장음표시 사용
41쪽
De Gallia Romanorum pro incia.
Cisalpinae Galliae ot Italiae parum certi fines constituuntur nee potomni constitui cum nulli essent), onm ab Appiano dici putet Galliam, quae intra Italiam siunm putant, suerit, addit Appianus I o. 62 Cinnam praesidio Occupasso Ariminum, ne ex Gallia auxilio veniret exercitus i. e. , Opinor, Cn. Pompeii, quem optimates arcessiverant. Nam si quis tunc Galliam Cisalpinam suus rector teneret, nonne is erat nominandus, ut alii multi, qui per haec tempora imperarunt, nominantur 3 nonne narrandum erat, Galliae praesidem a partibus Marianis stetisso 3Εmeitur igitur Cn. Pompeium cum Italiam proVin iam a cepisset, non minus tamen in Gallia Cisalpina imperium habuisse. Neque omnino quae in republica Romana per bellum sociorum et por dissensionem civilem, quae insecuta est, accidi 88e narrantur, recte possunt intelligi, nisi, id quod antiquitus fuisse docuimus, idem post Marium sorvatum esse existim mus, ut Italia ii que ad Alpes pertinoret neque ulla citra Alpes esset, quae proprie diceretur provincia Gallia. Atque id etiam magis ex civilibus quibusdam Cn. Pompeii actionibus perspicitur. Non afferam hoc Ioco, quod Cicero p. Balb. c. 22 narrat ab eo rebus Italico bollo maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, Ravennatum civitate esse donatum. Quamquam enim omnia eXempla, quae illo loco a Cicerone afferuntur, eiusmodi sunt, ut qui quemque civitato donasse narrantur, ei Praeessent proVinciae, ex qua ille qui donaretur esset, ne8cio tamen an etiam hoc accidore potuerit, ut homo Ravennas, quamvis alius esset provinciae, ab eo imperatore, qui Italiam regeret, illo virtutis praemio afficeretur. Sed certius documentum sex iis, quae de Cn. Pompeii in Gallia Transpadana actis roseruntur, peti potest, quae ut perspiciantur, paulo copiosius do civitato Italiae data disputandum est. Etenim cum bellum Marsicum exarsisset, notum est coactos e8se Romanos, quod saepe frustra temptatum erat, facere, ut civitatem sociis daroni. Eius rei auctor extitit senatus App. bell. civ. I, 49), quare, id quod non saepe accidit, lex lata est ab ipso consule L. Iulio Caesare extremo magistratus sui tempore. Neque enim adsuit in ea serenda altor consul P. Rutilius Lupus,
qui mense Quinctili cocidit Ovid. Fast. VI, 563ὶ, qui si vixisset,
42쪽
non dubium est, quin non minus quam collega laturus fuerit; ipso autem extremo anno esse latam Appian. I, 44 significat, qui L. Caesari narrat Otium non suisse in urbem redeundi ad comitia subrogando collegae habenda, qui cum revertisset tandem extremo anno, nec suffici consulem operae pretium esse
duxit et huius legis rogandae tempus habuit. Sed de vi ac natura huius logis Iulias paulo aliter nunc iudicandum esse video ac viri docti solent existimare. Statuunt enim primum pam Italiae, quam proprie ita appellandam esse putant, finibus
fuisse circumscriptam: qua in re opinantur discrimen aliquod suisse nominis Italiae, quod nullum unquam fuit. Omnos enim scriptores etiam ante imperatorem Augustum, a quo quicquid ad Alpes pertinet Italiae adiectum esse omnes concedunt, Italiae nomine universam Galliam Cisalpinam comprehendunt. Non commemoro alios, qui quia ea aetate ViXerunt, qua Vetus Provinciarum ratio existimatur esse abolita, minus fortasse idonei testes esse videantur, nec Strabonem libr. V init. assero, qui si
recte explicetur, sontentiam nostram non minus confirmet, at
Polybius II, 14 haud dubio Galliam Cisalpinam appollatione
Italiae complectitur, item Caesar boli. Gall. V, 1, ubi cum ait ex Gallia sese in Italiam esse prosocium, in Galliam Cisalpinam
se abisse dicit cf. VI , 44 et VII, 1 ot 50 ot 52), et Cicero
Phil. IV, 4 negat Galliti, negat cuncta Italia; ibidemque V, 12 dilectiam haberi - in Italia praeter Gallium fotu, qui si ita dixerunt eo tempore, quo Galliae Cisalpinae propriam provinciam suisse constat, quid reliqui et existimarint et dixerint, dubitari non potest. Nulla igitur est quae proprie vocata sit Italia extra Galliam Cigalpinam, sed nomen hoc iam antiquis temporibus usque ad Alpes portinet. Deindo illi eum Italiam propriam eam quam diximus, salso intelligunt, eique soli lege Iulia civitatem datam esse consent , in singularem aliquam difficultatem incidunt. Elonim quamvis Italiae nomine Galliam
Cisalpinam excludant, laciendum tamen esse vidoni, ut civitatis donum latius extendant, partemque Cisalpinno Galliae i. e. Cispadanos omnes eodem tempore in civitatem receptos esse censeant, quo Italici ipsi lege Iulia recepti sunt. Quae res cum primum a F. C. Savignio celebri commentatione, quam
43쪽
De Gallia Romanorum provincia.
in annal. iurisprud. histor. Vol. ΙX p. 322 de tabula Horaeloonsi scripsit, exposita esset, ita placuit Viria doctis, ut vulgo nune ab omnibus, quasi dubitari non possit, probetur. Sed nemo
veterum scriptorum de ea re tradit, nulla lex commemoratur, nihil prorsus quod certe eo pertineat narratur, ut mera Coniectura utatur Savignius, qui quo tempore Cn. Pompeius is, de quo dicimus, Transpadanis omnibus Latinitalom dedorit, vicodem Cispadanis civitatem datam esse Statuit. Quae coniectura quantopere ab probabilitate recedat, non disputabo multis: hucc duo commemoro, et rursus discrimen aliquod Cispadanorum et Transpadanorum excogitari, quod nullum unquam fuit, nec gatis verum esse videri, quod de Latinitato omnibus Transpadanis impertita existimatur. Nunc Vero eum
Galliao Cisalpinae et Italiae ab antiquis temporibus usque ad μι hanc aetatem nullam iuris divorsitatem suisse intellexerimus, legem Iuliam ad universam quae Λlpibus ot freto Siculo terminatur Italiam pertinuisse facile credemus. Nequo enim alio iuro utebantur Etrusci et Umbri et Lucani et Bruttii, alio Galli vel Cispadani vel Transpadani: praecipuum sane aliquod ius habuerint Latini iidemque fide adversus Romanos praestiterint ; at illi utrique erant peregrinae condicionis eique, qui in
consulatu Italiam et Galliam sortitus esset, Obtemperabant. V: Sod extra Italiam nihil sane pertinebat lex nec satis Verum videtur esse, quod plerique adhuc crediderunt, si qui Latin condicionis essent extra Italiam, eas hac lege cum Latinis cruvitas daretur, subito item cives Romanos extitigse. Cuius opinionis nullum argumentum afferri animadverto nisi hanc quandam similitudinem, quod, Latinis cum daretur civitas, eam omnibus datam esse dicunt ubicunque habitabant nec Latinitatem, qua Coloniae uterentur, ab ea, quam qui proprie Latini orant habuerunt, fuisse diversam. Ne illud quidem facero praterant, ut coloniam Latinam in Gallia Transpadana sitam inerrent, quam tunc in municipii ius translatam esse constaret. Una enim in ea regione est Aquileia, quae quo iure usque ad civitatem a Caesare etiam Transpadanis omnibus datain usa sit, ignoratur; siquidem Cremona et Placentia, quas et ab initio Latinas et post legem Iuliam municipia fuisse constat Ascon.
44쪽
De Gallia Romanorum provincia. 33
in Pison. p. 3), quoniam ad Padum sitae erant, non minus recte Cispadanae quam Transpadanae Galliae accensebantur eoque magis, quod ipsa Transpadana regio parum certis finibus torminari potest. Quamquam Omnis haec ratiocinatio, cum nullum Cispadanae et Transpadanae Gulliae discrimen fuisse
dixerimus, quamVis su Scepta esset, tamen videretur esse inutilis. At satis valida sunt argumenta, quae eos qui extra Italiam Erant Latinos non esse donatos civitate doceant. Primum ipsaxei ratio id ostendit. Sequebantur enim Romani in lege Iulia
hoc, ut opinor, ut metum Ox imperio tollorent hostiumque humerum, qui ipsam urbem urgerent, minuerent. Itaque sapientissime secerunt, quod, cum undique, qui victoriarum olim socii fuerant, instarent, civitate multis populis atque urbibus Italiao danda hostium vires diviserunt, paulatimque Seditionis semina sustulerunt: sed quid, quaeso, utilitatis habebat, populos extra Italiam sitos, qui in nullam bolli communionem venire possent nee quicquam periculi minarentur, eo benoficio afficere, quod, qui optime de imperio Romano meruerant, tamdiu frustra expetiverant 7 Erant etiam plurimi Latinae condicionis homines per provincias negotiandi causa constituti, quos subito civitate donari erat sane inutile. Neque enim Romanos
tam stultos fuisse arbitramur, ut nescio cuius conStantiae causa et
ne dispari essent condicione qui intra Italiam orant ac qui extra Mam erant, omnibus Omnino qui ubique essent Latinis civitatem impertirent. Deinde si una tunc lege omnes Latinos in civitatem receperunt Veteremque universam Latinitatem extinxerunt, cur non retinuerunt postea eum morem, ut non paulatim Gallias
et Hispanias et reliquas provincias civitate donarent imperiumque quod armis pararant, uno iure coniungerent, sed generatim qui ubique per imperium totum erant, honore ac iure augerent 7 Num igitur unquam factum est, ut quae ubique per omnes provincias vel foederatae essent civitates vel liberae vel Latinae, uno tempore civitate donarentur 3 An hoc sequebantur, ut singulas deinceps provincias vel in ipsis provinciis singulos populos ac singula oppida, prout quique meruisse Viderentur, civitate augerent, dum postremo paucis omnino reliquis, qui eius non aliqua parte uterentur, una lege omnes universi im-
45쪽
De Gallia Romanorum pro in i .
porii homines ingenuos in civitatem receperunt 3 Denique sunt quaedam extra Italiam civitates, quas et ante legem Iuliam civitate usa8 esse constet et post eam, quae a viris doetis non debuerunt negligi. In Hispania enim colonia erat Carteia condita anno 171 Liv. XLIII, 3, Latini iuris: eam nonne lege
Iulia non minus quam Latinas Italiae coloniag in municipium mutari oportuit 3 At Plinius nat. hist. III, 3, cum Omnes colonias et municipia nominet, quia Carteiam non nominat, invetere eam iure mansisse haud dubio significat. Eiusdem generis nunc iudico suisse Aquas Sextias anno 123 conditas, de quibus olim in Comment. epigraph. Vol. I p. 412 hac re nondum Porspecta minus recte glatueram, quarum colonis data est Latinitas, in qua oos diu mansisse ostendit Plin. uat. hist. III, 4 in Latinis oppidis rocensens. Similiterquo existimandum erit de Hispali, quac cum aedificata esset illo tempore, quo Hispania in dicionem redigebatur, postea aucta est
dictatoris Caesaris veteranis, qui cum accessissent, duae urbis partes erant, quarum una antiquitus Latio donata in ea condicione etiam post novam coloniam adiectam mansit. Vide
Comment. epigraph. I p. 3lu et 365, ubi do Corduba similiter
constituta diximus. Quae cum ita sint, certum esse existimamus, quod supra
posuimus, legem Iuliam ad solam Iinliam pertinuisse, sed ad hane universam idque significat Appianus bell. civ. I, 14 sic
At, requiat quispiam, Omnes tu Italicas civitates lego Iulia in
civitatom Romanam receptas esse censes ne ne TranApadanas
quidem excipis 3 Etenim ad Omnes civitates et Latinas et socias et foederatas legem pertinuisse indicat Cicem p. Balb. c. 8, cum lege Iulia ait civitatem datam esse sociis et Latinis Rodeinde Horacleenses et Neapolitanos nominat, qui diu laederia sui libertati civitatem antoserre dubitassent. Quid igitur pNonne sic universam Italiam usque ad Alpes uno tempore civitate donatam esse debebimus statuere 3 Non debebimus. Etenim non ea erat lex, quae quicunque in Italia habitarent, cives osse iuberet, sed modum quendam Rdhibebat, quo fides civitatum Diuili sed by Cooste
46쪽
De Gallia Romanorum provincia. 35
obstringeretur ac moesta praemio afficerentur. Quid enim est, quod Velleius II, 16 soribit: Paulatim deinde recimendo in ciavitatem , qui arma aut non e erant aut deposuerant maturius,
vires esse refectas' Si lex ea erat, quam Cicero dicit, ut omnia civitatum genera complecteretur, quomodo tandem factum est, ut ea paulatim reciperentur 3 Certe non ita, .ut generatim primum Latini quique Latinae essent condicionis, deinde foederati, tum socii reciperentur; id enim et eum ea quae supra exposita est rationo pugnaret et cum Velleii verbis et cum aliis testimoniis. Sed prout quodque oppidum vel bene meruisse vel, nisi civitate data conciliaretur, nocere posse videbatur. ita recipiebatur noc dubium est, quin fieri potuerit, ut ex ipsis coloniis Latinis eodem tempore aliae civitate uterentur, aliae non uterentur. Ac quoniam inter arma ipsa ao bellum dum magna contentione geritur, civitnto paulatim danda Italicorum populorum animi placandi erant, non Videtur esse consentaneum,
ut de singulis populis vel singulis adeo oppidis singulae leges
ex senatus consultis ad populum latae ab eoque iussae sint: sic enim persaepe accidisset, ut Vel occasis rei bene gerendae praetermitteretur vel socii ipsi, qui incertae populi Romani Voluntati sese permittere vererentur, promisgia praemiis parum confiderent. Quaro cum lege Iulia semel permissum esset omnibus populis Italicis civitatem tribuera, brevior quaedam eademque certior via invenienda erat, qua quod licebat repraesentaretur. N eo scio num satis fuerit, sublata populi sanctione ad senatum civitatis vel dandae vel non dandae arbitrium deserae ; neque enim in hoc aut minora partium studia erant aut multo dimollior disserendi decreti facultas, et, si lege praeter tempus, quo quaeque civitaη reciperetur, reliqua definiebantur, aptissimum erat, uni magiatratui omnem potestatem civitatis dandae pormittere. Certe etiam illud accedere oportuit, ut populi ipsi civitatem cuperent omissaque vetere sua republica in novum ius transire vellent i. e. ut fundi fierent; sic enim
hoc rite appellatur. Sed perspecta populorum cupiditate quis
potissimum magistratus civitatem impertire eamque potestatem
ex lego Iulia habere debuit 3 Is, opinor, qui populos civitate
donandos regebat, i. e. consul ille, cui provincia Italia evenerat, 3. Duili reo by Cooste
47쪽
De Gallia Romanorum provincia.
similisque prorsus eius est causa atque eorum, qui reliquas regunt provincias, a quibus Saepe cum eam potestatem n populo accepissent, civitatum iura constituta esse notum est. Sodnescio quo pacto etiam censorum in hac re aliquae partes
videntur suisse, ac significat talo aliquid Dio Cass. XXXVII, 9
οἰκουWzo v υtavελ ,2vτες et ' μ.2v 7ὰρ ἐς Wiv πολιτε - αὐτ0bcἐςάτειν ἐδ6κε . et i, δὲ si AOhv δε ροῶv αλλων επραξαν, αλλακαὶ τηv αρχηv απε tmov. In his mirari debemus, quod M. Crassus et Q. Catulus consoros Ρlui. Crass. c. I s) narrantur de civitate Gallis Transpadanis danda dissensisse. Censores enim, opinor, eorum qui cives sunt, censum accipiunt, Ordines populi constituunt, hoc fortasse etiam nonnunquam laciunt, ut At qui utrum sint cives necne dubium esse videntur, decernani, sed eos, quos nondum cives esse constat, quomodo in civitatem recipere
possunt 3 De qua re si qua magistratuum dissonsio existat, sic agendum est, ut rogatio ad populum seratur, qui quid sibi placeat decornat. Sic igitur corte etiam hi censores egis80nt, ut M. Crassus nam hunc patri8 causa pro Transpadanis pugnaSse existimo) legem ad populum ferret, nisi haec Transpadanorum
causa prorsus singularis quaedam fuisset censoresque de ea statuondi propriam ac lege delatam potestatem habuissent. Eandemque ob causam anno post perlatam legem Iuliam cen-SOres creati sunt, quibus, quoniam quattuor annis ante lustrum rite erat conditum, nondum opus erat, praesertim cum ab iis, qui tunc tacti sunt, nullain populi partem consam esse tradat Cicero p. Arch. 8. Quos novorum ci Vium causa creatos eSSedudum viri docti suspicati sunt, sed non tam ad eam rem, ut
eos qui cives facti ossent, in tribus dividerent nam ideo censoribus non opua erat , verum ut in civitatem reciperent, ut,
quos lex permisisset fieri, eos sacerent cives, ante exitum lustri extra ordinem creati sunt. Ac quod magis etiam mirum est, creatus est consor ipse ille qui legem tulerat, L. Iulius Caeaar, qui, cum post consulatum imperium prorogaretur, anno 89 iam duplicem potestatem habebat, et consularem et censoriam.
Hanc tantam veterum morum ae legum inconstantiam certe Romani non commisissent. nisi eundem qui tulisset exequi Disitiros by Gorali
48쪽
Do Gallia Romanorum provincia.
legem voluissent. Quamquam in hac censoriae et consularis potestatis coniunctione maiorem tamen Vim fuisso arbitror consularis, quare cum ex censoribus anni 89 alter decessisset, alter per seditiones civiles interfectus esset, Omnis faciendorum civium potestas ad consules transiit eoque magis, quod non multo post consura Sullanis legibus omnino sublata est. Itaque et Mariani postquam republica consulatuque potiti sunt, ut partes suas confirmarent, plurimos Populos in civitatem Romanam nulla nova lege lata receperunt, et rurgus L. Sulla, oui etiamsi per legem Valeriam do dictatura non licuisset, tamen Per consulatum, quem anno 80 habuit, licebat, et restituta anno 70 per Cn. Pompeium censura de eadem re denuo actum est et denique anno 49 dictator Caesar, cum censores superiore anno creati Ap. Claudius Pulcher et L. Calpurnius Piso magistratu abissent, pro consulari potestate nulla alia legelata ipsis Transpadanis civitatem tribuit.
At enim praeter hanc, de qua disputavimus, legem Iuliam etiam alia de civitate lata est anno 89 Plautia Papiria a M. Plautio Silvano et C. Papirio Carbono tribunis plebis, docuius tempore cum alii viri docti, velut orellius in excursu ad Ciceronis orationem pro Arch. in Ciceron. Orat. seleci. XV, Turici 1836, p. 459 satis recte iudicarunt, tum Bart. Borghesius in Diurn. Arcad. anni l829, 1 p. 115 sq. magna cum eruditione disseruit. Eius naturam ab lege Iulia cliversam fuisse vel haec res docet, quod ab tribunis plebi8 i. e. non auctore Senatu, qui omnem maiorem liberalitatem prohibebat, sed a popularisactione rogata est. Quamquam eam non magnam fuisse neo multa nova sanxisse arbitror. Cum enim Iulia lex omnia civitatum genera comprehenderet, quid Plautia Papiria concederet
amplius 3 Unum assert Cicero p. Arch. 4, 7 cf. schol. Bob. p. 353), ut ii, qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferretur, domicilium in Italia habuissent et sexaginta proximis diebus apud praetorem Romae professi essent, cives Romani sieroni. Suspicor etiam suisse in ea, si qui non civitate illi quidem, sed praemio tamen digni esse viderentur, ut liceret iis Latinitatem dari ab iisdem, quibus civitatis tribuendae ius esset; sed certi nihil affirmo, siquidem etiam Iulia lex tale
49쪽
38 De Gallia Romanorum provincin.
aliquid sancire poterat. Etenim Transpadana Gallia, quae dici solet, quid tandem factum est 3 Εi potuerat certe dari civitas non minus recte quam reliquis Italis; nunquam onim Ρadus ita terminum quendam in Italia effecit, ut qui citra eum habitarent, meliore, qui ultra, deteriore iure uterentur. Idque vulgo adeo Romanos existimasse docet Cicero de ossi III, 22, qui
Curionem narrat, eum causam Transpadanorum nequam ESse
diceret, semper addidisse, Vinceret utilitas reipublicae. Aequum igitur esse putabat Transpadanos, quorum causa u reliquia Italia nihil discrepabat, civitato donari, sed fieri id nolebat, ne omnia reipublicae beneficia uno tempore effunderentur. Eodem Pertinet Dionis Cassii locus, qui supra allatus est; nam conSores anni tib si de civitate Transpadanis danda dissidebant nec ideo populum lege serenda adeundum esse putabant, haud dubia casignificatio est, legibus quidem earum cauουam eandem suisae ac reliquae Italiae. Sed non egae datum civitatom constat, certo non omnibus; nam nonnulli ex iis quin vel habuerint vel acceperint nihil obstat. Quo autem iure erant 3 Latino putant multi imprimisque Savignius de tabula Homeleensi in annal.
tatem acceperint, eodem omnes Transpadanos ad Latinitatem translatos esse ceniet. Etenim Asconius in Cornel. p. 3 sic resori: Neque illud dici potest, sic eam coloniam Placentiam
esse deductam, quemadmodum post plu/es aetates C n. Pompeius
Strabo is ipse de quo agimus, cos. anno 893, pater Cn. P-peii Magni, Transpadanus colonius deduxerat. Pompeius enim non novis colonis eas constituit, sed veteribus incolis manentibias ius dedit Latii, ut possent habere ius, quod ceterae Lutinae cOloniae, id est, tit gerendo magistratus civitatem nomianum ad
piscerentur. Quid igitur 3 Num hinc omnes Transpadanos Latinitatem accepisse colligemus 3 Nonne omnes Asconius addere debuit 3 Nunc si quis Gallicas vel Hispanicas colonias deduxisse narratur, quis ita id possit interpretari, ut universam vel Galliam vel Hispaniam Latino iure donatam esse existimet 8 Ac Suetonius Caes. 8, qui dictatorem Caesarem anno 60 ex praetura Hispaniensi decedentem narrat colonias Latinas de petenda civitate
50쪽
De Gallia Romanorum provinci .
dicionis suisse significat 3 In ipsa quidem citra Padum Italia
nullae tunc amplius erant coloniae Latinae nee si quae extra Italiam erant, eae tunc iam petebant ciVitatem, quare quae a
Suetonio dicantur, coloniae in Transpadana Gallia sitae relinquuntur, in qua si nullae fuissent nisi Latini iuris civitates, quo pacto Caesar Latinas colonista adire potuit 3 Ipsa etiam coloniae Novocomensis historia de qua cf. Commentationes nostrae epigraph. I p. 308 non omnia oppida Transpadana Latinae condicionis fuisse ostendit, quam Appian. belli. civ. II, 26
cur adderet cum Latino iure esse a CaeSare conditam, si universi Transpadani in eo essent 3 Neque ullum satis validum argumentum ab iis, qui totam Tran8padanam regionem a Cn. Pompeio Latinitate donatam esse statuunt, afferri video cs. Sa-vignium l. l. p. 3l2). Nam quod nihil fuisse dicunt, Our aliae
civitates donarentur Latinitato, aliae non donarentur, quis, quaeso, nunc potest tam diligenter quid quaeque egerit , cognoscere, ut iudicet an alia alii meritis in rempublicam Romanam praestiterit 3 Deinde quod ex iis, quae post haec tempora Transpadanis accidisse narrantur, quicquam de iuris diversitate quae inter ipsos fuerit, colligi posse negant, id neo Satis verum e88e paulo infra perApiciemus nec debuit omnino
afferri, quia, si qua sorte ante dictaturam Caesaris fuerat diversitas, ea non minus tolli potuit, quam hac lege Iulia quicquid in Italia ipsa diversi iuris suerat, sublatum est. Denique verba Ciceronis ad Att. V, li Marcellus moede de Comensi. Etsi ille
magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus, quae ille de Novocomensi, quem Cae8ar civitate donarat, a Marcello cos.
Virgis caeso dicit, subtilius agunt quam verius quod ad necessitatem quandam Latinitatis omnibus Transpadanis datae referunt. Quidni enim dicat Comenses ideo non fuisse negligendos, quod Transpadani proximi sint civitati eamque mox adepturi 3 Ne illud quidem necesse erat, ut antequam civeS Romani fierent, Latinitatem adipiscerentur Transpadani; siquidem plurimas Italiae civitatos nullo interiecto Latinitatis quasi gradu ad Romanam civitatem pervenisse constat. Verum quod conficit rem, suerunt etiam post dictaturam Caesaris in Transpadana Gallia alieni iuris homines, nedum ante eam. Nam Inalpinas