Quaestiones de Plautina Pseudolo [microform]

발행: 1897년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

esse simulat, qui maxima fiducia apud erum utatur, ut jam ero absente sibi argentum dari possit. Sed quamvis callide res sit instituta, miles Cautus Si neque argentum tradit, symbolum tamen ei haud cunctatur tradere; putat enim nihil periculi in eo inesse, si leno ita sui adventus certior fiat. Ipse deinde revertitur ad dever-SOrium, unde Servus se, postquam leno domum redierit,aCCerSat. II, 3. Pseudolus symbolum adeptus jam satis Superque negotio procedente laetatur Cantico magnam fortunae potestatem extollit, qua lautrice homines magni et sapientes, adversante ignavi et stulti dicantur.

II, 4. di hoc tempore optati ei adveniunt Calidorus

et ejus amicus Charinus dis rem breviter explicat nunc sibi opus esse homine versuto et callido, qui sub salsa imagine militis peregrini, Muinque minis inStructus, ante reditum veri nuntii militarisPhoenicium abducat. Et hominem ornatumque et argentum Charinus promittit. Deinde pacti, ut in soro moX Conveniant ad omnia Paranda, abeunt. Act. III. sc I Puer lenonius acerbam lenoni Servitutem conqueritur Adventu lenonis redeuntis a foro et coquum decum ducentis tacet. III, 2. Gloriatur coquus sua arte: de ejusmodi dapes instruere, ut Convivae sibi digitos praerodant. Ipsum Jovem suorum iborum dorem Cenare Solere nisi ipse coquat, illum incenatum esse. Alios coquos Condimentis uti, quibus intestina exedantur, PSum vero ad beatitudinem et paene immortalitatem Convivarum

epulas parare lenoni vero surtum suspicanti gloriantis coqui verba taedium movent. Hubet eum festinare et Coquendo jam operam dare servo alicui mandat, ut omnes geStus, omnia facta coqui observet, nequid auserat deinde

solus in scena remanens rerum statum secum Computat: se inter duos exercitus esse, furem esse intus, Praedonem

in proximo in soro enim vicinum Simonem ipsum monuisse, ut Pseudolo maveret, qui se Phoenicium per dolum abducturum firmiter promisisset. Deinde intus it ut moneat omnes, ne Pseudolo credant. ACLIV se. I. PseudO-

tus a soro revertitur, comitante Simia sycophanta, in speciem militaris nuntii exornato. Est homo tam Callidus, tam fraudulentus et malus, ut PSeudolus eum et Summopere admiretur et metuat, ne in ipsum illa nimia fraudulentia abutatur. IV, 2. Lenonem sorte aedibus egressum Simia statim adoritur Tam circumspecte rem gerit, tam Sollerter omnes dissicultates superat, ut leno non dubitet hoenium ei tradere, Cum et anulum militis et argentum afferat. IV. 3. Cum tamen introeunt ad petendam mulierem, magnis curis adhuc Pseudolus sollicitatur, ne erus Simo praemature a soro redeat, aut Simia, dum intus est, aliqua imprudentia se prodat. IV, 4. Sed mox hi Cum Phoenicio egressus eum Curis liberat sestinanter inde facessunt, ut praemiorum propositorum participes fiant. V, 3. Leno deinde progreditur laetus, quod a Pseudolo jam Securus sit. Illum jam in pistrinum iturum, ipsum autem nimium velle Convenire Simonem, ut mutua laetitia ruantur. IV, 6. Simo advenit spectatum, num Pseudolus rem jam Persecerit. Statim leno eum Confirmat, et priusquam ei remeXPlicaVerit, etiam Sponsione, qua viginti minas Simoni promittit, si Pseudolus promissum solverit, omne damnum Simonis in se recipit. Deinde narrat, quae facta Sint: militem Macedonium, cui aliquanto ante mulierem vendidisset, eam jam abduXisse. U. 7. Ii de ea re Sermonem serentibus advenit verus Harpax Leno Putat eum Peregrinum CSSe, qui, ut Voluptati indulgere possit aedes ipsius petat. Cum vero Harpa ipsi quinque minas offerat et missu militis virginis Causa se venisse aperiat, eum habet Pro Sycophanta quem Pseudolus subornaverit. Cum Simone illum ut fraudulentum hominem et nequam proterve illudit, quoad Harpa primo turbatus et nihil intelligens, tandem irascitur et plagas minitatur. Tunc Paullatim tota res

Cognoscitur et fraus Pseudoli patefit Lenoni quindecim minae olim acceptae Harpagi reddendae sunt et Simoni insuper viginti debet. Act I Pseudolus rubrius Irogreditur, claudibus

12쪽

esserens Convivium, ubi modo Cum ero minore ejusque amico se bene habuerit. Nunc se Simonem promissi Commonefacturum esse V 2. Is quem sortiter sores Pultans, magna VoCe, appellat, oras egressus primo ut dominus,mo PromiSsi argenti memor, ut supplex , Pseudolo ne totam Pecuniae summam quam debet persolvat, emcere Conatur. FruStra neque precibus neque minis adducitur, ut alicujus partis argenti veniam ei faciat. Iratus Simo tandem argentum tradit et, poenas minatus in futurum, abit. Nun vero Pseudolus eum revocat, Promittitque se effecturum, ut filius partam argenti ei reddat, si se in convivium comitatus sit. Ille obsequitur et Servo eum interroganti de ea re, ne iratum quidem e CSSe, dicit. 3. Eorum, qui de arte, qua Pseudolus Scripta Sit, judicium tulerunt, sententiae magnopere inter Se diSCre-

Puerunt.

Lorengius ii notis criticis editionis suae nonnullorum nomina affert, qui de hac fabula minus benevole judicaverint.

Quomin ad opera quum mini aditus non pateret,

per unum Lorengium judicia eorum necessario cognovi. Qui COS Vituperat, quod neglectis multis, quae in Pseudolo Praeclara SSent, hanc fabulam pro scurrili ludo habuerint.

Rost, P. Plautina, Vol I. Hae autem omnia Cripta Sunt, antequam magna doctrina et praeclaro labore Fri. Ritschelii vera scriptorum hi utinorum indole atque natura detecta est. Mutata Nistimatione de oratione et re metri CaPlauti simul de poeta multo aequius judicare homines coeperunt. Antea auctoritas Horatii nimis valebat et omnino omnium Latinorum Criticorum qui prae elegantia Terentii Plautum ut rudem et Vulgarem Spernati erant. Plerique post renatas litteras cim eam sententiam parum aequi judicis concesserant in. Post Ritschelium autem communis illa opinio mutata est. Quae Commutatio qualis fuerit, optime e brevi

quadam recensione omnium fabularum Plautinarum, qua quaeque arte Conscripta SSet, CognOSCi poteSt. Ea recensio quae seminae debetur, inmus Rhen edita est,

anno I 83 I. Opusculis suis inseruit itschelius II pag. 732 sqq.). Haec enim recensio Plauti peritorum judicium

de ejus arte in universum praestare videtur probavit eam

Sauppius, RitsChelius ipse, orenZiUS. In ea de nostra fabula in hunc modum pag. 4Iὶ:-Ein gleicher Triumps sc atque Tranionis in Mostellaria spricli sicli im Pseudolus aus, in gleicii geniales Spie mi de Verhalinissen, in ielle ichi noch oherer Grad on eschaulichem, Unsilerischem Bellagen des Handeliaden selbs an diesem piet. - Dei Gipselpunkt

de Psychologischen Interesses ocliten ir ede in dies Ene mi Ballio de fons wem legen, sonder in das Selbstgesprach de Pseudolus, in elChem illi se in eigene Schlauheit, in de frenaden Individualitat des andern Shlave sicli arstellend , selbst tange machi. Multo magis etiam Lorengius hanc ahulam videtur admiratus esse, qui non partes judicis sed laudatoris, neque id optimi generis, suscepit: Von dieSer Incon-Sehwen abgesehen, hun die librigen die eine genauere Analys nachwies, de Gesammteindrucke in einertet weis Abbruch: er is unwiderstet, licti in reissend, machii und riscli, und interlassi ei dem hochbe- Lese das si heres Gesulit. das er hier michi bios etiar Aliter judicavit Gronovius, dedicationi, ad Colhertium ast . III: quem facetiarum et urbanitatis vernaculae fontem; quem linguae atque elegantiae in verbis latinis principem cujus sermone si latine loquendi Sit animus,musas usuras ejus linguae scientes imprimis dixerunt et judi

carunt.

Sed ultra judicium de oratione Plautina non progreditur.

13쪽

Diedimen ieblingsstuck sonder aucti inmeisterstuckdes Dichters vor sicli habe. V cet. Eini id pag. 23). Breviter judicium suum adumbravit, qui multis locis subtilem artis judicem praestitit quemque in talibus rebus magni Xistimo, . . Teutat: in Haliung Ton undForm Von ine gewisse Rei se in Austia etwas locher. Gesch de Rom. Litt. pag. Iss).

Sane noluerim eorum probare rationem, qui antiqua opera Cum OStrae aetatis Scriptis Conserunt itaque, utra praestantiora Sint disceptant. Magnum enim periculum est, ne remota et insolentiora pro vitiosis habentes, illis quae aliis temporibus, aliis moribus Composita sunt, judices fiant iniquiores. Praeterea nulla ratio aeque sterilis esse Potest quam haec, quae, ut magno intervallo distantibus

omnia similia apparent, neque Colores neque sormae discernuntur ad rectam litterarum doctrinam atque historiam, qua Suus cuique locu Scriptori detur, perducere non potest. Eam tamen Sequantur necesse est, qui Pseudolum ludum vulgarem esse velint. Omnes enim justae Comoediae numero eXPlet, Cum neque προτασις neque ἐπίτασις neque καταστρος η deSit, cumque materia tam ingeniose inventa quam consilio disposita sit. Imitatur etiam Oetamores cujusque hominum generiS: aduleSCentis, Servi,

lenonis, senis. Neque hoc recte objici puto, siquis Contendat ad recentiorum subtilitatem his morum picturis non perveniri. Nam antiqua ethopolia non in singulis hominibus depingendis, Sed in generibus versatur in sicut

ix In quibus quidem eximiam artem et subtilitatem recentioribus non cedentem interdum assequitur; quod exemplo insigni ostendam. Μ id G Lo r. 752. Proletari in sermone iunc quidem. hospes, utere: Nam solent, quando accubuere, rabi cena adpositast. dicere:

Quid in pus sacto, fuit hoc sumptu tanto mos tra gratia λInsanivisti hercle: nam ridem hoc hominibus sat

erat decem.

omnino et antiquae Comoediae et recenti, quae his temporibus floret, sua cuique PraeStantia St. Pseudolus igitur justa Comoedia est, neque in instituto vituperanda sed in instituti effectu. In initio fabulae spectatoribus ostenditur, ingenium lenonis quam malum sit; omnia ejus facta sunt invidiosa tamen quadam prosperitate utitur, itaque res eo adducitur, ut pectatores ejus malam ortunam quasi praesagiant. Hujus

consilii unitas et simplicitas addita frustratione Simonis

turbatur. Praeterea totius partes inter se male Cohaerent;

quae in prioribus inchoata fuerant, in posterioribus relinquuntur, similia repetuntur, incongrua inducuntur. Laus igitur in singulis partibus posita esse debet. In quibus etiam multa sunt probanda imprimis prima cena Ac Ι), luculentum justae Xpositionis Xemplum, PerSPicua vivida, abundans dictis ocisque, et ante omnia, Cena tertia Act II, nobilissimu illud de fortuna Canticum, ubi

Plautus augustorum verborum suavi dulcedine et excelsa sententiarum subtristium pulchritudine aures animosque unice Capit. Quantopere etiam delectat Cum versuta frustratio Harpagis, tum ingeniosum inventum, lenonem tantis tenebris occaecatum esse, ut pro salS Verum Harpagem eludat, deinde illud quod Pseudolus eam, qua ipse gloriatur, calliditatem in Simia timet. Sed ne hic quidem omnia similem bonitatem habent jejunae et aridae sunt Cenae 3 et 6 ACt. IU, Cena 3 ACt. inconcinnitatis plena est, quam frustra deletis hic illic versibus viri docti tollere conati sunt in C. 3 ACt. I res

nimis trahitur, duae illae Ballionis orationes C. , OtSi Valde placet utraque, si per se spectes, Similitudine materiae quodammodo satietatem OUent. Itaque quamquam in Pseudolo multa bona sunt, multa

Quod eorum causa obsonatumst culpant et χο medunt lamen.

Vs. 754 facto addidi conjectura Speyeri.

14쪽

Io delectant, eam fabulam non opus eximiae artis duco et laudibus, qualibus Lorengius eam ornavit, indignam Censeo. Meum autem judicium sic sortasse non absurde brevi concluserim Pseudolo Plautum ostendisse, quo pervenire potuisset, si aut melius intellexisset, quid justae Compositioni deberetur, aut voluntas tempusque perpoliendi eum

non desecissent. Quare illud Horatianum: Gestit enim nummum in loculos demittere Ep. I, I73ὶ

non plane rejecerim. Nam etiamsi ortasse minus veritate nititur, tamen bene verbis Complectitur, quo modo lectione fabularum Plautinarum saepe animi assiciamur.

4. Inde ab Aristophanis Pluto in scenam acta, quae

ratione et indole antiquae Comoediae magnopere discrepat, atque ob eam rem magis quam ob Suum ingenium Novae Comoediae attribuitur, usque ad tempora Menandri, Nova Comoedia adoleverat, Suamque naturam et habitum ceperat, quae nisi Cum ipsius interitu mutari non Poterat. Han ob rem notatu digna sunt pauca illaeXempla, in comoediis Plautinis et Terentianis nobis ser-Vata, e quibu CognOSCimus, quam Paullulum ii poetae, qui novi aliquid, ausi sunt, ab antiquo instituto receSSerint, ut eorum innovationes a nobis acerrima tantum animi intention: Cernantur i. Itaque Comoedia Certas quasdam atque stabiles figuras CXColuerat, quain Paullum Variatae Semper Semperque in

II quaque sabula redirent. Quae res quum jam antiquorum lectorum animum acciderit, etiam eas figuras paucis verbis

adumbratas jam apud antiquos invenimus. Velut Apul. Flor. I 6, 4:-Et leno periurus in et amator servidus et servulus Callidus et amica inludens et uxor inhibens Det mater indulgens et pater objurgator et sodalis opitulator et miles gloriator, ' sed et parasiti edaces et parentes tenace et

Inter eas et in fabulis maxime vulgata et ad historiam Comoediae maximi momenti est figura servi callidi, vel potius dicam, servi fidelis, quo nomine omnia exempla melius Continentur et origo melius indicatur. Ea figura enim Servum proponit eri assiduum Comitem, omnium laborum participem, qui eum sua Calliditate et Consilio e omnibus periculis laboribusque Xpedit. Et Tyndarus in Captivis et Carion in luto hujus generi Sunt. Etiam in litteris recentioribus inde progenita persona ledomestique fiddie suas habet partes. Antiqua vero Comoedia nulla sere est, qui huic figurae, ad indolem ipsius comoediae paullum tantum Varianti ut in Captivis Tyndarus, in Milite Glorioso Palaestrio, in Asinaria Leonidas Libanusque quasi Colorem Suae quiSque

Comoediae Ceperunt, magnus locu detur.

Duo autem in eorum ingeniis praeter alia sunt insignia: Summa ut dixi calliditas, tum maxima dicacitas. γδ Injuria fersdus Aarit, maxime periuria lenonis propria est cons. I. a I rudens Crustus, orta'Se recte. Sic ego pro patratus, quae figura in comoedia omnino non suit. εὶ Traube , pro roeliator. Eam ingenii partem antiqui certatim in eo notaverunt, ut paene in proverbium abierit; cons. praeter locum putri s.l. Numenius, PraeP.

si Pseud et Ludis jam ludo tuo i sic enim cum A. legendum est , Bacch. o jam ne ut soles Heaut. Tim. 82 44 des in tanta Cons. Curc. S. 3.

15쪽

Ia In omnibus rebus et secundis et adversis suum obtinet servus, in illis ocando et ridendo, in his ingendo, ut ridere videatur. Etiam illud ocari hujus personae adeo proprium est, ut vel in figura tam Severa, quam S Tyndari Captivorum, non omnino deficiat. γIis propriis et innata quadam actantia, ' qua Sua facta ridicule extollit immoderatamque suae calliditatis

ostentat fiduciam, servus optime accommodatus est ad sustinendas ludicras fabularum partes Fortasse hanc ipsam ob rem in iis omnibus, et maxime etiam in Plautinis, tantum occupat locum in scena, ut plerumque primaria persona sit, aliaeque tantum adhiberi videantur, quibus ad suos ludos utatur. Fuit in deliciis, opinor, Spectatorum, Oeta ui eXornando maXimam operam impendit; omnes doli et fraudes postremo nihil ui nocent, atque etiam Contra artem et veri similitudinem aliquo modo veniam impetrat omnium malefactorum in. Et re vera Saepe tam Stulti sunt, quos decipit, senes aut milites,

tam mali et periuri lenones, ut ipsi non OSSimuS, quin ludificatori lepido idos suos condonemus. Tam lepide paratragoedat ficticiis cothurnis incedens, ' tam festive Philosophatur, sententiolas vulgatas in ludicrum detrahens aut de rebus vilibus docte et graviter disputans, in ut

Capt. s. 266-269, III, 4. Recte apud Ritsch p. II 37: Denni de Thalaa es haec fabula nur so vi et cher ais Zutha umaei vol-kommenes Ruhrstuc 2 sein. Cons. Pseud. 394-4I3 362-572, 374-59I Bacch. 76I-769; Most. 4--4 I9; Eun. 923 Sqq.. a Huc pertinet desinitio grammaticorum: Ἀατασιρος conVerSi rerum est ad ricundos exitus' Euanthius in Donat pag. 8. Reiff. , nisi sorte Aristotelis definitio tragoediae ex aliqua parte his verbis ubeSt. Veniam impetrant auos in Andria, Syrus in IIeaut Tim. Tranio in Mostellaria libertatem Epidicus, Palaestrio in Milite Gl. Syrus in Adelph..' Bacch. 93 Sqq. Pseud. o sqq. Conser utique Leo, Pl. OrSch. Pag. II Sqq.

in iis quae minus recte fecerit, jam victi tonniveamus. Sed in omnibus ludis ocis gaudiis, sive Vento Secundo

velis navicula utitur, sive tempestas exorta est et fraudemeru major Comperit, Servus Callidus sollers nauta est marisque peritu et quem in portum tutum se ducturum Promisit erum minorem non deserit. Nam etsi scit ineri majoris dominio se esse, ejus poenas sibi timendas, solum minorem habet, cui obsequatur et serviat. Ei igitur semper fidelis manet, etiam cum Suo periculo. Qui, Si agendum Si Cum lenone, lenonem, Si Cum milite, militem, adeo Si Cum Patre, ipsum patrem, Suum pSiu erum majorem fraude circumvenire non dubitat. Ero minori Uero ubique Comes est, sequitur in militiam, in Captivitatem, in peregrina terras ad negotiandum ). Quid mirum si etiam ei socius est ad luxuriam et dissipationem 'In iis tamen cunctis servile ingenium obtinet neque lacile obliviscaris non liberum esse hominem. Potionis et cibi voluptatem in etiam amoris dulcedinem, licet eri in amore intemperantiam imbecissitatemque Saepe vituperet, tanti aestimat, ut in iis quin summum tonum positum

Plus j fim viginti mortuom esse i portuit,

το γνωθι σαυτον χροῖσιμωτερον is ἐν τὸ γνωθ' τους ἄλλους. Cons etiam solitoquium Stasim de corruptis moribus Trin. Io28 sqq. , Heaut Tim. 27 sqq. Leo, Pl. OrSch. Pag. II Sqq. Minus comoediae convenienter seudolus in nostra sabula philosophatur; sunt Verrus 7 sqq. pulcherrimi, sed ab ingenio saltem servi prorsus alieni. Stasimus, Trin, vs. 72I: Video caculam militarem me

suturum

Tyndarus in Captivis cum ero captus est, Chrysalus in Bacchidibus

Mnesilocho peregre comitatus erat. Cons. Pseud Act. V c. I, s. 23 sq. Hic i. in convivio lauto et opulento omnes voluptatos, in hoc omn6s Venustates sunt Deis proxumum esse arbitror Bacch. Io74 Io73 Curc.

16쪽

sit, non dubitet, tali vita diis se appropinquare putet. Conveniens hoc homini inserioris condicionis, Cui saepe in dura vita misere sit sueritque. Etiam quod adver-Su Uerbera aliasque poenas durus est, minus sortitudiniquam usui attribuendum. Illa autem ad ocandum pro- Clivitas, nonne plus acrimoniae quam laetitiae habet: Nonne est signum illius, quae hominum multa perpeS-sorum propria St, duritiae: Nusquam enim quisquam poeta nobilem personam perpetuo jocantem et ridentem induxit: Sed apparet haec jocandi consuetudo in hominibus, qui subtiliorem animi sensum aut nunquam habuerint aut perdiderint. Hujus generis seudolus noster est, non tam malus quam Tranio e Mostellaria, non tam sublimis quam Tyndarus e Captivis vel Palaestrio milite Glorioso. Jocatur, raudatur, philosophatur, potione et ibo delectatur, Puru Putu denique Servus Comicus est. Hujus erus major olim dissolutis moribus, sed appropinquante senectute jam Severus factus, dignus est, quem defraudetur, erus autem minor tantae imbecillitatis et in- Constantiae, ita totus amori deditus, ut in quaque dissicultate haereat, nisi Pseudolus auXilium ferat. Neque adulescens suae mollitudinis est nescius, ut servus Sinullo alio modo eum ad constantiam paullo majorem

permovere potuerit, Suffciat Comminatio, se eum deserturum esse, ut statim ericiat, id quod petit in.

x Cons. Pseud. asy sqq. Simili ratione in Ter Phormione Geta et Phaedria Antiphoni animi constantiam addunt.

An mon sum rapud me. Ge. atqui opus est nunc quomma Xume, sis, antipho Ni senserit se timidum later esse arbitrabitur

Commeruisse culpam. h. Hoc verumst. Ai. Non possum immutarier.

Ge. Quid faceres, si aliud quid gravius et ibi iunc aciendum foret

Hoc notabile in figura Pseudoli est, quod vicarium

haud exiguam operis partem in se recipientem habet. Est huius imago Pseudolum quadamtenus Xprimens sed ita Xaggerata, ut omnia riu propria in eo etiam aucta sint est fraudulentior, versutior, Prior denique. Ipse Pseudolus ejus dicacitate et promptitudine in regerendis dictis ad silentium adigitur. Quid mirum, si hominem tam Callidum, tam XCellentem in suis artibus admiratur: Sed admirationi metus CommiXtus St, ne ipse tandem e defraudatore defraudatus fiat. Res imprimis attentione digna est eo, quod quum duo

solent adulescentes SSe, duo Senes, duae Saepe meretri-CeS, SerVUS SemPer unu manere solet. At hic habemus

rudimenta alterius servi Callidi. In Asinaria vero, Cujus eXemplar graecum, ni fallor, postremae Novae Comoediae aetati attribuendum est, jam gemini Servi insunt, mutuo alter alteri auxilium praebentes, facinora sua Conjuncte

3. Servus ille fidelis in comoediis plerumque operam dat expediendo adulescenti erili e multis dissicultatibus, quibus aut propter amorem aut Propter argentum haeret. Nam sive avaritia lenonis in aut lenae in hunc male habet, neque amore frui Sinit, sive pater in attentior

Similiter et in Phormione parasiti auxilio utitur cons imprimis s. 369 Sqq.. δὲ Leno, qui adversus suum promissum adulescentis amicam vendidit, a servo profligatur in Phormione Terentii, in Poenulo in Curculione, in Rudente Plautinis. αὶ In Asinaria. a Frequentissime pater ulnmorum tenacior servo defraudandus est, qua in re ejus audacia late splendet. In Milite Glorioso servus eri pristini gratia, militem, novum dominum, ludificatur. In Asinaria Leonidas LibanuSque servum peculiarem erae dotatae argento intervertunt.

17쪽

ad rem, argentum, quo opus est, dare non vult, servi Semper auxilium invocatur, Semo omnia Peragenda sunt. Adulescens nihil aliud tacit quam ejus laborum percipit fructus. Nam fingitur esse homo nullius constantiae et firmitudinis, amore pervictus, cupiditatibus impar, vel Potius earum turbine raptus. Ita et consilium et voluntas agendi eum deficit. Vel minimas molestias, qua obvias habet, Superare nequit ). Res fert ut tales adulescentium personae in sabulis non ita magnum locum obtineant actionis non magnam Partem in se recipere possunt. Ita in scena tanquam post Servum agentem recedunt, et Condicio servi et domini comoediarum admodum veritati contraria est, ut in fabula servus tanto Pluris Sit, quanto in vera vita dominus. Tales sunt Calidorus in nostra sabula, Stratippocles in Epidico, nesilochus in Bacchidibus his servorum subsidium tam neceS- sarium St, ut in iis recte stare nequeant. Sed in aliis fabulis adulescentes paullo firmiores sunt ): servus ibi partes secundarias agit. In iis saepe duo adulescentes introducuntur, diversis ingeniis et moribus, quibus oppositis Simul Spectatores cujusque naturam melius intelligunt, simulque actio Comica implicatur.

Frid. Leo in libro supra laudato de amicitia in Nova Comoedia disputavit pag. II 4 sqq.); monuit eam inter

subsidia ejus propria esse eam e vita cotidiana esse desumptam, ubi institutio rei publicae, discriptio civium Secundum aetates ei magnopere faverent; ubique enim aequale esse amicos, igitur rem ad dilectum epheborum pertinere. Sed res prosecto adhuc latius patet Amicitiam colere totius Centis graecae proprium, meque ulla res

3 Fortasse eorum ingenium nobis magis tale esse videtur quam quod poeta eos sic describere voluit. Cons. personae descriptionem Rud. 3I4 strenua facie, rubicundum, fortem. Tales sunt e g. Stasimus ex Trinummo, Cyamus ex ruculento, ex aliqua parte etiam Milphio, qui in fine Poenuli, ingratis ab ero abi

gatur.

ingenio populari tam penitus insita erat. Iam inde ab Homero amicitiae laudum plenae sunt litterae, ne solum epici et scenici, sed etiam philosophi hoc loco delectantur. Nemo philosophus in ratione rerum reddenda suum amicitiae locum tribuere neglexit omnes inter maxima bonaeam habuerunt. Sed nulla fortasse litterarum pars tantum in ea poSuit, tot variis modis eam adhibuit quam Nova Comoedia Uerum neque hoc negligendum, nulla pars quoque tantopere vitam Cotidianam imitabatur. Nonnunquam duos amicos inducit alterum luxuriosum et rem familiarem dissipantem, alterum parcum et frugalem. Alter dum animo obsequens dignitatem imminuit, rem Profligat, alterum perpetuo monstratorem boni atqu castigatorem habet. Postremo Cum paene ad inopiam

re rediit, amicus aliquo modo auXilium sert. Sed persona adulescentis probi, Continentis, Patrem UO-rentis, matrem Caram habentis, suapte natura non admodum Comica est. Neque frequenter tales introductae fuisse videntur, siquidem inter cunctas Plauti et Terenti fabulas, quae ad nos pervenerunt tantum uni Lysiteli in Trinummo eae Parte datae sunt Parva mutatione poetae eam PerSonam Comoediae accommodaverunt, ut adulescentem SPecie Probum et parcum inducerent, patri admodum Probatum, Cum tamen re vera mores aduleScentiae, quos Pater tantopere castigare solebat, obtineret.

Etiam 'li via latebat Adulescentem Continemtem

Inter comoedias, ubi duo amici diversis moribus, diversis vitae institutis introducebantur, fuit Alexidis Ληιι xριος ἐν Φιλέe-ρος, ut in sabula cui inscriptum erat . ἐξαπατῶν Menander ad eam alluserit. Eum locum Plautus Bacch. s. II, I ServaVit: Satin 'st plura ex me audiet hodie is ala. Quam audivi V unquam Clinia ex memetrio Fallitur Fritzschius ad Naevianam sabulam hunc locum reserens Muta bant in vertendo Romani poetae personarum nomina Demetrius autem Personae nomen fuit in tabula Alexidis unde sequitur, ut Plantus hunc locum e Menandro ad sabulam celeberrimam Alexidis alludenti sumpserit.

18쪽

I 8 ruri educatum secerunt, severa disciplina usum pueritiam ei longe a licentia dissipationibusque urbis eXactam;

sic probum et frugi actum, sed eundem rusticum, SaePestolidum. Cum adulescente urbano, elegantia et rerum usu ei praeStante, POStquam CongreSSuS St, Plerumque eo inserior videtur et aliis ludus habetur. Eius mores, sermo, habitus, rerum imperitia, timidita aptam Comoediae materiam efficiebant. Sed adulescens rusticus, semel urbe intrata ejuSque voluptatibus cognitis, nisi propere ad priorem sedem vitaeque rationem redeat, periculum est, ne eadem qua ceteri adulescentes Corruptela inficiatur. Et saepe periculo Perspecto, fugiendi potestatem non amplius habet, quod jam cibos vinaque alicujus Circes gustavit; itaqueri u D rege Orcorum recipitur, ruris originem tantum singulari nescioquo modo gruniendi prodens in . Ea persona multis partibus speciei cuidam adulescentis luXuriosi similis est. DiCo eum, qui a meretrice vel a Servo corruptus etiam in gaudiis voluptatibusqne amissam Severam vitae rationem dolet. Sed ad relinquendum errorem Vires eum deficiunt in. Ea tamen quasi declinatio est a propria persona luXurios adulescentis. Nam in hoc nihil est quam ingenium adulescentiae, ad Voluptatem et gaudia proclivis, Pecuniae prodigae, Praeteritorum immemoris, futuri Securae. Prae- Sentia tantum Curat, ea quam maXime grata, dulcia,SSe3 Adulescens rusticus prioris generis Chremes in Eunucho videtur suisse Donatu eum rusticum esse testatur. Quanquam pauca ejus rusticitatis vestigia Terentius reliquit; quae ortasse agnoscas in ejus cautela et timiditate in principio, cum Thaidis receptus est convivio, et, Cum semel

iratus est, ferocitate per Congressum cum milite.

Etiam in Hypobolimaeo enandri adulescens rusticus inducebatur Κoch III pag. 373.

Strabax in Truculento jam corruptus est Ctesipho Adelphorum jam totus ad solitos adulescentiae urbanae mores commutatus est. a Talis est Philolaches in ostellaria , cons. S. I 33 sqq. quadamtenus etiam Pistoclerus in Bacchidibus, cons. Act. Usc. I.

vult. Et omnia bona et omnia mala, quae exuberantibus Corporis viribus, servente studio fruendi aetate essiciuntur ejus Tropria sunt Ita totus oppositus est seni cauto consideranti sed 'idem avariori et propriis commodis nimis dedito. Calidorus nostrae fabulae unus e adulescentibus iis est, qui in Voluptatibus aetatem egentes omnibus aliis curis valedixerint. In rebus dubiis igitur omnia servo Concedat neceSSe est; nam ipse sortiter agere jam dedidicit. De ingenio ejus amici Charini e fabula nihil noscimus. Quasi θεῖ ἀπο ιηΠανης adhibetur, qui perfecta re Propter

quam Poeta eum induXerat, rurSu ablegatur.

Hic enim stiana amicitia Ioetis res perutilis erat ad vitandas quasdam in fabulis scribendis dissicultates: nam amici ita frequenter inducebantur, it magi notarent, ita dicam. homines comoediam cin qua nulli

amici essent quam in qua sine argumenti necessitate accerserentur. Ita saepe ad nihil aliud adhibebantur quam ut poetae negotium argumenti iXplicandi secundarent,

velut ille Sosia in prima Andriae scena , longas eXPlicationes et Soli loquia vitandi Causa aeum Simone tolloquens inducitur in . S . Comoedia omnium vitae Condicionum, necessitudinum, discrepantiarum imitatri non potuit, quin naturale discrimen, quod inter senectutem est et adulescentiam, variis modis tractaret. Velut jam Aristophanes in alio genere Comoediae dissensum antiquae et recentis disciplinae in scenam introduxit. Nova Comoedia vero discrepantiam discordiamque junioris et seniori aeta i partem propriam sui inqtrumenti et suppellectilis secit.

Sic Chaeribulus in Epidico.

In nostra tabula Charinus adhibetur ad comparandas quinque mira et servum, quibus Pseudolo opus est. Calidorus ipse enim jam omnia dis i- passe fingitur.

19쪽

ores, adulescentibus improvidis intemperantibus prodigis

poetae OPPonerent.

Itaque pater Comicus magnis filii sumptibus paene ad desperationem adigitur; filium matrimonio eum aliqua cognata divite aut alio quo modo ad continentiam et Du-galem vitam reducere Vult ). Atque e ipso ingenio Comoediae facile adducebatur poeta, ut Senectuti iniquior esset et patres nimi Severos, nimis pecuniae amantes et filiis damnosis insensos faceret. Hinc fit, ut senectus in comoedia paene magis irrideri

videatur quam XPrimi. Typus Senis Parci non minus sollennis erat quam Servicallidi ). Ubicunque antiqui ipsi de comoedia deque

Comici Personi agunt, semper patri ad rem attento suum locum dant Sene contra liberalis et indulgens ex ipsis tantum comoediis quas posSidemus cognoscitur; nam antiqui critici et grammatici de eo tacent. Senex liberalis igitur patri severo, sive ejus sodalis sive

VicinuS St, nonnumquam apponitur eodem modo atque adulescenti luxurioso amicus rugi. Et moderatur et ab ira nimia atque severitate eum prohibet adulescentiae Praeteritae eum Commonefacit, hanc aetatem sua natura

alia equi debere quam annos provectiores. Sic Callipho in nostra fabula senem se praebet mitioris ingenii et majoris indulgentiae. Et saepe jure temperantiam moderationemque postulant a severis illis, quippe quibus Capillis canescentibus, decrescentibus viribus corporis demum Severa vitae ratio lacere Coeperit ).Μajore jure severi sunt qui a pueris laboraverunt, aestum Digusque toleraverunt in re augenda, qui Peregre Prosecti

ta in multis sabulis Menandri, sci Andria, meaut Tim. Cisteli. Vide locum Apul supra laud. Hor. P. II, I, 73. Rus modi sunt Simo in Pseudolo Periphanes in Epidico.

Sunt ad negotiandum et Propter quaeStum Pericula maris subierunt ).Sene liberalis, Cujus animus non Cum Corpore Consenuit, qui mores adulescentiae adhuc probe tenet et Cum senectute laetitiam et Comitatem Conjungit, in Periplectomeni persona in milite Glorioso nobis proponitur. Hic spernit mores tristes et injucundos, affabilitatem et ossicia quaerit. Elegantia et sermonis urbanitate Cum juvenibus certat, eo prudentia et Consilio Superat. Convivam affabilem et gratum, hospitem ossiciosum, amicum fidelem praestat. Itaque ut brevi dicam, est, qui et Graecis sapienter vivere videretur, et nobis non inepte. Huic contra opposita est odiosa Senis amatorii imago. Nusquam senes magis ridiculi magisque invidiosi et sunt et inguntur quam cum suorum iliorum aemuli existunt, ita, ut prae illi Sene parcus, rudis, agrestis etiam gratus sideatur: dum manus calleant, menti jam minus

callidae ignoscimus. Sed nihil miserius quam qui capillis

Canis Virgine Sectantur, Guvenum in horum delibuti inunguentis, vestibus fluentibus ). Eam personam Terentius nusquam adhibuit, Plautus in casina et inmercatore. Verum indoli Plautinae poeseos quoque aptior videtur quam Terentianae Sicut omnino in personis senum Terentius majorem elegantiam et urbanitatem ostendit, et in multis locis suspicari licet, Plautum figuras, quas e Graecis

Demea in Adelphis optimum exemplum senis severi praebet Theopro- prides in ostellaria, Charmides in Trinummo juvenes adhuc negotiatum

Peregre Prosecti erant.

20쪽

ores, adulescentibus improvidis intemperantibus prodigis

poetae OPPonerent.

Itaque Pater comicus magnis filii sumptibus paene ad desperationem adigitur; filium matrimonio eum aliqua cognata divite aut alio quo modo ad continentiam et frugalem Vitam reducere vult in . Atque e ipso ingenio comoediae facile adducebatur poeta, ut Senectuti iniquior esset et patres nimis Severos, nimis pecuniae amantes et filiis damnosis infensos faceret. Hinc fit, ut senectus in comoedia paene magis irrideri

videatur quam XPrimi. Typus Seni parci non minus sollennis erat quam Servicallidi ). Ubicunque antiqui ipsi de comoedia deque

Comici PerSoni agunt, Senaper patri ad rem attento suum locum dant Sene Contra liberalis et indulgens ex ipsis tantum comoediis quas possidemus Cognoscitur; nam antiqui critici et grammatici de eo tacent. Senecliberalis igitur patri severo, sive ejus sodalis Sive VicinuS St, nonnumquam apponitur eodem modo atque adulescenti luxurioso amicus rugi. Et moderatur et ab ira nimia atque severitate eum prohibet adulescentiae Praeteritae eum commonefacit, hanc aetatem sua natura alia Sequi debere quam annos provectiores. Sic Callipho in nostra fabula senem se praebet mitioris ingenii et majoris indulgentiae. Et saepe jure temperantiam moderationemque postulant a severis illis, quippe quibus Capillis canescentibus, decrescentibus viribus corporis demum Severa vitae ratio placere coeperit in . Majore jure severi sunt qui a pueris laboraverunt, aeStum frigusque toleraverunt in re augenda, qui Peregre Prosecti

Ita in multis sabulis Menandri, sci Andria, meaut Tim. Cistell. Vide locum Apul supra laud. Hor. P. II, I, 73. Rus modi sunt Simo in Pseudolo Periphanes in Epidico.

sunt ad negotiandum et propter quaestum pericula maris subierunt in . Sene liberalis, cujus animus non Cum Corpore Consenuit, qui mores adulescentiae adhu probe tenet et Cum senectute laetitiam et Comitatem Conjungit, in Periplectomeni persona in ilite Glorioso nobis proponitur. Hic spernit mores tristes et injucundos, affabilitatem et

ossicia quaerit. Elegantia et sermonis urbanitate Cum juvenibus certat, eos prudentia et Consilio superat. Convivam affabilem et gratum, hospitem ossiciosum, amicum fidelem praestat. Itaque ut brevi dicam, est, qui et Graecis sapienter vivere videretur, et nobis non inepte. Huic contra oppoSita est odiosa Senis amatorii imago.

Nusquam senes magis ridiculi magisque invidiosi et sunt et inguntur quam cum suorum iliorum aemuli existunt, ita, ut prae illi Sene Parcus, rudis, agrestis etiam gratus videatur; dum manus calleant, menti jam minus callidae ignoscimus. Sed nihil miserius quam qui capillis Canis virgines Iectantur, juvenum in horum delibuti inunguentis, vestibus fluentibus ). Eam personam Terentius nusquam adhibuit, Plautus in Casina et inmercatore. Uerum indoli Plautinae loeseos quoque aptior videtur quam Terentianae Sicut omnino in personis senum Terentius majorem elegantiam et urbanitatem ostendit, et in multis locis suspicari licet, Plautum figuras, quas e Graecis

Demea in delphis optimum exemplum senis severi praebet Theopro- prides in ostellaria, Charmides in Trinummo juvenes adhuc negotiatum

Peregre Prosecti erant.

SEARCH

MENU NAVIGATION