partium natura, luculenter patebit oportere, quaecunque haec vasa aut folliculos stimulent, muci excretionem quoque augeant a qua actione tum bonum tumque malum non leve, se- eundum stimuli vim et durationem, oriatur. Ad amovendam talem acrimoniam, et ut liberior muci

excretio

145쪽

4ncretio fuat aeque in bronchiis et pulmonibus et naribus, proculdubio instituit natura stemutationem. Quatit plus quam tusiis et corpus excitat: Et ut tu Lsis ab irritatione glottidis, tracheae, bronchiorum, pul- monis, sic sternutatio ab irritatione membranae narium Oritur, raro a sympathia, cum remotis partibus, pari ac iustis ratione, causam irritationis summovet, abster' git, et corpori igitur saepe prodest. Aliquando nocet, M scilicet, si nimis vehemens fuerit ψ.'Cum sternutatio tam utilis saepe reperiatur, multi er-τhinis frequentius usi sunt, maximum inde commodum expectantes. Inter alia, hoc proposito, saepissime usurpatus fuit tabaci pulvis, contra capitis dolores aliasque af fcctiones f : Nec dubito quin plus semel utilia reperta sunt sternutatoria. Non vero omnibus innocua evadit sternutatio ; quippe quae plethoricis, et illis vasa sanguifera aut in ventriculo, aut pulmone, aut etiam in naribus rupta ha bentibus, pessima evadere oporteat; nec desunt exempla

ubi citissime lethalis fuit t.

Detur vero maxime utilem esse : Nullatenus inde expedit sternutatoriis semper uti. Qui tabacum in nares attrahunt propter vim ejus stimulantem, oblivisci videntur, omnia stimulantia effectus suos consuetudine perdere, utpote in dies usu hebetiores fiunt nervi ; nam quaecunque heri vehementer stimulaverunt, hodie, aut forsan postridie, ne Vix quidem nervos moverint. Haec universa corporis lex est. Igitur recte concluditur, stimulum nervis applicatum, fortiorem aut

G debiliorem

Vid. Conspect. Mcd. Theoret. aust. Gregorio junior. Sect 5 4. et

infra.

146쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

debiliorem evadere, in ratione vis illius immediate an. tecedentis, cui corpus magis sese prius accommodasset, et assuetum fuisset. Hinc perspicuum est, stimulum Vocabulum esse relativum, quippe quod substantia aliqua hodie irritans et stimulans, cras partes easdem nullo pacto fortasse movere queat. Exempla innumera, si necessarium recitare duceretur, ad

hoc corroborandum extant.

Qui enim amara quotidie sumunt, ut alvum laxiorem habeant, do sin indies augere coguntur. Idem omnibus aliis corporis partibus, quantum mihi notum est, Una, videlicet, excretione diaphoretica excepta, quae semper portionem

medicamenti minorem ad effectus eosdem producendo a poscit. Haec mihi probare videntur, stimulantium nimium Usum corporis functiones turbare et debilitare; ideoque, si detur, ut aliqui volunt, tabacum stimulum esse, quotidiano usu corpus laedere, sicut omnia alia stimulantia intempestive sumpta, oportet. Nec ratione contrarium est, tum stimulantem tum sedantem vim huic pulveri attribuere. Idem de opto, vino, aliisque hujus naturae constat. Omnes enim substantiae, intra corpus recePtae, quae cunque sint, imprimis stimulare videntur, et vires sedantes, quasi effectus tantummodo secundarios, prodere. Atque hae fere semper fortiores aut debiliores eruut, consuetudine abstracta, in ratione vis stimuli. Et, quanto nunc ab harum aliqua incitatur, tanto, mox collapsa ineunteidsprimitur corpus.

147쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. si

in i vini modicam copiam bibit, elevatur ; at, si nimi-

Um, soporatur. Idem per tabacum fit, quoniam ebrietatem inferre queat. Tabaci pulvere utentes sedulo examinavi, ab iis rogans, ut me docerent, quales fuerunt perceptiones primo hoc fruentibus; mihi multi revera fassi sunt, se imprimis, sola stimuli causa, herbam cupivisse, utpote perceptionem Pro ducere similem ei quae a potu generoso Oritur, et eodem tempore auctam muci copiam e naso eliminari, dum caput leviter assiciebat, atque corpus paululum calefaciebat. Tales vero effectus admodum fugaces fuere, ideoque iterum nasum alere induisti fuerunt. Post longum vero usum, etiam hos effectus producere cessavit, dum repetere postea quodam mirabili desiderio coacti fuerunt, ut fatis muci, ad membranam narium tuendam, secerneretur, utque certa Perceptio ingrata inde orta tolleretuΓ.Imo medici nonnulli ipsi mihi dixerunt, se non posse eum relinquere, etiamsi bene novissent hunc pulverem valetudini magnopere obesse. Probatum antea fuit, ventriculum tabacum debilitaret Se V, quum sicut ili mulus perbrevis agit, sumitur etiam quasi contra seipsum antidotum, quod non mirum Omnibus apparere son potest. Plerique igitur inter prandiendum Pul Vere utuntur, Ut appetitum deficientem et languescentem paululum inde reficiant. Notum bene quoque nunc est, acida, et sortia condimenta, post longum usum, sedantia evadere, tonum Ventriculi simili modo laedentia. Sed plerique iis assueti nullatenus laute prandire possunt, sine tali stimulo ; semper enim per tempus breve ventriculum excitant. Idem, ut opinora

148쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

nor, tabaci amatoribus experitur ; ambo hocce organon laedunt; et ambo quasi antidota contra seipsos avide petuntur, i. e. contra effectu S maloS ab eorum nimio usu ortos, Dissicillimum tamen explicatu invenietur, quare desiderium eadem stimulantia repetere ex usu in dies crescit; unde consuetudo insuperabilis sormatur. Si sitis, fauciumve siccitas, aut fames percipiantur, certa incommoda sensit homo, et ad ea statim, quae antea amovere talia expertus est, iterum recurrit. Singuli appetitus, ex absentia alicujus rei qua antea fruiti simus, oritur, et ab eodem fortasie fonte omnes irregulares appetitus profluunt: Inde crescere videtur spiritus ardentes bibendi cupiditas, ut et usus immodicustabaci. Iis dum abstinent a Sieti, nescio quam debilitatem et anxietatem percipiunt; et stimuli quondam dati memoreS, ad eiam, Utrum poculum, utrumve laba cum fuerit, sese recipiunt.

EXEMPLUM.

Quaedam, dicit Professor clarus Cullenus ', familia illi

bene nota est, quae, circiter Primam pomeridianam horam, spiritus ardentis cyathum potare assueta. Si a domo ut abesset accideret, ubi non, ut solet, bibere datum esset, perceptiones incommodissimas totum reliquum diem experiri solebat. Frustra monuit ille a consuetudine tam prava desistere : jacta fuit alea, irrevocaebili consuetudine devincta fuit. Imo, tam necessaria nunc tale meridianum poculum factum est, ut pergere, salutis causa, atque potate quotidie cogatur. Nunc, si inquiramus, quo fit, ut repetitio ejusdem herbaei Clin Prael. M. S.

149쪽

tam avide cupiatur, se offert eadem responsio, scilicet, quod perceptio similis ingrata oriri eo utentibus videatur,

ad quam amovendam, iterum iterumque pulverem requirunt, hauriuntque, quoniam stimulus exinde ortus et nasum titillans subito transit, dum repetitio indies etiam fortior et crebrior postulatur. Hebetiores quoque fiunt nervosae narium fibrillae, unde quantitas muci fatis larga non secernitur, ni hoc pulvere in horas stimulentur. Porro, plus sanguinis, ut Videatur, longo ni cottanae pulveris usu, ad vasa narium sanguifera derivatur, quo melius suppeditetur haec larga mucosii liquoris copia. Num redduntur vasa narium tabaci pulvere ampliora ZSi x erum hoc sit, majorem nempe sanguinis vim in ea semper revocatam esse, tandem ea ampliora reddi necesse videatur, sicut alus corporis partibus accidit, quando, propter vulnera, &c. ubi Vasa majora destria untur, major

sanguinis rivus, cursu pristino mutato, ad minora vasa fertur, a quo tandem multo ampliantur.

Ex his intelligere possumus, quare oculorum inflammationes, dolores capitis, &c. amigant, si forte hic ce pul-Vis omitteretur, quem tales Per multoS annos anten attrahere soliti fuerunt. Quibus in casibus, ultra dubium eum repetere debet aeger. Nam in sententiam Hippocratis non inire non possum, scilicet, a multo tempore consueta, etiam si fuerint deteriora, insuetis minus tur- bare solent '.' Consuetudo igitur est natura arte contracta. Si quis autem de consuetudine plura videre vellet, inspiciat dissertationem inauguralem satis nitidam

auctore

150쪽

S DE NICOTIANAE VIRIBU s.

amstore Culleno, filio, cum hac nostra nunc in lucem edendam, Ubi exempla multa praeclara de vi ejus

Si nunc me aliquis interrogare vellet, an unquam Usus pulveris hujus, aut aliorum stimulantium ad nasum applicatorum, utilis fuerit Z respondeo, certe exempla sunt, ubi plurimum boni praestent ad sanitatem fractam servatidam, scilicet, quum minori justo copia mucus e naribus secernitur, et inde non bene teguntur hujus organi ner vult. Duo talia exempla ipse novi, ubi cum commodoni cottanae pulvis usurpatur; sed rara sunt talia, neque mihi videtur usum errhinorum indiscriminatum bene inde

suffulciri posse.

Quum tamen antea probatum fuerit, tabacum dotibus Perniciosis gaudere, quae fere semper pessimae, post longum herbae hujus usum, corpori humano fiunt, si mihi liceat, ad alia errhina, loco ejus, sese recipere homines hortarer ; et inter quae, optimus fortasse pulvis, his proximis annis, notUs, vulgo in ossicinis nunc prostat, viz. He briti tres tuebacco dictus, quippe quia ex herbis satis innocuis, si recte

de eo didicerim, componatur, neque, quantum adhuc expertum est, essectus mali ex ejus usu producuntur, neque cons Uetudo prava inde sequitur ; quoniam, post longum usum omitti queat, sine ullo incommodo aut prurigine ad repetitionem. De hoc certior omnino factus sum a quodam diu pulvere hocce utente, et qui, ob ophthalmiam pessimam cum successu bono eum incipiebat ; morbo vero

eVanescente, ejus usum semper relinquens. Cum autem,

Ut frequenter accidit, recrudesceret morbus, simili prospero eventu iterum ejusdem pulveris usum repetit. Alterum

SEARCH

MENU NAVIGATION