장음표시 사용
61쪽
tur in novo Testamento sanctum Eucliaristiae sacrificium visibile, ex Domini institutione Ecclesia acceperit fateri etiam oportet, in ea novum esse Visibile et externum sacerdotium in quod vetus translatum est.2. Quamvis autem omni tempore summam dignitatem obtinuerint, tamen Novi Testamenti sacerdotes caeteris omnibus honore longe antecellunt Potestas enim tum corpus et sanguinem Domini Nostri conficiendi et offerendi, tum peccata remittendi, quae illis collata est, humanam quoque rationcm atque intelligentiam superat. 3. Declarat ergo Synodus hujus tanti ossicii onus nemini temere imponendum esse, sed iis tantum, qui illud vitae sanctitate, doctrina, fide, prudentia, sustinere possint Neo quisquam sumet sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. 4. Itaque valde exoptant Patres Concilii ad clericos pietate et scientia melius insormandos, ut tribus annis, post exantiatum philosophiae cursum, in maiori seminario obedientiae et sacris litteris se exerceant. Cum antequam Ordinentur, clerici interdum in paroucia sua commorantur, eorum agendi rationi incessanter invigilent parochi, ne lupi rapaces gregem inVadant: caveant magnopere ne bono II de illis reddant testimonium, nisi pia conversatione digni habeantur. Itaque animarum rectores synodus vult monitos gravis culpae reos sore, qui episcopum monere negligerent cum tanto Ecclesiae damno. 5. Si quis aliorum sacIamenatorum naturam et rati0nem
diligenter considerarit, sacile perspiciet ea omnia ab ordinis
62쪽
tatem Ob- iris omni- Corpus et
sacramento ita pendere, ut sine illo partim confici et administrari nullo modo queant, partim solemni eremonia et religioso quodam ritu ac cultu carere videantur. Quare necesse est ut Pastores, institutam sacramentorum doctrinam persequentes, eo diligentius de Ordinis etiam sacramen o sibi agendum arbitrentur. De sacramento Matrimonii. Fidelium matrimonium, a Deo in ossicium natura ab initio institutum, fuisse postea a Christo Domino elevatum ad dignitatem veri et proprii sacramenti No e Legis, causantis gratiam ex opere operato, Veritas catholica est, ut continetur in Instructione Eugenii IV, pro Armenis, at que in Tridentina Synodo quae Sess. 24 de Reform matrim. sic docet: Cum matrimonium, in lege evangelica veterious connubiis, per Christum gratia praestet, merito inter Novae Legis sacramenta annumerandum sancti Patres, Concilia et universalis Ecclesiae traditio, semper docuerunt: et ibid can. I definit: Si quis dixerit, matrimonium non esse Vere et proprie unum ex septem Legis eVangelicae sacramentis a Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque gratiam conferre, anathema it. V De servandis Ecclesiae circa Matrimonium ritibus. Cum igitur adversus hanc fidei veritatem multi impii homines huius saeculi insanientes, non solum perperam de hoc venerabili sacramento senserunt, sed de more Suo, praetextu Evangelii, libertatem carnis introiit dentes multa ab Ecclesiae Π
63쪽
catholicae sensu et ab Apostolorum temporibus probata consuetudine aliena, scripto et Verbo asseruerunt, non Sine magna Christi fidelium actura, uos eorum temeritati cupiente Occurrere, statuimus de sacramento Matrimonii quae- eumque Patres ridentini, summique Pontifices decreverunt, in omnibus ac singulis hujus provinciae ecclesiis religiose observari. De impedimentis canonicis matrimonium dirimentibi S. 1. Ecclesiam semper potuisse ac posse in christianorum matrimoniis, jure proprio impedimenta constituere, quae non solum impediant matrimonium contrahendum, Sed et nullum reddant quoad vinculum, atque causas matrimonia les spectare ad judices ecclesiasticos, etiam definitum est ab eadem sacrosancta Tridentina Synodo, bici. Sess. 24. e
reform matrim. 2. Hinc docemus ea nulla esse et invalida, non solum quoad sacramentum, sed etiam quoad vinculum Seu On- tractum naturalem, matrimonia quae cum impedimento diri mente canonico contrahuntur.3. Hinc contra declaramus tanquam valida habenda esse, quaecumque fiunt juxta sanctiones canonicas.
4. Parochi moneant fideles de iis quae lege seculari praescripta Sunt, ne matrimonium careat effectibus civilibus, vel alia inde eveniant incommoda.
64쪽
De Ofeio parochi circa celebrationem matrimonii. 1. Parochus igitur admonitus de aliquo matrimonio in sua Parochia contrahendo, primum cognoscat qui et quales sint qui matrimonium contrahere volunt an inter eos sit albquod canonicum impedimentum utrum sponte, libere, et secundum honestatem contrahere velint utrum sint in aetate legitima, et an uterque sciat rudimenta fidei, cum ea deinde filios suos docere debeant Rit. Rom.).2. Noverit quae sint canonio impedimenta matrimonii contrahendi, et quae contractum dirimant et qui sint gradus consanguinitatis et assinitatis, et item cognationis spiritualis, ex baptismo vel confirmationis sacramento contractae
Rit. Rom.)43. Habeat in primis ipse bene cognita praecepta illa Omnia quae in matrimoniis rite conficiendis servari oportere, Sacri canones, et praecipue sancta Synodus ridentina iussit detque pol am ut illa omnia in sua parochia accurat exacteque serventur Rit. Rom.). De proclamatione matrimonii. 1. Antequam matrimonium contrahatur ter, a proprio contrahentium parocho, continuis diebus sestivis, in ecclesia, inter missarum solemnia, publice denuntietur inter quos matrimonium sit contrahendum Conc Trid. Sess. 24 de
Res Orna Matrim. cap. 1.). Quibus denuntiationibus sactis, si nullum legitimum impedimentum opponatur ad celebrationem matrimonii, 'in facie ecclesiae' procedatur; sed si quid
obstat, ultra parochus non procedat.
65쪽
2. Hinc si noverit impedimentum aliquod adesse, nedum dirimens, sed vel duntaxat impediens, debet assistentiam suam denegare, statimque recurrere ad superiorem qui opportune consulere et providere valeat. 3. Si vir et mulier ad diversas parochias pertineant, in utraque parochia fiant denuntiationes. 4. Si sponsi non semper commorati sunt in parochia quam nunc incolunt, denuntietur insuper latrimonium in ea ex qua Veniunt, nisi habeant domicilium sex mensium in paroecia, in qua versantur. Servetur haec regula etiam erga eos qui ex aliena veniunt dioecesi. 5. Si sint minores, anna publicentur in parcocta ubi exstant et in parcocia eorum quorum auctoritati Subsunt. De majoritate et minoritate relative ad proclamationes standum est legi civili. 6. Si vero infra duos menses post saetas denuntiationes matrimonium non contrahatur, denuntiationes repetantur Rit. Rom. . De celebratione iatrimonii. 1. In locis ubi jam publicatum est decretum Tametsi moneantur fideles, eos qui aliter quam praesent, Parocho, vel alio sacerdote de ipsius parochi vel odilinarii gentia, et duobus vel tribus testibus, matrimonium contrahere attentabunt, ex hoc Concilii Tridentini decreto, ad sic contrahendum omnino inhabiles irritosque et nullos esse huiusmodi
66쪽
2. Est autem proprius parochus is in cuius parochia vir seu mulier liabet domicilium aut quasi-domicilium. 3. Si sponsi non sint eiusdem parochiae, decet quidem ut celebretur matrimonium in parochia mulieris nihilominus ea de re nullatenus inquietandi sunt a parochis. Ad celebrationem autem matrimonii non procedat parochus, nisi constiterit banna proclamata fuisse ubi de iure proclamari debent, aut a lacienda proclamatione suisse dispensatum. 4. Sponsi, quando duplex habent domicilium, alterutrum eligere possunt ad sui matrimonii celebrationem, servatis ad proclamationem bannorum praescriptis. 5. Quoad vagos qui nulla aut nonnisi incertas habent sedes, contrahere debent coram parocho loci in quo degunt, dum contrahunt. At iuxta praecipium Sanctae ridentinae Synodi, caveant parochi, ne illorum matrimoniis intersint,
nisi prius diligentem inquisitionem secerint, et re ad ordinarium delata, ab eo licentiam id faciendi obtinuerint Sess. 24 de Resorm. cap. 7).6. Matrimonio non jungantur qui rudimenta Christianae
doctrinae penitus ignorant. 7. Pastores animaruae. Onemus ut sui Ossicii memores,
omnem adhibeant sollicitudinem ad rite disponendos fideles qui sacramentum Matrimonii suscipere Volunt. 8. Admoneant conjuges ut antequam contrahant, in eadem domo non cohabitent item ut sua peccata diligenter confiteantur, et ad sanctissimam Eucharistiam atque ad Matrimonii sacramentum suscipiendum pie accedant, et, quomodo in eo rite et christiane conversari debeant, diligenter eos edoceant.
67쪽
9. Matrimonilim in ecclesia celebretur; atque Omnia ser- Venturinna pro lis ius celebratione, tum in Rituali, tum in Missali Romano praescribuntur. Decretum G vita et honestate Clericorum. l. Tridentinorum Patrum est ignis insistentes, omne sit singulos in aeris Ordinibus constitutos admonemus, ut semper memores sint nihil esse quod alios magis ad pietatum otio cultum assidue instruat, quam corum Vita et exemplum quis divino ministeriora edicarunt. Cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque exemplum sumunt quod imitentur Sess. 22. de Resorna. Cas. l.).2. ' Quapropta sic decet omnino clericos in sortem Domini vocatos, vitan moreSque Suo omne componere, ut
habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque nrmibus rebus, nil nisi grave, modernium ac religionis plenum prae e serant, levia etiam delicta, quae in ipsis imaxima essent, effugiant; ut eorum actiones cunctis asserant venerationem' Ibid.).3. Sint igitur sobrii, prudentes, ornati, pudici fiant ex animo forma gregis, exemplum sint fidelium, in verbo, in
conversatione, in charitate, in fide, in castitato ita ut eorum vita communis sit omnium disciplina; quatenus per tacitam praedicationem bonae vitae malos redarguant, vitiosos erubescere cogant, et os loquentium iniqua Obstruatur. 4. Ut autem servo pietatis in eorum animis oveatur
ampliusque in dies exardescat, praeter devotam divini ossi-
68쪽
ei recitationem, curent thequentem sacramenti poenitentiaeus uni, quotidianum conscientiae ex limen, piasque lectiones numquam negligere. Et quoniana clesolatione Uesokrta eslomon ra terra quia tulit 3 est λει recoqi ct coriri Jerem. 12.11. , ideo nurn tali orationi luotidie incumbant, ita ut proprio experimento discentes quot et quanti sitiritales fructus ex sancta ni editatione fluant, ad illam devotos fidele essicaciter informare possint. 5. Sed impossibile est ut de mundano pulvere non sit quantisper etiam religiosa corda sordescant singuli igitur annis non praetermittant spiritualibus exercitiis operam dare, et pastoralibus secessibus, quos indixerit Elii scopus interesse sedulo curent, ut hic, si quae maculae ipsis adhaeserint, abstergi possint, et inde mentis acies ad coelestia contemplanda vividior, et voluntatis ire ad omne opus bonum amplectendum et persequendum firmiores evadant. 6. Bonum ex integi causa; malum ex quolibet desectu. Bene ergo omnia faciant, tanquam veri imitatores Christi;
bonum secundum ordinem operentur; certam Vitae regulam habeant, nec ab ea recedant nisi quaedam im neret necessitas aut charitas urgeat.
7. Rusdem sacrosancti Concilii Tridentini decretis inhaerentes, praecipimus clericos Vestes proprio congruentes Ordini deserre, ut per decentiam habitus extrinseci, honestatem intrinsecam Ostendant. Itaque, non nisi tonsura insigniti vesteque talari nigri coloris superinduti incedant. Si qui in itinere constituti nequeant absque gravi incommodo supradictam vestem retinere, saltem induantur veste oblongiori,
69쪽
riusdem coloris, liuiusque sormae, unde eorum modestia omisnibus innotescat et ipsi gravitatis, honestatisque clerica lis perpetuo et ubique meminerint. 8. Et quoniam munia ecclesiastica nequeunt, nisi cum injuria in Deum, salutis detrimento, et Ecclesiae dedecore ab ignaris exerceri, omnibus clericis strenue demandamus ut attendant lectioni et doctrinae, ac scientia sacrae acquirendae perseveranter se tradant. Caveant autem ne sub omni sciendi desiderio quoscumque libros, aut potius libellos
velint acquirere, domi retinere, vel cum animae sua detrimento legere damnatos et vetitos libros respuant ac peni tus reiiciant, nec alios habeant nisi sanam et probatam doctrinam continentes, modestiae saltem et honestati consentaneos, quos ita testamento relinquere possint, ut, etiam post mortem, ecclesiae utiliter inserviant. 9. Bonorum autem studiorum Zelum et amorem maxime promovebunt collationes Ecclesiasticae. Neminem enim latet quanta sit ipsarum utilitas non solum ad mutuam inter sacerdotes charitatem confovendam, sed etiam ad ipsos in doctrina sacra informandos confirmandosque. Vehementer igitur optamus ut clerici Omnes, maxime Vero muniis pastoralibus addicti, hisce collationibus occlesiasticis fideliter
assistant ac strenue collaborent, eo modo et tempore quo ab A 'istite suo jam ordinatae sunt, aut in posterum sunt Ordinandae.10. Ut secure praeesse possint sacerdotes, ait S. Be nardus subesse et ipsi cui debent non dedignentur .
piscopo igitur suo beditant, eique subjaceant ipsi reveren
70쪽
j, etiam maxime mina la-im inter
liam promissam, et debitum obsequium, semper, ubique et in omnibus praestent. Quidquid vetat, fugiant, quidquid mandat, prompto et alacri animo fideliter exequantur, ita ut omnes, humili subjectione, summaque animarum cum Episcopo eonsentione, collatis in unum studiis, in o us m nisterii, in aediscationem corporia Christi, vires suas unanimiter impendant. 11. Clericos insuper obsecramus in Domino, ut omnes ad eamdem ministerii sortem vocatos tamquam fratres habeant, eosque charitate prosequantur. Sint omnes unanimes, inter se concordes, ire ipgum sentientes, honore invicem praevenientes. Infirmos in fide et pietate relevent et sustineant, assicios consolentur, delinquentes blande ac sumiter admoneant, absentes Obtrectatione ne lacerent, sed magis excinsent: omnia in charitate stant.12. De bonis propriis, si quae habeant, non negligant prudenter ae Opportune testamentum conficere, ne unquam litibus, vel discordiis occasionem praebeant, ac etiam ne, quod Christi pauperibus aut Ecclesiae relinquere debeant, transeat ad amiliam ditandam. 13. Memores Vocationis suae sanctae, qua vocavit eos Deus, ad collaborandum Evangelio, alteque in animo infixum habentes, se non ad otium et ignaviam, sed ad salutares pro Ecclesia Dei et animarum salute labores obeundos esse Vocatos, sacerdotes Domini sugiant otiositatis et ignaviae vitium, quo nihil a viro ecclesiastico magis alienum esse debet, quodque tam multorum malorum sons est et origo.