Acta et decreta Secundi Concilii Provinciæ Quebecensis [microforme] : in Quebecensi civitate Anno Domini MDCCCLIV, pontificatus Pii Papæ IX Nono, celebrati, a Sancta Sede revisa et recognita

발행: 1855년

분량: 101페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

CONCILIUM QUEAECENAE

14. Christi mansuetudinis imitatores, non obliviscantur quaecumque sanXerunt canones, sive de venatione, sive domedicinae et chirurgicae xercitio. 15. Quia item militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit, caveant ne, contra saeros canones, illacri causa negotientur, et multo magis quidquid usurae speciem ferret. 16. Omnem avaritiam fugiant, scientes quod qui volunt diuites fieri incidunt in varias tentationes, et in laqueum diaboli radix enim omnium maloram est cupiditas, in omnibus quidem, maxime vero in sacerdotibus. 17 Paupertatis amatores, ne thesaurigent sibi thesauros in terra: modestia ac sanae mediocritatis seetatores, sordidam negligentiam aeque ac saeculi pompam, in vestitu in supellectili et in omnibus sedulo devitent.18. Caveair summopere ne pro aliis fideiussores se constituant, nisi patrimonium ad id sussiciens habeant; et ne graVentur aere alieno, semper invigilent. 19. Publicis spectaculis non intersint illos actus fugiant qui sive mundanitatem, sive immodestiam, sive intemperantiam redolerent, a mundanarum personarum societate, a conversationibus, horeis, altisque illicitis lusibus, ac demum ab omnibus quae sacerdotem non decent omnino abstineant. 20. Cum mulieribus omnem consuetudinem devitent, quae ostendiculum parere possit. Quoad ancillas, vel etiam consanguineas, ea quae Sapienter praescripsere canones, atque statuta sive provincialia, sive dioecesana, de ipsarum

72쪽

PROVINCIALE Ii.

aetate aliisque dotibus, religiose servent ut sic non solum ab omni malo, sed etiam ab omni specie mali, caVeatur.

21. Denique Sanctissimi Domini Nostri Pii Papa IX.

verba usurpantes viros omnes ecclesiasticos huius Provinciae monemus, hortamur et excitamus, quo orationi instantes, spiritu serventes, ac pie sancteque viventes, praebeant in Omnibus seipsos exemplum bonorum operum; et Dei gloriae et animarum salutis zelo incensi atque arctissimo inter se charitatis vinculo obstricti, accipiant armaturam Dei et concordissimis animis, conjunctisque viribus, sub proprii Antistitis ductu, in aciem prodeant et praelia Domini sortiter pra,

Decretum a Parochis et aliis animarum curam serentibus. 1. Parochi et sacerdotes alii omnes, ad excolendam Domini vineam, tamquam Episcoporum adjutores missi, alte in animo habeant se sublime, tremendumque ministerium exercere, atque sua magni ponderis esse ossicia. Ab ipsis namque animarum quas suo sanguine Christus redemit cura geritur, et redemptionis aeternae divinum opus cou-tinuatur.

2. Sint igitur operarii inconfusibiles, te pastoralis ministerii partem sibi demandatam, omni diligentia et opere, adimpleant, quasi villicationis suae rationem reddituri. 3. Meminerint in primis se dispensatores esse mysteriorum Dei, et ideo, vi ossicii, debere sacramenta, quoties rationabiliter petita suerint, administrare omnibus sibi com-

73쪽

CONCILIUM QUEBECENSE

missis, maxime Vero aegmtis, quorum cura non postremas

sui muneris partes constituit uuare cum primum noverit quempiam ex parcoctae suae fidelibus periculose aegrotare, non expectabit parochus ut ad eur vocetur, sed ultro ad eum accedat, idque non semel lani sua , sed quoties Opus fuerit horteturque parochianos suos ut ipsum admoneant, eum aliquem in parochia aegrotare contigerit, praecipue si morbus gravior fuerit. 4. Quia bonus pastor antimam suam dat pro ovibus suis, nedum mercenarii more, sibi commissos deserat parochus,

ubi contagiosum morbum grassantem viderit, illis tunc sollicitus invigilabit; quod quidem praeteritis temporibus semper, nostris Vero praebertim, secit hujus Provinciae Clerus, toti Ecclesi: laetitiam et aedificationein asserens, sibique saeculi ipsius hominum plausus et admirationem conciliens. 5. Perpetuo igitur et personaliter resideat in parcocta sua, nisi aut christiana churitas, aut urgeat necessitas, aut debita obedientia, aut alia quaevis legitima causa illum abesse cogant tunc Vero attente provideat ut ex absentia, quamlumvis brevi, nullum detrimentum patiantur parochiani quod si intra tempus absentiae, comprehendatur dies Dominica, prius petatur et obtineatur Episcopi vel ejus Vicari Generalis licentia, aut, si non permittat urgentia ausae, in ipso saltem disgessu moneatur Episcopus . 6. Sed quia parum prodesset hae corporalis praesentia sine verbi divini praedicatione, ideo parochi meminerint horum Apostoli verborum Praeclica rerbunti Argue, Ob-δecra increpa in omni patientia et Voctrina. Per se igi-

74쪽

tur, vel alios idoneos si legitime impediti fuerint, diebus saltem Dominicis et sustis solemnibus, fideles sibi commis-808, pr eorum captu pascant salutaribus verbis, docendo quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annuntiandoque eis, cum brevitate et simplicitate sermonis, vitia quae eos declinare et Virtutes quas sectari oporteat.

7. Omnia et singula haec Concilii Tridentini verba sedulo perpendentes, studeant ut clare, distincte, Sermone castigato quidem, sed rudibus etiam intelligibili, maturaque praeparatione, Verbum Dei praedicent certum ordinem instituant in serie concionum suarum, saltem tempore Αd- Ventus et Quadragesimae, puta explicando, aut fidei symbolum, aut praecepta Decalogi aut sacramenta iuxta normam Catechismi Concilii Tridentini, ut veritates christianae in mentibus fidelium inter se cohaereant, et altius infigantur. 8. In concionibus vero, a rebus politicis, quaestionibus et Outroversiis, inter saeculares agitatis, sedulo abstineant: de propriis querelis et acceptis injuriis non disserant vitia, non personas in8ectentur; neminem personaliter laedant; sed veram Dei aentulationem habentes, nec sua, sed quae sunt Jesu Christi quaerentes, ea tantum quae decent sanam doctrinam loquantUR9. Cum autem omnibus omnia fieri debeat parochus, et nulla spes esse possit vel emendandae, Vel in bono stabiliendae paraeciae, nisi pueri rudimentis fidei diligenter et assidue imbuantur, ideo juxta decretum Concilii I. huius Pro-Vinciae, Catecheses, praevia semper et sussicienti adhibita praeparatipne, fiant, quoad possibile sit, Dominicis saltem et

75쪽

aliis sestivis diebus, usque ad annum primae Communionis, qua propinquante jam fieri debent pluries iii hebdomada, eoque ardentiori gelo hoe munus adiuipleatur, quo tepidius

hac in re sese gerunt multi parentes. 10. Id ergo admodum persuasum habeat parochus has catechesis institutiones inter praecipua sua ilicia morito recenseri nec e muneri Suo Satisfecisse existimet si, quasi persunetorie, perpetuo recitationis circulo, nulla interjecta explicat o ne ad veritates christianas illustrandas, magisque puerorum mentibus iaculcandas, nulla adhibita extiortatione ad eorum corda divini amoris dulcedine movenda,

rem conficiat.

11. Pueros, postquam rationis usum attigerint, ad poenitentiae tribunal benigne alliciat parochus, eorumque OD- sessiones identidem primum, deinde frequentius excipiat, ubi pri illae Communionis tempus instantius fuerit. Illos ad quotidianus preces Deo pie fundendas, necnon ad pietatem christianam excitet, informetque, ne excidant ab innocentia, et si invenerit illos in Vitiorum coeno acentes, contendat omnimodo insinuare illis quae necessaria sunt ad absolutionem sacramentalem quam impertietur illis, non habita ratione aetatis, modo requisitas habeant dispositiones. 12. Praeterea, cum doctrina christiana, haud satis mentibus insculpta, oblivioni citius tradatur, nullum admittat puerum ad Sacram synaxim, qui non ad convenientem per- Venerit aetatem, nec regulariter, nisi assidue interfuerit catechesibus, per totum tempus decreto Concilii Provinciali I. praescriptum.

76쪽

13 Peracta vero prima Communione, pueris invigilare non desinat, quin potius maior illos circumdet sollicitudine, utpote multiplici tentationum generi obnoxios, nihilque omittat ut frequenti Sacramentorum usu in bono proposito perseVerent. In quantum fieri poterit, illis, Dominica quali-

se die, sustus evolvat quas antea brevius eXposuerat Veritates, sicque paratus ad hoc munus accedat, ut animos audientium ipsa rerum explicatione attentiores reddat.14. Personarum, quae Deo specialiter inserviunt, devotionem severe augereque studeat, ut paulatim illarum numero aliae aggregentur, quae pietati pariter incumbant: caveat tamen ne persectioni paucorum intentus, caeteros negligat parochianos. Si non adsit in paroecia pars illa melior gregis, huic efformandae indesinenter allaboret. Ad hoc

autem assequendum maxime eum juvabunt sole nania exercitia spiritualia les retraites solennelles populo suo oppo tunc tradita, piarumque constaternitatum institutio. 15. Nec praedicatione tantum, sed et oratione assidua gregem Suum adiuvet, applicetque ei fructum sacrosancti Missae sacrificii, diebus dotinnicis et sestivis per annum; nec unquam omittat memoriam ejus sacere in omnibus sacrificiis et orationibus suis.16. Quos habuerit in adiutorium ossicii vicarios parochus, paterna benignitate, ad pietatem et virtutes ecclesiasticas informet, tum monitis, tum exemplis, necnon ad ministerium rite implendum, ab iisque, in quautum poterit om

nia removeat animae pericula.

77쪽

17. Quoeirca sedulo advertere debet quod licet, ex communi Ecclesiae usu invaluerit, atque etiam ex speciali decreto primi hujus Provinciae Concilii, indultum sit ut avia,

aut mater, aut soror, aut amita, cum sacerdote commorari possint, si tamen in eadem domo Versantur alii presbyteri, praelatas mulieres aetatem canonicam attigisse omnino requiratur.

18. Si quis autem domui suae praesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit Parochus ergo in familia,

sive constituenda, sive regenda, Valde provisus sit, cautus ac circumspectus.19. Equidem sicut virtutibus Christianis omnibus emine. re debet sacerdos, ita filiali pietate. Cum vero sit homo Dei, o in eis quae Dei sunt illum esse oporteat, familiae suae curis non posset implicari, quin sacri huius muneris persectioni deesset. Ideo totius huius rovinciae presbyteros hortamur, non sane ut parentes negligant, egenos potissimum, Vel aetate caducos, sed ne suorum nimiae sollicitudini indulgeant, neque eos nimio numero retineant in presbyterioccmmorantes, nec locupletare assectent, nec in parochiae administrationem sese ingerere permittant. Sit ergo parOchus domui suae bene praepositus, ut inveniat gratiam coram Deo et hominibus, et odor vitae eius fiat Ecclesiae Christi delectamentum. 20. Quia vero scriptum est elua omus tuae comedit me,' caute curet ut in templo Dei nihil qualidum sit; sed omnia munda appareant saepe ergo sordes ejiciantur, expurgentur a pulvere parietes et altaria; vasa sa-

78쪽

ex comin

,do Ec- familia,

tutus ac omine ono Dei,

ae curis

sectionios horissimum,

i indulisbyterio trochiae

Paro iam eo

Christi alidum ejici-

crificii, sacraque linteamina, necnon paramenta sacerdotalianit 2re resplendeant imo ecclesiam suam ornare Studeat parochus, prout sese offeret occasio, sic tamen ut nihil peritorum oculos offendat. 2 l. Invigilet etiam vitae et moribus juniorum Clericorum qui intra parcecio fines degunt, tempore quo seminaria M

eant.

22. Nec parvi momenti esse existimet, si pueros quosdam bona indole praeditos, et indicia praebentes ex quibus indicari possint idonei ad sacerdotium, ad pietatem singulari studio instruat, primis scientiae, sacrarumque disciplinarum elementis imbuat, atque, si opus fuerit, etiam ex propria pecunia a uvet, quo studiorum curriculum in aliquo minori Seminario prosequi possint, et sic tandem ad clericale tyrocinium pervenire. Quo enim amplius leviticam illam tribum multiplicabit, eo jucundius Deo praestabit obsequium, eo magis Ecclesiam Christi laetificabit, regnumque Christi dilatabit. 23. Pari utatur vigilantia erga personas Deo dicatas, si quae existant in paraecia; sed mulieres sobrie alloquatur, et invisat, ut decet Dei ministrum. 24. Religiosa iuventutis educatio ad Ecclesiam, utpote Christianorum matrem, ac magistram, ex ipsa Dei institutione Spectat; nam omnis sexus, omnis aetas in his verbis Christi Docete omnes sentes. ' includitur. 25. Inde scholas instituere, optimae notae magistros Susficere, animarum pastor sui muneris esse memor sit. Scholas ergo puerorum interdum visitet, non quidem censoris im-

79쪽

portuni vices gerens, sed potius patris et amicI, ut omnes, tum praeceptorem, tum alumnos, Christo lucrifaciat. 26. Caveat ne mere curiosa, Vel supra eaptum posita, Vel quae in vita decursu levis tantum, an nullius essent utilitatis, pueri edoceantur, cum temporis actura, et periculo, ne supra humile ac simplex vivendi genus assurgere ambiant, sicque inutiles ac vere miserabiles evadant. 27. Omnium, quibus pueri in scholis utuntur, librorum casa gum sibi exhiberi curet perversos, quantum poterit, procul amandet, ac si quominus eliminentur per eum non stet, rei' ad Episcopum reserat. 28. In immutandis usibus, vel tollendis abusibus, magnam adhibeat cautelam, nec quidquam alicujus momenti aggrediatur, nisi consalio Episcopo meminerit horum sancti Augustini verborum, qui agens de auferendo tis quodam pernicioso scripsit Non auctre quantum eaeistimo, non esuriter, non more DuPerioso, ista tollantiir mactis cenia quam jubendo, mastis monen suam minan οῦ sic enim vendum est cum multituesine, eneritas autem eaeercenda est in peccata paucorum, et i quid minamur, cum olore sat cle scripturis commonen vinclictam futurarum, ne nos ipsi in no3tra potestate, sed Deus in

NOStro sermori timeatur Epist. XXIIJ. 29. Cum parochus pro Christo legatione fungatur in terra Christum induere nitatur, ita ut sese totum devo-Veat religionis augmento, animarumque saluti CaVeat igi-itur ne quid detrimenti asserat rebus tanti montenti, vel levitate, aut petulantia, vel inanis gloriae amore, Vel rerum ter-

80쪽

Osita, vel sSent uti- periculo,

librorum poterit,

eum non bus, ct

momenti

t auteminamuransiiciam Deus iu

renarum cupiditate. Dicta sua ponderet, scripta discutiat, actus suos ita componat, ut non vituperetur ministerium nostrum; persectus appareat homo Dei ad omne opus bonum instructus. 30. Quia, ut ipse ait Cliristus Bonus Pastor mynoscit oves suas et vocat eas nominatim, ideo parochus cognoscoro debet deles sibi coinmissos. Non ergo negligat morem hunc tam salutarem, singulas paroletae sua familias, si fieri potest, certis temporibus, visitandi, hocque munus adimpleat cum gravitate simul et modestia, necnon et singulari charitate. Quamvis enim a quolibet inutili, per pa-roeciam, discursu abstinere debeat, non tamen ossicio suo satisfecisse arbitretur, si, domi inchisus, expectet ut ad ipsum veniant parochiani. Semper equidem valuit, sed hisce praesertim temporibus Veset, hoc praeceptum Domini: Ite ad oves quae perierunt Minus Israel. 31. Obediant parochi praepositis suis et subiaceant e1s; ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro eis. Inter se autem sint unanimes, idipsum sentientes, fraternitatis amatores, honore invicem praevenientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum. 32. Denique se patrem esse magis quam Dominum meismor parochus quisque, parochianos suos sincera charitate amplectatur et diligat illos, ut filios carissimos, moneat; infirmos in de benigne suscipiat, nemini det ullam ossensionem, omnibus exemplo praeluceat, fiatque tanquam si nu-

SEARCH

MENU NAVIGATION