Hermanni Kirchneri ... Legatus : ejusque jura, dignitas et officium, duobus libris explicata

발행: 1614년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

go DE Ju RE, OFFIc. ET DIGNIT. obsides apud se reliquit, quam qui cum Biante omnia sua b na tecum asportat. Hic se nihil amittere, nisi sese & existimati nem cum domini gratia novit. Alter plus de divitiis suis, inquibus alter hominis languis positus, quam de sese an xius & sollicitus. Adde quod animus opum domesticarum robore semper erectior, atq; ad omnia fortunae ludibria serenior, nec adversus superbientium rhinocerotum nasum fractior. Etsi tamen idcirco, qui curtioris supellectilis fuerint, viri probi , graves , rerumq; periti, ac legationis provincia aliis, propter ingenii & eloquentiae dona, digniores, non postponendi, sed publicis fortunis ita juvandi, ut cum dignitatis altitudinc, familiaris

copiae con veniant.Ita enim Epaminondae angustiis succursum esse legimus. Multorrunq; Romanorum familiae,quorum opera erat reipubl. opus, largitate publica sublevatae fuerunt. Aliter in debitore reipublicae,qui ut aliaru etiam dignitatu, honorem & fructum percipere nequit, priusquetim id, quod debere cum constiterit, con ventus exsolverit: ita neque ad legationis functionem admitti potest. Fisci tamen debitori debitum o staculo non est,quin mitti queat. Verum cum aeris alieni molespei se satis onerosa molestaque existat, hic etiam non minor metus est, ne animus nominibus obrutus ac oppressus, ligationis dissici limo muneri, quod hominem integrum desiderat, sortiter sustinendo, tis expcditus ac validus esse possit. Nec minores suspicionum nubes obaeratum , quam pauperem, imo majores involutum tenent.Et quis non legit plurimos & imperatores & rcges in contemptum sese vocasse, quod debitorunt

fluctibus navim dicerentur fregisse 3 Quamobrem prudenter dixisse sertur Ludovicus XII rex Galliae. Satius esse regi nihil omnino largiri, quam multa debere. Quod non absq; gravissima caua inter prima probra a Persis veteribus habitum. Sed ne plura de sortunae ornamentis ad alia duo, antequam capiti

92쪽

LEGATI, LIB. I. CAP. IV. grhuic finem imponamus, nobis contemplanda accedamus. Quaestionem enim de foeminis hoc loco movent,&sunt qui ipscontendant illam etiam jure mitti posse. Mihi vero illorium sententia non satisfacit. Quid ita,inquis 3 An non foeminata etiam mittere posse, quod longe majus, supra docuisti, cureta I96go mitti eandem posse non concedes 3 Diversa j tira & rationes mittentis, atq; ejus sunt, qui mittitur. Mittens legationis I9rjus, quod ex gentium jure est, jure imperii &potestatis suae ha- Issset, eo quod cum nemo sit, qui ipsi contradicere possit, libere legatos suos iure gentium ad omnes emittere potest. Quod enim ad omnes,quos velit,populos emittat, & quod emissi tu ti dc inviolabiles apud omnes habeantur, illud est ex jure gentium , quod populi in ter se ita constituerunt, usu & communi

consuetudine frequentatum. At quod hic vel ille in eorumn

mero sint, qui j us illud gentium habent, quod liberrimo nutu&mandato mittere possint, hoc ex jure quisq; sui imperii ha bent. Imperii autem gubernationem cum etiam scemina ha- Issbeat, in regnis illis, quae haereditaria successione, non tantsi ad masculos,sed etiam ad mulieres deveniunt,& in quibus gynaecocratiae forma recepta est: habebit itidem,velut omnia alia

majestatis j ura & regalia, ex jure sui imperii, j us mittendi lcgati. At alia ratio, & aliud jus illius, qui mittitur. Mittens a nemi- aQ. ne dependet, sed pro arbitrio omnia agit,& neminem in eo j ure agnoscit superiorem,qui prohibere ipsum possit. Mittendus

pendet totus ex electione 6c nutu mittentis. Mittens jure imperii sui mittit: Mittendum, ut maxim Emittentis promptitu- λ QIdo sit, lex ipsa reprobare & rejicere potest,ne mittatur. Missio enim ipsa, quam jure imperii mittens habet, juris est gentium: δολat mittendorum electi etsi in arbitrio & voluntate mittentis, civilis tamen legis est, hoc est, institui debet secundum cujusq; iciritatis, in qua habetur electio; mores, disciplinam, leges & q

93쪽

sa DE Iu LE, OFFIC. ET DIGNIT. ao, statuta. Verbi gratia: SiJudaeum velit princcps mittere legatum, quem in delitiis habeat sui & hodie quandoque habent quaeritur, an possit Z Legationem quidem ne mittat, qui jure imperii potest, prohibere nemo poterit. Illa enim gentium juris est,& jure imperii apprehense. At Judaeum eligere ad legationem obeundam non est gentium, sed juris, ut etiam supra zO ostensum est, civilis. De eo eniinjus gentium non Ellicitum est, quem mittas, scd civile jus, quod hominem ab homine distinguit, quod dignitates & gradus, honorem & infamiam ing. civitate constituit,electionem legati mittendi dirigit,differentiam esse dictitans, inter hunc & illum, hunc honestum, illum

minus,hunc liberum, illum servum, hunc dignitatis capacem, O illum incapacem, atqJudaeum ob eam causam, cisi gentium & naturaei e siit honestus, civili tamen lege honorum incapacem haberi.Eodem modo de foemina disputandum: foeminam jure imperii, quatenus illud teneat, legationem mittere

posset, hoc est, posse potestatis plenitudine facere illud, quod Oo juris gentium cst: At non eandem posse mitti administratum legationem, hoc est,non posse facere ill ud, quod j ure civili, ob

or honestatem & pudorem naturalem prohibetur. Foeminam, .Ls M. autem inter viros Veriari, pudor naturalis non patitur, idq; as siput serit imperator, multo minus vero vagari, peregrinari, & intera os exteros obambulare. Quod quae faciunt, Ambubajae ignomum' h. . niosε veteribus appellatae. Admonuerunt veteres hujus rei aO9 mulierem eleganti pictura, cum in cochlea stantem Venerem Piu. meo nub. depinxerint, quod testudinis more, nunquam tecto suo illae io gredi debeat. Quod & ipsa natura in muliebris corporis fabrica significatum voluit, cum quae ad sessionem constitutae partes sunt,in ea multo latiores, quam in viro fecerit, ut memin rit ρικνρν esse, quemadmodum Apostolus loquitur: se Solari. mu atrias adstruet asedes, ut cani faucis mutatis, Vergilius de

94쪽

LEGATI, LIB. I. CAP. IV. ι3L4urentis regis nata. Nec quicquam hic loci invenit prolagae Asagae veneficae consilium illud Medeae in scena Euripidis, quae a Iagypsatissimis, uti Cicero ad Trebatiuoi scribit, manibus persuadere Corinthiacis matronis voluit, patria abesse, dc hinc inde apud exteros obvagari, mulieri pulchrum esse, neq; posse illud cuiquam vitio verti. Arimprobatissima ob id foemina appellatur Calfurnia,quod in verccunde in foro,contra sexus ru- 2I3borem,magistratum inquietaverit. Quid nos vero de illa dicaaz F F mus,quae non Elum in foro, sed in aulis & palatiis exterorum Versari non erubescat, & quae interesse velit virorum colloquiis, quae occasionem stupris praebere testatur Ulpianus. Inter clarissima certe reipublicae munera legationis administratio est. Quod si itaq; neq; postulare,neq; pro alio interVenire, neque procuratorem agere foeminam lex patiatur, multo mi- ai nus legationis omnium gravissimam provinciam mulierem sustinere sinet. Et ut maxime civilis j uris conniVentia permit- L A. Hactere illud velit: naturae tamen jus, & naturalis pudor, qui ubiquegentium mulieribus dominari debet,non concedit,qui sit di ipsa natura foeminae legationis iunctioni plane contraria.' ' in 'Ubi consilium t ubi prudentia 3 Quid enim 3 an non adversus ars

propria commoda laborare consilium mulieris Imperatores scripserunt. Sed & lubricum linguae, cum silentio, & momen-t staria voluntas, cum constantia & fide, metus & imbecillitas λλο cum sortitudine legatorii non consistit.Miror autem auctores 'esse, qui muliebris legationis defensionem suscipiant, cum ne a1 in comitatu quidem, de quo infra, legati uxorem esse conveniat. At exempla siunt, inquis,apud veteres. Quae 3 Sabinarum, δι' apud Livium, Veturiae & Volumniae ad Coriolanum, apud stati. eundem, Vestalii m ad castra Vespasiani. Quid audio Lega- eam lib. . tionum illa exempla nulla sunt. Ubi enim publica missio ubi S- osolennitas,quae a legatione abesse non potesttDeprecationum χλο

95쪽

ι DE Iu RE, OFFIC. IT DIGNIT.& supplicationum nudae illae missiones fuere. Sabinae muliebri intercessione ad amicos & propinquos suos sunt usae, no publico gentium jure,sed necessitudinis jure egrcssae. Eodem modo deprecatum egrcssae ad filium & virum Veturia & Volumnia. Nam profecto illa profectio muliebris, non legatio estari dicenda squo nomine tamen dici cam ab illis video, qui de legationibus ex arte scripserunt, quorum non est terminos, ut vulgus selet, confundere, sed proprie rem quamvis signare & distinguere quis enim misit illam muliebrem supplicationem λδ An senatus t At audi historicum: metrona,inquit,ad Veturiam,

matrem Corastiam, Volumnιami uxore requentes coeunt. Id pubi cum conssilium .an mutiebris timo uerit parum invenio. Pervicere certe, ut se Veturia magno natu mulier, o Volumnia duosparvos ex

arti erem us,secum in eoira irent. Non se invenire potuiς ῖ3 se, Livius ait .an publico consilio instituta egressio illa fuerit. At si non consilium, multo minasmandatum, & majestas publica accessit, sine qua legatio nulla intelligi & haberi potesti ta itaq; haec mulieruactio privata fuit, ut maxime sit, quod consilium publicum accessierit. Neq; enim ilIud inde relinquitur. Consilium accessit, ergo & mandatum & majestas publica , cum & privatim multa consilio publicosant, quae tame non publica cum majestate dc mandato peragantur. Et hoc ex Coriolani factoquod subj ungitur,ciarissime patescit:Vbi adem

fra ventum eis spergit Liviusὶ nuntiatum, Coriolano adesse ingens mulierum agmen ut qui nec publica majestate in legatis uel aceta tibus tanta ossus oculis animos refigione motus,multo ob marioraὐ versus lacrymas muliebresesset. Idem est, ac si dixisset, quem neq; legati publicae majestatis, neq; sacerdotes reIigionis obtentu potuere flectere, multo minus privata illa obtestatio ejulantium mulierum potuit, quae nihiI mandati &auctoritatis publicae serebant, sed ut privatae obtestatum venerant. Nec ilIai Vesta-

96쪽

LEGATI , LIB. I CAP. IV. MVestalium missio solennis legatio ed instituto VestaIis religi

nis, & cqltu ianctimoniae facta deprecatio fuit. Aliud autem est deprecatorem venire,aliud legatum:alter exit privato,amicitiae, necessitudinis, aut alterius fiducia: j ure, cui se totu committit : alter j ure gentium, quod violari netas. Supplicatum mittere quivis potest auctoritate privata,potest mittere quemvis , non habito sexus discrimine, alter non item. Nec vero deprecationes & reconciliationes commodius, quam lacrymis& muliebribus suppliciis sverbu Salustii peragi possunt.

Legatus quidem etiam nonnunquam supplicat, & Veniamia orat,sed ut legatum & publicae personae gravitatem decet: supplicator vero etiam ad privatae personae humilitatem sese deis mixtit, obsecrando, flendo,& ejulando. Idem de illa foeminarum ad Constant.Imperatorem missione sentiendum,quς deprecatum egressae habitu miserabili & privato sine solennibus nemo enim mittere illas ad imperatorem jure legarionis poterat) ut Liberium Pontificem in exilium actum, populo pastorem,imperator restitueret. Vestalium autem illa deprecatio T. -ii pro sontibus & reis Romae, religiose recepta erat, adeo, ut , y etiam fortuito illarum occursu, qui ducebantur ad supplicia, liberarentur, teste Plutarcho. Idq; gentilis religionis cialtui, &venerationi tinctimoniae,& honori virginali tributum .Eratq; extrema haec seriarum & necessitatis,tum publicae,tum pri-Vatae,anchora. Nam &Iulius Caesar civibus cum aliis, a Sylla Dictator interventuVestalis supplicationis,veniam impetra s CS Vit.Viden hic manisesto,non fuisse id genus deprccationis,legationis missionem 3Iulius Caesar enim tum privatus, mi ten- z3

dete legationis jus habere nullum potuit.Sic&Messalina,Clau- λ δdii imperatoris mulier, cum se propudii & libidinis inauditae audisset convictam, ad idem Vestalium precum asylon ultimum confugit. Nec vero illa ad Solomonem regem, Arabiae L 3 rcgi-

97쪽

t 6 DE Iu RE, OFFIC. ET DIGNIT. 233 regina profectio, legatio fuit, velut inepte a nonnullis allegatur , cum foemina rion alterius missu, sed spon te sua accesserit. 23 At ncmo suum mandatum ferre, suaeq; rei legationem , quod Lx .c. - deremυirali, l. vetitum his verbis: Rei suae ergo ne quis legatus esto uti neq; procurationem agerepotest, neq; dici aut intelligi legatio,quae ex missione alterius,&mandato no dependet. Quae 233 cum ita sitnt, caecutire illos nimio foeminarum amore certe credendum est, qui amplissimum hoc virilis ossicii & dignitatis munus ad colum & squasillum trahere, non sine maximo 236 legationis rubore, muliebrisq; verecundiae offensa, conantur, Lx a st caliendru quidem & calanticam mulier gestet, caduceum V o 'm ro & legationis insignia non attrecter. Sed qui & quales mitti possint& debeant,nunc satis, arbitror,in delectus hujus campo excussum est. Unum autem, cujus monendus legati et

. a37 ctor, ultimo restat. Quid vero illud 3 Quod vel primum in eli ctione lcgatorum punctum ferre potest,ut huc potissimum inter alia, quae iam proposita, cogitatio electoris intendatur,. quo maxime gratiosum legatum eo, unde quid per legationis 238 viam velit obtinere, mittat. Gratia siquidem plus valet, qua omnis reliquus prudentiae, & omnium dicendi & agendi arstium apparatus. Sunt autem gratiae quaedam vincula ab ipsa 239 natura. Ut est sanguinis & necessitudinis propinquitas : quo

parentum,liberorum,fratrum,agnatorum,cognatorum,& similium charitates referendae. Alia a maximis mcritis Sc bener o fictis: ut praeceptorum &discipulorum, qui paternae affectio- Lx7.1ἀν-- nis inter se habere flammam intelliguntur, tutorum &pupillorum, patronorum & clientum, aliorumque ejus generis ne-a I cessariorum & amicorum. Alia a simili educatione, studio, Sccommilitio: ut collactaneoruna,popularium, commilitonum

et a in utriusq; togae & belli castris. Quo nomine Pomponium Atticum legimus Ciceroni omnium fuisse gratissimum. Sic inter Iohan

98쪽

LEGATI, LIB. I. CAP. m. 8 Iohannem , Ducem Megalopolitanum, Principem id aetatis et 3 omnium doctissimum, qui vigilati annos Lutetiae Parrisiorum Academicis studiis & Musis militavit, & commilitones scho- a lassicos, Massiliensem & Cyprium reges, comitemq; Henne-bergensem,tanta charitas & gratia fraterna exarsisse memora- et stur, ut uterque regum postea ducis sorores, continuandaei Dan. Chron. scholis inchoatae amicitiae gratia,in matrimonium duxerit, O-

mitisq; λroren Megalopyrgicus uxorem acceperit.Ita & morum & ordinis ac status similitudo gratiae plurimum alit: Prin- 2 6cipes principibus,comites comitibus, nobiles nobilibus enixe studcnt, & ossiciorum, veterum memoria scisi gratia in his,ut 24 apud Pindarum est, leat antiqua utplurimum dormire) benevolentiae & amoris aliquem fomitem conservare potest. Quantum aute hic respectus in mittendo gratioso legato expediat, videre est in missione Iustiniani ad Persarum regem Costhoem: cui cum sciret acceptum fore veterem illius medicum, quod ipsum gravissimo morbo olim periclitantem valetudini restituimet. legatum de pace petenda cundem imperator misit; misit,& non solium pacem, sed etiam perpetuam amicitiam per eam legationem impetravit. Cum Rhodii ea- a sdem de causa ad Cassium mitterent, quo majorem gratiam legatio celerioremq; ex sententia eventuum nancisceretur, praeceptorem ejus, a quo Cassius literas Graecas Rhodi didicerat, Archelaum misisse prudente consilio leguntur: qui uno veris Anis boab obsidione discipulum avertit.Prudentissimus poetarum ' Latinorum eam ob causam fingit Venulum a Latino rege ad Diomedem missum,his versibus: abo ' Ditituro magni Venulus Diomedis ad urbem, AEuriἀη.

Quod Diomedis popularis & civis esset uterq; Argivi) eoq;

haberetur gratior: quod communis patriae charitas, ut loqui- et I

99쪽

tur Tullius, charitates omnes complectatur. Quin & linguae aba communis commercium plurimum in omnibus co tractibus, nedum in legationibus gratiae & bencvolentiae utrinq; affert. λ Quocirca Carolum Magnum legimus in Osnaburgensi collegio, Graecae linguae lectionem instituisse, ut ad Graecorum re-. ges inde possent legati,qui gloriose mitti pollent, cujus cxemplo legendus,qui linguam ejus gentis ad quam mittitur, calleat,quiq;, si non inde oriundus,nationis tamen notitiam , peregrinatus ibidem,habeat,qui mores & ingenia hominum norit, quive ibidem Vcteres amicos, affines, necessariosq; no-23 minare sciat,quorum maximam apud primates,si non ipsi sint, auctoritas. Nam & peregrini cam ob causam, qui aliunde sese in exteras aulas servitii ergo receperunt, mitti cepe solent, quod gratiosiorem legationis personam apud principem, cujus in provincia nati,&apud populares reddere posmint; dc si olim in illis aulis, quo mittendi, locum aliquem honorificum, auramq; aulicam,&aurem benevolam habuerint,quiq; sciant molles aditus & tempora fandi, ut de serore sua loquitur Vergiliana Dido, quam eandem ob causam ad AEneam ire suo no-23s mine jubet. Inconsultum autem certe est, perλnam infestam, quam minus acceptam fore suspicamur, emittere. Etsi enim . Nestoris prudentiam, & Periclis eloquentiam, Sulpitiiq; justiriam & aequitatem , Catonis gravitatem, & Pompeji autorita-236 tem comitem habeat,plus tamen nocebit,quam causae proderit. Demosthenes illud odoratus est,cum ad Philippum Macedonem, cui se invisum vehementer esse sciebat, quod multiscundem conviciis & injuriis coram populo Atheniensi on rasset,ideoq; ex itinere,cum non tam sibi,quam causae,ut postea dicebat, metueret, sese domum recepit. Tullius ad Anto-M nium ire noluit etsi illa legatio proprie non dicenda quod intimicissimum sibi oc capitalem hostem esse ,in quem tot Philippicis

100쪽

LEGATI , LIB. I. CAP. IV. 8 picis invectus erat, exploratissimum habebat.Nec enimoperae precium est , id genus hominum mitti, qui vel degente, vel de principe, ad quem legatio instituenda, quippiam scripserint,

aut dixerint, quod exacerbare animum potuit. Memorabile est,quod regis Galliae oratori imperator Carolus V.cum ab em assdem Lutetiae elaborata, & perquam splendida oratione exciperetur , in coelo usque laudibus panegyricis extolleretu r, responderit: minus enim grata tum ista praedicatio erat,quod ab eo fieret, qui proximo anno ante, eundem Carolum in oratione,quam in Anglia legatus, coram rege habuerat, extremis vituperiis prosecutus erat. Sed quid tum Carolus,cum eundem praedicatorem suum audiret: Vtinam,inquit,seperiore anno,cum in Anglia perorares, minus me vituperasses, senum minus laudasses, vim gratius mihisuturum tuis t.Manent clenim principum , Gemata.L& magnatum alta mente reposta,si qua ob illatas injurias,odia iusta adversus auctorem conceperint. Nec vero solum in ejus- F 9 modi legationibus,quibus invisae persenae obeundis adhibitae, oleum & opera, quod dicitur, inane consumitur: Sed &ipsi legati, perpetrati adversus illos, ad quos missi sunt, criminis λο Oconscii,temeritatis suae & imprudentiae,quasi in contemptum ad antiqui vulneris exulcerationem accessissent, deserti S j uris gentium protectione, capitales poenas sustinuisse leguntur. Atheniensium legatum Demadem ab Antipatro interfectum 26Ieo mine intelligimus, quod jam pridem convitiis plurimis regem proscidisset. Pelopidam imprudentiae suae poenas luisse Polybius affirmat,quod cum sibi inimicitiam inter se& regem δοῖ AleXandruPhqreum conscius emet mitti tame sese ad eundem eqbra sustinucrit. Sed an recte,an secus illi egerint, infra, ubi de jure legatorum disseremus, videbimus. Inconsideratos prosccto &legationis ambitione coecos esse oportet,qui cum talia norint,

ipsi sese inimicorum in casses & retia praecipitcnt, neq; id cogi

M tent,

SEARCH

MENU NAVIGATION