Acta et decreta Secundi Concilii Provinciæ Quebecensis [microforme] : in Quebecensi civitate Anno Domini MDCCCLIV, pontificatus Pii Papæ IX Nono, celebrati, a Sancta Sede revisa et recognita

발행: 1855년

분량: 101페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nisi ob rationabilem causam, facultateque petita et obtenta a Patribus ; et insuper eos omnes hortatur ut diurnum vivendi ordinem, in prima Congregatione Generali promulgatum et statutum, fideliter exequantur. meretum ae profe83ione ei. Praecipit Sancta Synodusaridentina patriarchis, primatibus archiepiscopis et omnibus aliis qui de iure vel consuetudin in Concilio provinciali interesse debent, ut in ipsa prima Synod provinciali post finem praesentis Concilii habenda, ea omnia et singula quae ab hac sancta Synodo definita et statuta sunt palam recipiant, necnon veram obedientiam Summo Romano Pontifici spondeant

et profiteantur, simulque haereses omnes a sacris canonibus

et generalibus Conciliis, praesertimque ab hac eadem Synodo damnatas, publice detestentur et anathematigent: idemque in posterum quicumque in patriarchas, rimates, archiepiscopos episcoposque PromoVendi, in prima synodo provinciali in qua ipsi interfuerint, omnino obsereent. Decretum de Ficle. Cum fide sit salutis humana initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua in oggibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire, Credere enim oportet accedentemia Deum quia est, et inquirent bit Se remunerator sit cumque nostris temporibus innumeri homines ignorantis tenebris sint involuti, aut sophismatibus impiorum decepti, necnon haereticorum cavilla-

32쪽

tionibus expositi, mandamus omnibus nostri provinciae animarum rectoribus, ut fidei catholica dogmata sedulo et lucide exponant, quo fidelium mentes contra horum impiorum artes et effraenatos impetus selieiteri muniantur. Ut autem in his exponendis habeant sermam sanorum Verborum, docentes ex eodem sensu iisdemque terminis,

quibus ab Ecclesia tradita et definita sunt, firmiter teneant fideliterque sequantur symbolum fidei, cuius expositionis typum exhibet tum professio fidei a Pio IV Pontifice Maximo praescripta, tum decretum, quod hic subjicimus, Concilii Lateranensis IV, quo praecipui errores, qui hodie- dum pullulant fideique undamenta subruunt, radicitus

praescinduntur.

Firmiter credimus, et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et inessabilis, ater et Filius et Spiritus Sanctus tres quidem personae, sed Una essentia, substantia seu natura simplex omnino Pater a nullo, Filius a Patre solo ac Spiritus Sanctus pariter ab

utroqueri absque initio semper, ac sine fine Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens, consubstantiales, et coaequales et coomnipotentes, et coaeterni; unum universorum principium creator omnium visibilium

et invisibilium spiritualium et corporalium qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam ac deinde humanam quasi communem, ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim

33쪽

et alii daemones, a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se acti sunt mali homo vero diaboli suggestione peccavit. Haec Sancta Trinitas secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta, primo per Moysen et sanctos Prophetas, aliosque famulos suos, juxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem. Et tandem unigenitus Dei Filius Jesus Christus a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria semper Virgine Spiritus Sancti cooperatione conceptus, Verus homo actus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, viam Vitae manifestius demonstravit.

Qui cum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem actus est passibilis et mortalis. Qui etiam pro salute humani generis in

ligno crucis passus et mortuus descendit ad inferos, resu rexit a mortuis, et ascendit in coelum sed descendit in anima et resurrexit in carne, ascenditque pariter in utroque venturus in fine saeculi, iudicaturus Vivo et modi tuos, et redditurus singulis secundum opera sua tam reprobis quam electis qui omnes cum suis propriis resurgent corp0ribus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera

sua, sive bona fuerint, sive mala illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. Una vero est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus Omnino salvatur. In qua idem ipse sacerdos et Sucrificium Jesus Christus, cujus corpus et sanguis in Sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter conti-

34쪽

nentur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina ut ad perficiendum mysterium unitatis, accipiamus ipsi de suo, quod accipit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere nisi sacerdos, qui rite suerit ordinatus secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis, eorumque successoribus

Jesus Christus Sacramentum vero baptismi quod ad Dei invocationem, et individuae Trinitatis, videlicet Patris, o Filii et Spiritus Sancti, consecratur in aqua tam parvulis quam adultis in forma Ecclesiae a quocumque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per eram

potest semper poenitentiam reparari. ...

Nos autem hanc fidem firmiter tenentes atque hic palam corde et ore confitentes, omnes errores quos ipsa evertit et damnat, detestamur ac damnamuS. His igitur fidei nostrae documentis innixi, et omnino inhaerentes latis vel serendis . Sedis oraculis, damnamus Pantheismum, sive spiritualem, sive materialem, in quo systemate, Deus est omnia, et omnia Deus. Reprobamus et damnamus omnia systemata ex quibus concludi posset aut insinuari, sive directe, sive indirecte, divinam substantiam non esse Vere et absolute, Omnique modo et sub omni respectu, a quacumque alia substantia, seu visibili, seu invisibili, quovis nomine et serma, segregatam. Detestamur ac damnamus impietatem illorum qui augustissimum Trinitatis mysterium nihil esse dicunt nisi symbolum systematis Pantheistici.

35쪽

Damnamus systema illorum qui catholicum de creatione nihilo dogma abjicientes, asserunt Deum solummodo es formasse, ac disposuisse materiam sibi coaeternam. Respuimus etiam ac damnamus illorum errorem qui summam Dei independentiam tolliant, negantes ejus libertatem in suis ad extra operibus. Damnamus non tantum errorem materialistarum qui negant animam esse substantiam spiritualem, a corpore distinctam, sed etiam impietatem eorum qui affirmant omnes animae actus ab organicis corporis dispositionibus invincibiliter determinari, tollentes sic humanam libertatem. Detestamur et damnamus impietatem eorum qui hominis ordinationem ad statum supernaturalem ejusdemque ad

vitam aeternam et beatam vocationem negare non erubescunt.

Damnamus omnia systemata quae historiam religionis, quam Scriptura sacra continet, in fictiones mythicas evertunt; sicut etiam perhorrescimus et damnamus impietatem eorum qui sacrosancta Evangelii dicta ad sensus et usus non solum profanos, sed etiam criminosos detorquentes, ip8um Jesu Christi nomen, sacrilega audacia usurpantes, ipsum Dominum nostrum sibi vindicant, hodiernisque sectariis impiis et antichristianis antesignanum blasphemare non refugiunt. Damnamus eorum pervulgatissimum errorem qui religionum, ut dieitur, indisserentiam introducentes, negant unicam esse religionem a Deo institutam, unicam Christi Ecclesiam, aut eam ex diversis sectis coalescere contendunt.

36쪽

De Sacramentis in Penere. 1. Parochi caeterique omnes sacerdotes quibus incumbit mysteriorum Dei dispensatio, in primis haec verba Ritualis Romani semper ob oculos habeant: Cum igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius, aut utilius, nihilque excellentius, aut magis divinum habeatur quam sacramenta ad humani generis salutem a Christo Domino instituta, parochus, vel

quivis alius saeerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta tractare, atque Omnisere temporis momento ad tam sanctae administrationis officium paratum esse oportere.

2. Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre caste pieque Vitam agat; nam etsi sacramenta ab impuris inquinari non possunt, neque a pravis ministris eorum effectus impediri, impure tamen et indigne ea ministrantes, in aeternae mortis reatum incurrunt. Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius quod absit), ad sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde poeniteat; sed si habeat copiam consessarii, et temporis locique ratio serat, convenit confiteri. 3. Quacumque diei ac noctis hora ad sacramenta administranda vocabitur, nullam ossicio suo praestando praesertim si necessitas urgeat moram interponat. Ac praeterea populum saepe, prout sese offeret Occasio, praemonebit, ut cum sacro ministerio opus fuerit, se quamprimum

advocet, nulla temporis aut cujuscumque incommodi habita

ratione.

37쪽

4. Ipse vero antequam adcliuiusmodi administrationem accedat, paululum, si opportunitas dabitur, orationi et sacra rei quam acturus est meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi, et ceremonias, pro temporis spatio, praevidebit et perleget.' 5. In omni Sacramentorum administratione, superpelliceo sit indutus, et desuper stola eius coloris quem sacramenti ritus exposcit, nisi in Sacramento Poenitentiae ministrando occasio, Vel consuetudo, e locus interdum aliter suadeat. 6. In Sacramentorum administratione eorum virtutem usum ac utilitatem et eremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum praecepit, ex sanctorum Patrum et Catechismi Romani doctrina, ubi commode fieri poterit, diligenter explicabit. 7. Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba quae ad illius sormam et ministerium pertinent, attente, distincte, pie atque clara Voce pronuntiabit. Similiter et alias orationes et preces, devote ac religiose dicet, nec memoriae, quae plerumque labitur, facile confidet, sed omnia recitabit ex libro Reliquas praeterea ceremonias ac ritus, ita decenter, gravique actione peraget, ut adstantes ad coelestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat.'

De Sacris Ritibus in Sacramentorum administratione. Volumus et mandamus ut in sacramentorum administratione, in missis et divinis ossiciis celebrandis, aliisque lanc-

38쪽

tionibus ecclesiasticis obeundis, recepti et approbati Ecclesiae Catholicae Ritus poculiari studio ac adamussim SerVentur. Os ero tanquam receptos et approbatos Ecclesiae Ritus agnovimus qui in ontificali Romano et eremoniali Episcoporum, vel Rubricis Missalis, Breviarii trai

tualis praescribuntur. Ut autem ab omnibus, qua par est diligentia a religione, custodiantur, et ubique fideliter serventur, illud ante omnia attente perpendatur, quod Syerosancta ridentina Synodus Sess. 7. Can. 13.), de iis Ritibus decrevit in haec verba Si quis diserit receFtos et approbatos Ecclesiae Catholicae Ritus, in solemni sacramentorum administratione consuetos, aut contemni aut

dine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos alis per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari

De Baptismo. 1. Sacrum Baptisma Christianae Religionis et aeternae vitae ianuam, quod inter alia nova Legis sacramenta a Christo instituta primum tenet locum, cunctis ad salutem necessarium esse ipsa Veritas testatur illis verbis: Nisi quis renatus fuerit eae aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in oenum Dei. Itaque summa ad illud oppo tune riteque administrandum ac suscipiendum diligentia adhibenda eSt. 2. Opportune igitur et instanter hortetur Parochus eos ad quos ea cura pertinet, ut natos insantes, sive bapti-κandos, sive baptigatos, quamprimum fieri poterit, ea qua

39쪽

decet Cliristiana modestia, sine pompae Vanitate, praeter φmisso omni an praetextu, laterant ad ecclesiam, ne iis sacramentum tantopere necessarium nimium differatur, cum periculo salutis, et ut iis, qui ex necessitate privatim baptigati sunt, consuetae ceremoniae ritus lue SupPleantur,

omissa forma et ablutione. Rit. Rom. 3. Cum abs tu gravi delicto et irregularitatis poena Baptismus iterat nequeat, Sacerdos cavere debet ne quem quam etiam sub conditione, iterum baptiget, nisi re diligenter per luis ita prudens dubium relinquatur an rite baptigatus uerit. Curet igitur diligenter ut eortior fiat dostatu baptigandorum an scilicet jam riteque baptigati sint, necne. Praemissa hac matura investigatione, iis quidem quos valide baptigatos esse constat, missa tantum Suppleantur illos vero omnes de quibus prudens et probabilis subest dubitatio an fuerint baptigati, sub conditione ap- tigentur. II in baptigandi sunt sub conditione infantes expositi et inventi, atque etiam ii qui domi a laicis abluti sunt, nisi testimonio omni fide digno constet baptismum suisse rite consectum. 4. Et quoniam de die in diem, graviora excitantur dubia de valore Baptismi apud protestantes collati, decernimus hujusmodi baptisma sub conditione esse iterandum, nisi ex indubiis probationibus cortissime constet in ipsorum baptis-m omnia rite fuisse peructa quoad materiae et sormae applicationem.

5. Super haereticis vero adultis ad catholicam Ecclesiam venientibus, sive valide iam baptigati sint, sive sub condi-

40쪽

ione sint baptizandi, ceremoniae omissio suppleantur iuxta praescripta Ritualis, nisi Episcopus facultate Apostolica praeditus dispensare in casibus particularibus judicaveritis. Insantes acatholicorum, quos ipsi parentes asserunt, baptigandos esse iudicamus, quoties probabilis adsit spes

eatholiem eorum educationis. Curandum tamen Omnino est ut patrinus vel matrina, iique catholici, habeantur Μωminerint autem sacerdotes, in mortis periculo, quotiescumque Occasio se obtulerit, omnes infantes baptigari non solum posse, sed etiam debere. 7. Adultos autem iuniores adhuc sub parentum tutorumve aeatholicorum potestate constitutos, cum certe sui juris sint in iis quae Dei sunt, si fidem catholicam profiteri voluerint, c firmum propositum spemque bonRm perseVerandi habuerint, etiam invitis a repugnantibus parentibus, baptigandos, si opus silerit ae in gremium Ecclesiae recipiendos esse de steriri 'nus. liod tamen, propter perturbationes gravesque molestias qua' quandoque hinc oriri possint, passim et inconsulto Episcopo fieri non debet, sine

eonsensu parentum.

8. Quoad eos qui ad munus patrini admittendi sunt, sedi ventur praescripta in Rituali Romano, quod omnino et ad, mussim servari volumus in tota hac provincia. De Confrmatione. 1. Providoans dili onfer paroelii ut d 0los de tanti saeram uiati excellentia edocti illud digne suscipiant atque gratiam ejus in seipsis ovendam et ampliandam curent. Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION