Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

USQUE

AD IMPERATOREM VESPASIANUM.

14쪽

duod in universo imperio Romano veteres scriptores solent

praedicare, ab exiguis id prosectum initiis paulatim ita crevisse,

ut magnas terras innumerosque prope populos complecteretur,

idom dicore licet de Gallia, Romanorum provincia. In qua quae gentes habitabant, cum maxima saepe pericula ipsamque prope perniciem Romanis attulissent, paulatim ita subiectae sunt, ut quae Olim accessio quasi quaedam Italiae fuerat, ea magna pars fieret imperii multasque in provincias divisa ipsum reipublicae Romanae robur efficeret. Nulli populi Romanis

antequam subigerentur maiora aut plura intulerunt damna,

nulli postquam servitutem serre didicerunt, firmiores vires addiderunt. ΕEt igitur operae pretium hanc incrementorum rationem persequi. Neque ea a viris doctis, qui antiquitati Romanae studerent, aut Silentio praetermissa aut leviter tractata est, qui si non ipsius argumenti copia ac gravitate allicerentur, quia hodie illos populos humanitate ac potentia florere videbant, mOVebantur, ut quae eorum sub imperio Romano sortuna sui88et, cognoscere cuperent. Veruntamen quod solet fieri in rebus cotidianis omniumque aspectui expositis, ut

externa earum species cum sit notissima, causas ratione8que

qui diligentius perscrutetur, obscurissimas esse inveniat, idem dixerim accidere in Gallia provincia. Nam quid nobilius quam Gallorum in Italiam impetus 3 quid celebrius quam eum aliorum magnorum imperatorum tum dictatoris Caesaris bella Gallica reliquorumque imperatorum, qui soli rei Romanae praefuerunt, expeditiones in Germaniam susceptae 3 Sed si quaeras, quod fuerit provinciae initium, quando ea in duas, tum in plures

15쪽

De Gallia Romanorum pro incia.

partes divisa sit, quae fuerit rectorum ratio, similiaque multa, quae ad summam rempublicam pertinent, non pauca reperias a nullo esse exposita, reliqua ab aliis tradi aliter, ut qui virorum doctorum studia quasi colligant neque ipsi novas coniecturas excogitant, nihil nos scire incertisque Opinionum quasi fluctibus agitari lateantur. Quaro cum nuper de provinciali imperii Romani ratione agere coepi8sem ac Syriam et Macedoniam, quae minimae sunt transmarinae P Vinciae, quales fuisse viderentur exposuissem, ubi ad occidentem me converti, Galliam imprimis tractandam esse statui, quippe in qua et maximam quaerendi materiem relinqui et insigne momentum ad universam rempublicam cognoscondam proponi intelligerem. Nec vero ita mihi ab initio omnia explicanda esse putaVi, ut bella ipsa, quibus temptata primum, tum perdomita est prOVincia, enarrarem: in quo argumento etsi sunt multa et magna nec infructuosa, minus tamen ea ad provincialem rationem, in qua hoc quidem tempore Versari constituimus, reseruntur. Initium igitur disputationis nostrae ab eo tempore ducetur, quo Provincia, quae proprie dicitur, constituta est: exitus erit imperator Vespasianus, ad quem eundem in Syriae et Macedoniachistoria exponenda degeendimus. Ipso autem provinci ac nomine Romani utuntur varie eoque tandem devenerunt, ut quodvis negotium Vel publico Vel privatim impositum provinciam appellarent, a qua gignificatione, quae apud optimos Latinitatis auctores roperitur, si recedimus in eaque, quae ad Propositum nostrum propius Pertinet, consistimus, dupliciter provinciam dici invenimus. Etenim primum quicquid extra Italiam imperio populi Romani paret, quamvis

Parvum Sit, provincia Vocatur, Velut Graecia, quia populi Romani erat, quamvis Macedoniae quaedam appendicula fuerit, recte dicetur provincia, item dicentur singulae eius civitates, quas proprie in provincia potius esse existimemus. Haec VO-cabuli potestas ab hac disputatione, qua Gallica bella originemque imperii Romani praetermittere statuimus, aliena erit: illam sequemur, qua qui populi in unum quasi corpus quoddam coniuncti suis ac peculiaribus propraetoribus vel proconsulibus obtemperarunt, provinciam efficere dicuntur. Haec Provincia

16쪽

De Gallia Romanorum pro incia.

Gallia quo tempore orta sit, quos praesides habuerit, quas finium mutationes subierit, explicabimus. Ac de origine quidem provinciae Galliae maximam esse video virorum doctorum dissensionem. Cum enim Car. Sigonius de antiquo iuro populi Rom. libr. I. c. 26) quamvis multa de populis ac bellis Gallicis narret, de tempore provinciae constitutae nihil tradat, P. Fontei nus de provinciis Romanis, Trai. ad Rhon. 1843 p. 39) a dictatoro Caesare domum Galliam Cisalpinam institutam esse putat, Ioach. Marquardi. in Beck. compendio antiq. Rom. Vol. III p. 47) eandem iam anno 191 a.

Chr. in provinciae sormam redactam esse censet, reliqui medium aliquod tempus eligunt, ut in ipsa hae discrepantia ac plus centum annorum spatio et incertam et difficilem rem esso intelligamus. Sed ut ipsi quid vorum sit inveniamus nec incerta nostra vagetur quaestio, fines quosdam constituamus,

intra quos Galliam provinciam extitisse appareat. Anno igitur 167 a. Chr. , in quo Livii annales nobis desinunt, nullam suisse Galliam provinciam ex verbis eius perspicue Videmur cognoscere. Etenim anno 166 Liv. XLV, 44 praetoribus sex ait decretas esse has provincias, duas urbanas, duas Hispanias, Siciliam, Sardiniam: in quibus nulla Galliae mentio est. Nec quod Liv. epit. XLVI narrat consules Claudium Marcellum

Gallos Alpinos, C. Sulpicium Gallum Ligures subegisse,

propterea Galliam tunc provinciam factam esse statuemus: certo duas deberemus statuere, sed belli tantum gerendi, non provinciae pace adminiStrandae causa consules in Ligures ot Gallos Alpinos profectos esse cum hoc docet, quod eosdem consules in Italia versari oportebat, tum annus 167 a. Chr., quo Livius libr. XLV, 16 narrat praetoribus esse decretas duas urbanas provincias, duas Hispanias, Siciliam, Sardiniam, consulibus Pisas et Galliam cum binis legionibus peditum et equitum quadringentis, quibus certe non tantae copiae essent traditae, si pacatam diuque armis subactam provinciam accepissent.

Itaque anno 168 a. Chr. Livius libr. XLIV, 12 nihil omnino

habet de Gallia provincia: urbanam commemorat et peregrinam et classem et Siciliam et Sardiniam, nec superioris anni consuli, qui in Gallia versatus erat, prorogatum esse imperium Duiligoo by Corale

17쪽

Da Gallia Romanorum provineia

scribit. Multa alia priorum annorum exempla paulo post, ubido Galliae rogi mino quale tunc fuerit, exponam, Rflersentur. Constet igitur anno uiT, atque etiam 1 16 a. Chr. eain, quam hoc loco appellamus, provinciam nondum fuisso Galliam. At suit eo anno, quo Cicero pro M. Fonteio, repetundarum reo, dixit. Eam orationem postquam lege Aurelia anno 70 iudicia

cum senatoribus, equitibus, tribunis aerariis communicata sunt,

habitam esse constat, ipsumque Fonteium Cicero c. 3 ait illo

tempore provinciae suae praemisso, cum maximi exercitus

populi Romani clarissimique imperatores in Hispania essent, atque exercitus Cn. Pompeii maximus atque ornatissimus in Gallia hibernaret: Pompeium autem anno 24 in Gallia hibernasse discimus ex Liv. epit. XCIII. Quare si hunc primum M. Fonteii annum fuisse putabimus nam per triennium eum Provinetae suae praefuisse ait Cicero c. 223, officietur, ut ille ab anno 23 usquo ad Tl Galliam rexerit, oratioque Ciceronis anno 20 exeunte vel 69 ineunte habita sit. Rexit autem Fonteius solam Transalpinam Galliam. Εtonim Cicero cum indefensione hoc maxime ageret, ut eum a civibus Romanis iisque sociis, qui fide praestarent, laudari, ab iis, qui recens subacti omnes magistratus Romanos in invidiam adducere

conarentur, aecusari doceret, inter laudatores commemorat o. 3

negotiatores, item Narbonenges, Massilienses, sed nullam ex tot coloniis, tot municipiis, quae in Cisalpina Gallia eranι, ut huic eum non praefui8se certis8ime perspiciamus. Nee si Transalpina tunc fuit provincia, necesse est suerit etiam Cisalpina salsaque est virorum doctorum opinio, qui, quod Cisalpina propius Romam, sedem imperii, sita est, ideo eam priorem in illam, quam hoc loco dicimus, provinciae sormam redigi Op

tuisse existimant.

Habemus igitur centum prope annorum spatium, quo Galliae certe partem aliquam ita videamus esse constitutam, ut Suia praesidibus uteretur: quod ut coartemus, primum faciendum es8B putamus, ut qua ratione Gallia ante annum 167 a. Chr. administrari consuerit, examinemus. Iam anno 169 Livius XLIII, 11 et 15 narrat praetoribus reliquas, quae tune erant, provincias Obvenisse, consulibus Cn. Servilio Caepioni Italiam, Q. Marcio Diuiti eo by Cooste

18쪽

De Gallia Romanorum pro in in.

Macedoniam; addit deindo de Marcii prosectione, de Sorvilio

haec habet: Caepione deinde referente ad senti tim, quas eae novis legionibus sius legiones secum in Gallium duceret, decrevera

patres cet., ut eum, quamvis sorte Italiam accepisset, in Gallia iamen bellum gerore voluisse intelligamus. Ac gessit; nam Livius XLIV, 2 l C. Licinium, cos. anni 1i 8, iussum esse scribit Servilio Gallium obtinenti provinciam litteras millere, ut sexcentos equites conscraeret. Eum igitur, cui priore loco Italiam datam esse ait, deindo Galliae praefuisse vel Galliam provinciam obtinuisse narrat: quo num quod potest maius inveniri documentum, quod Galliam cum Italia ita coniunctam fuisse demonstret, ut nulla peculiaris Galliae esset

provincia 3 Atque illi C. Licinio Crasso, anni 1 J8 consuli, Livius XLIV, 17 scribit Italiam evenisse, eum collega eius L. Aemilius Macedoniam acciperet; at eundem libr. XLV, l2, nihil usquam de mutatione provinciae addens, in Galliam prosectum esse ibique adversus hostes rem gessisse refert. Cuius anni similitudo facit, ut quae Livius XLV, 16 do provinciis

anni l67 a. Chr. tradit, paulo supra recte interpretati esse videamur; consulesque eius anni, quamquam Pisas et Galliam sorte acceperant ac communiter in Liguribus rem gesserant, tamen et ante exitum anni ambo ad magistratus subrogandos in urbem redierunt Liv. XCV, 44), et antequam in provinciam irent, aliquamdiu Romae commorati erant, ut de nova provincia tunc subito constituta prorsus cogitari nequeat. Anno autem 170 a. Chr. quae suerit provinciarum sortitio, apud Livium non sextat, sed hoc tamen videmus, praetoribus reliquasdntas esse provincias, ex consulibus A. Hostilium in Macedoniam impressionem focisso Liv. libr. XLIII, 9 , A. Atilium in Liguribus Liv. ibid.) cum exercitu fuisse, unde illi provinciam Macedoniam, huic Italiam obtigisse statuemus. Nam sic lactum erat anno lit, quo Liv. libr. XLV, 31 ait consulibus decretas esse Italiam et Macedoniam, praetoribus Siciliam, Sardiniam, Hispaniam. urbanam et peregrinam iurisdictionem, denique classem. Qui autem Italiam acceperat C. Cassiua consul Liv. lib. XLII, 323, non in illa sola versatus est, sed

19쪽

8 De GaIlia Romanorum provinci .

in Galliam quoque prosectus gentes Alpinas regemque Gallorum Cincibilum vexarat Liv. libr. XLIII, 5), ut etiam in hoc videamus Galliae quicquid parebat imperio Romano, cum Italia fuisse coniunctum. Anno 172 ambobus consulibus Ligures decreti sunt Liv. XLII, 103, i. e. , si proprie loqui velimus, Italia, sod ita ut bellum in Liguribus gerere iuberentur. Itaque

contendentes cum senatu diu in urbe manserunt, alter ante

exitum anni ad consularia comitia habenda rediit Liv. XLII, 28). Item anno 173 consulibus Ligures decreti sunt Liv. XLII, l),

nec minus, ut opinor, ante edenti anno; utrumque cerie consulem circa eas regiones vergatum esse scribit Liv. XLI, 27.

Anno 175 consules in Liguribus prospere pugnasse ait Livius libr. XLI, 19, anno 176 Pisas et Ligures esse decretos libr. XLI, 14, similiterque factum erat superioribu8 annis, nisi quod anno 177 Ti. Sempronius Gracchus Sardiniam extra ordinem accepit. Quae cum ita sint neque enim plures annos examinare opus est , dubium esse non debet, quin usque ad annum 167 Galliae quicquid armis Romanorum subactum erat, cum Italia coniunctum fidem paruerit , cui ipsa urbs Roma parebat. Casu autem accidit, ut per id quod examinavimus tempus nunquam uterque consul Italia abesset, sed si duo magna bella extitissent, etiam hoc fieri potuisse censeo, ut praetor qui Italiam tueretur, idem Galliae praeesset. Itaque iure mirabimur Pighium in Annal. Vol. II p. 140, qui anno 212 a. Chr. Galliam Cisalpinam in ordinariae, quam appellat, provinciae formam redactam esse existimet atque ex illo tempore eam in Provinciarum recensu exhibeat: quem ille annum ideo potissimum videtur elegisse, quod cum in Livii annalibus non enarretur, minimum coniecturis campum praebet.

Neque enim, si qui per belli Punici calamitates in Galliam

missi sunt praetores, qui tune extra ordinem non modo in Galliam, verum in omnes Italiae partos hostibus infestas mittebantur, iis uti debebimus; quibus qui utetur, multas, quae nullae unquam fuerunt, provincias efficere poterit. Veruntamen in examinanda Galliae condicione si ad inferiora tempora descendemus, quid reperiemus 3 Qua in quaestione nemo postulabit, ut per singulos annos vel fuisse Diuili sed by Cooste

20쪽

De Gallia Romanorum pro ineis.

Galliam provinciam vel non suisse doceamus, certumque erit illud argumentum, ut, si quo inseriore anno non sui3ge provinciam inveniamus, ne superioribus quidem suisse existimemus. Satis etiam hoc erit ostendere eam fuisse cum reliquarum tum

consularium provinciarum divisionem, ut Galliae provinciae nulla poculiaris administratio osse vel potuerit vel debuerit. Constat enim tunc quattuor fuisse provincias, Hispanias duas, Siciliam, Sardiniam, quae, nisi quod gravius bellum instaret, praetoribus mandari solebant, consules sere in Italia subsistsebant. Iam anno 16ii uni consuli Galliam, alteri Ligures obvenisse ait Liv. epit. XLVI, quare aut Ligures tunc non suisse in provincia Gallia, aut, id quod superiore anno fuisse demonstravimus, et Galliam et Liguriam cum Italia in unum quasi

corpus coniunctam consulibus parui 38e statuemus. De annis

165 et 164 nihil prorsus tradi reporto, at anno 163 Ti. Sempronius cos. Galliam, collega eius M.' Iuventius Thali in Sardiniam et Corsicam provinciam habuerunt Liv. ep. XLVI; Val. Max. IX, 12, 3), ut unum ex praetoribus classi tunc praefuisse credam Pighio Annal. II p. 404. Eandemque provinciarum divisionem biennio insequenti fuisse ex Valer. Max. I, 1, 3 ot Liv. ep. XLVI colligimus. Tum anno 160 unum consulem Μ. Cethegum constat in Italia suisse Liv. ep. XLVI), alterum cum Liguribus pugnaAge suspicatur Pighius l. l. p. 412, itemque anno 159 utriquo obtigisse Galliam et Ligures; siquidem M. Fulvii Nobilioris triumphus de Liguribus notatur in fastis Capitolinis. Eaedem consulum provinciae dubito anusque ad annum 154 suo int; nam cum do biennio 158 ot 1bT nihil quod certum sit tradatur, anno 156 C. Marcium Figulum constat cum Delmatis pugnasse Liv. epit. XLVII), item anno 155 P. Scipionem Nasicam Liv. l. l. , sast. Capit. . M. Claudium Marcellum cum gente aliqua Ligurum; anno autem 154 Q. Opimium cum Liguribus Transalpinis dimicasse narrant Liv. l. l. et Polyb. XXXIII, 5 sq., collegam eius L. Postumium in Gallia versatum esse ex obseq. c. 76 coniecit Pigh. p. 429. Sequitur bellum Celtibericum per annos viginti continuos

gestum, quod tantopere Romanorum arma Occupavit, ut alter consulum eo mitti soleret. Etenim anno 153 Q. Fulvius eos. Diuiti sed by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION