Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Do Gallia Romanorum pro in iR.

quatur, infra ex certissimis rebus aliud tempus atque aliam

occasionem statuendam esse intolligemus.

Elonim anno is a nuntiis et de Cimbrorum adventu ot de Thracum aliorumquo populorum defectione in urbi m perlatis decretum est, ut ambo cos. in Italia manerent Comment.

epigraph. II p. sil). Νam parum recto Pighius Annal. IIIp. 108 C. Metello Caprario Macedoniam, Cn. Papirio Carboni

Illyricum evenisse opinatur, ex quibus Illyricum tunc nondum fuisse provinciam constat, Macedoniam Caprario non datam esse hinc perspicimus, quod barbaris victis menso Sextili triumphasse narratur, id quod, si ullam externiim provinciam accepisset, fieri non potuit. Quare et C. Motollus Italiam obtinuit et Cn. Carbo, omninoque cum tanti belli motus ingrueret, probabile est, ambobus consulibus sedem imporii desondendam esse traditam. Veruntamen dispar consulum fortuna suit; nam, ut unus vicerat, ita Carbo ad Noreiam a Cimbris supcratus cst, qui cum iam ipsi Italiae imminerent, subito iter averterunt. Quaro factum est, ut anno li2 Μ. Livius Drusus

cos. Macedoniam acciperet Comment. epigraph. II p. 172 , L. Calpurnius Piso, collega eius, qui in Italia mansit, nihil

quod memoria dignum esse videretur, gereret. obtinuit tamen certe prorogatum imperium anno sit, quo L. Calpurnius Bestia in Africam adversus Iugurtham missus est; P. Cornelius

Scipio Nasica, qui Italiam provinciam obtinebat Sall. Jug. c. 27 ,

nec gessit quicquam magnopere et in ipso magistratu docossit. Item anno 1 10 L. Pisoni in Gallia imperium videtur mansisse; nam ex cos. eius anni Sp. Postumium Albinum parum prospero in Africa pugnasse, M. Μinucium Rufum Macedoniae praefuisse scimus. At anno lae cum Q. Metellus advorsus Iugurtham missus esset, M. Silanus in Gallia cum Cimbris infeliciter pugnasso traditur a Liv. epit. LXV, quam ob cladem anno 104 a M. Domitio accusatus est Ascon. in Cic. p. Cornel. p. 80 . Maximo nutem in Transalpina Gallia vorsatus est, siquidem Cic. in Verr. II, 47 oi propter Aegritomari, Transalpini hominis, iniurias diom dictam esse narrat, quo tamen loco non ita licebit uti, ut soli eum Transalpina

provinciae, non universae Galliae cum Italia coniunctae im-Diuiti eo by Cooste

32쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

perasse statuamus. Anno 108 quas provincias consules sortiti sint, parum certa mentio fit. Ex quibus unum Sor. Sulpicium Galbam accepisse arbitror Hispaniam ulteriorem. Neque enim quid in Italia gesserit commemoratur et ab Appiano Hisp.

c. 99 inter Hispaniae praesides recensetur, neque ulla causa egi, cur eum ex praetura potiuS quam in congulatu oo pr

sectum esse credamus Pictio Annal. III p. l 18. Immo cum Cimbri tuno in Hispaniam profecturi esse putarentur, illam provinciam consulari exercitu coercere tutius videri debuit. Quod si ita ost, L. Calpurnium Pisonem Frugi, filium consulis anni 133, quem Appian. l. l. eius succe88Orem suisse ait, anno 107 in praetura nam cum Cic. in Verr. IV, 25 praetorem appellet, utrum in ip8a praetura an ex ea provinciam obtinuorit, dubium potest videri) Hispaniae praesuisso ibique

occidisse statuemus. Collegam autem Galbae, M. Aurelium Scaurum Italiam cum Gallia tenuisse hinc colligo, quod cum prorogato imperio in provincia mansisset, anno 106 a Cimbris Superatus ac caesus esse narratur Liv. ep. LVII; Vellei. V, 12;Tac. Germ. o. 3T). Anno 107 consularium provinciarum haec divisio fuit, ut C. Marius extra sortem Africam acciperet, L. Cassius Longinus Italiam et bellum Cimbricum, qui in ipso consulatu in Gallia Transalpina a barbaris cum exercitu

anno 106 hoc tantum scimus Q. Servilium Caepionem et urbe legem iudiciariam tulisso et in Gallia crimen Tolosanum commisisse, ut eum et Italiam et Galliam obtinuisso intelligamus; do collega eius C. Atilio Serrano tacotur, quem potius externae alicui provinciae, quam item Italiae praesuisse coniicio. Similiterque de anno 105 iudico, quo Cn. Mallium Maximum Cimbris ad Rhodanum succubuisse constat, P. Rutilium Rufum nam nullo argumento allato ei Italiam assignat

Pighius Annal. III p. lib), quia propter peritiam a Val.

Max. II, 3, 2, propter severitatem a Frontin. Strateg. IV, 1, 12 et IV, 2, 2 cs. Fest. s. v. Rufuli) laudatur, extra Italiam provinciam obtinuisse censeo. At de anno 104, quo C. Mario bellum Cimbricum mandatum esse constat, dubium erit, c0llega eius C. Flavius Fimbria utrum externam aliquam proVinciam

33쪽

m Gallia Minanorum Provinci .

obtinuisse nam quod Cic. Brut. 45; p. Fonteio T; Val.

M . VIII, 5, 2 eum a M. Gratidio repetundarum accusatum es8e narrant, ad externam proVinciam pertineat non est nec sse , , ut successores eius, in Italia mansisse videatur. Anno quidem 103, quo Marius rursus Galliam et Cimbros accepit, L. Aurelium Orestem, collegam eius, probabilius est urbem esse sortitum; nam Plutarch. e. l4 C. Marium narrat instantibus comitiis cum collega decessisset necessario in urbem eas prosectum, unde huic antea Italiam comitiorumque curam impositam fulsae coniicimus. At anno 102 neu do C. Mario IV. noe do Q. Lutatio Catulo dubitatur. Nam Marium Plutarchus c. 22 tradit paucis diebus post victos ad Aquas Sextias Teutonos parum prosperos nuntios de Catulo collega accepisse, qui Cimbros in Italiam irruentes ad Athesim fluvium ferro non potuerat, ut, dum ille in Transalpina Gallia pugnat, huno in Cisalpina dimicasse videamus. Ideoque Catulo Cum prorogatum esset imperium, pugna illa prope Vemnam accidit. In quinis autem consulatu C. Marius collegam habuit M.' Aquillium, qui cum Italia satis a barbaris tuta esse videretur, in Siciliam ad servile bellum componendum missus est Diod. tom. X ed. Bip. p. 16i, Neque anno l00 qui C. Mario VI eos. collega additus est L. Valerius Flaccus, externam provinciam videtur accepisse; nam per Saturnini et Glauciae seditiones eum cum Mario in urbe fuisse ex Cic. p. Rabir. c. 7 cognoscimus. Iam postquam C. Marii consulatus absolvimus, faciundum videtur esse, ut de Gallia qualis eo temporo fuerit, pauca disputemus. Multi enim qui ea quae scripsimus legerint, sic

sortasse existiment, coniecturis Solis nos usos eSSe, non Rrgumentis: institutam sane e8se a nobis eam consularium Provinciarum divisionem, qua utraque Gallia ex earum numero excluderetur, sed cum superiore aetate non dubia Galliae cum Italia coniunctae Vestigia reperirentur, nihil esse allatum, quo virorum doctorum opinio refelleretur, qui C. Marium, cum Aemper prope in Transalpina Gallia versatus sit, hanc tamquam propriam provinciam obtinuisse, collegam autem eius Q. Catulum,

qui per biennium in Cisalpina Gallia pugnarit, huic soli prae

34쪽

Do Gallia Romanorum pro in i .

Cisalpinao disiunctione, quod Maiius in quinto consulatu post victos Teutonos per Alpes transgressus Catulum adiuvit Cimbrosque prope Voronam vicit. Erat enim tunc et consul ac maiore quadam potestate Praeditus quam qui proconsulare tantum imperium habebat Catulus, et a senatu vel populo Romano facile ad avertendum periculum in Italiam vocari potuit, cuius

rei mentionem si scriptores omiserint, non mirum nobis esse

vidobitur. Veruntamen Cisalpinam Galliam inferioribus temporibus non suisso peculiarem populi Romani provinciam postea

certissimis argumentis demonstrabimus, nec si postea non fuit, consentaneum est, ut fuerit hae aetate. Transalpinam vero Galliam et superioribus temporibus non fuisse provinciam docuimus et paulo post Marii aetatem guos habuisse rectores intelligemus, ut per ipsam rei rationem non abhorreat a verisimilitudine, a C. Mario, qui universam et pacavit et defendit et recreavit, eam in Provinciae formam e88e redactam. Accedit illud, quod semper mihi maxime mirum Visum est, cur tandem Marium Romani, ut imperatorem contra barbaros idoneum haberent, SeXiens conSulem crearint. ΙΙOc qui nostra ratione accepta Galliae quicquid tunc subactum erat, cum Italia coniunctum suisso statuet, facile explicabit, qui veterem virorum doctorum Opinionem sequetur, nullo pacto intelligere poterit. Neque enim hercio Romani, quamvis propter Iugurtham captum grati egse cuperent, tantum eius honori tribuerunt, quantum nunquam antea, nec adeo illum sibi carum esse Oportere putabant, ut unius hominis augendi causa legos civitatis ins ingerent. Nonne item antea saepe magnis imperatoribus ad magna bella conficienda opus suerat 3 Nonne Scipio maior bellum Punicum confecerat, minor Carthaginem et Numantiam delerat, Aemilius Paulus Macedoniam ceperat, nonne multi multa bella composuerant sine multiplicato consulatus honore 3

Cur non idem tune socerunt in Mario, quod olim in illis 3 Neo

postea eadem consulatuum cumulatione quasi usi sunt; neque enim aut Sulla aut Pompeius aut Caesar, cum diuturna ac gravia bella gererent, consulatum plus semel adepti sunt. Quare

neo in incredibili quodam populi Romani erga Marium studioneo in honorum imperatorum inopia causa totiens multiplicati

35쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

congulatus sita egse potuit. Ipse adeo Marius eum bellum Iugurthinum conficeret, cur prorogatum modo habuit imperium, quod primo consulatu acceperat 3 Itaque ferrem sane vel necessarium esse ducerem alterum consulatum, qui daretur

ei, ut deposito per triumphum quod in Africa habuerat imperio novum acciperet in Gallia raro enim in republica Romana factum est, ut priVatis hominibus extra ordinem bella atquo imperia decernerentur , sed reliquos Gnsulatus non sero, praesertim quos Praeter SeStum quidem, quem pecunia atque adulatione a plebe emercatus esse narratur, ei sine ambitu absenti ac prope invito delatos esse videam. IIoc intolligoro non poterimus, nisi quod Superioribus annis fuisse saepe multis argumentis demonstratum est, idem Marii aetate congervatum esse Atatuamus, ut omnis quae Romanorum imperio parebat Gallia, non in peculiarem provinciam redacta suis praesidibus, sive ii pro consule Sive pro praetore erunt, ObtemPeraret, sed cum Italia coniuncta ab consulibus vel ab uno corto eorum rogeretur. Quod si ita erat legibus ac vetere more constitutum, quomodo Romani quod consilium ceperant unius et

optimi imperatoris bello barbarorum praeficiendi, exequi poterani3

Fingamus enim iterum consulem factum esse Marium ac bello Cimbrico praepositum, tum insequenti anno prorogatum ei imperium, quid erat futurum 8 Nimirum hoc, ut noVus consul, cui nocessario item Italia esset decernenda, iisdem locis, in quibus Marius versabatur, Vel par Vel maius haberet imperium accideretque idem, quod anno l05 sactum est, cum Q. Caepione cum proconsulari imperio relicto accederet Cn. Mallius cos., qui quia intor se dissentiebant, ingens illa clades accepta est, quae maximam nomini Romano ignominiam inusserat. Hanc imperii divisionem ut effugerent, necessario fecerunt Romani, ut tot continuis consulatibus Marium efferrent, casuque quod bellum prope Italiam vel in ipsa Italia gerebatur, accidit, ut eum illo honorem acciperet, quo reliqui praestantissimi im- Peratores caruerunt. Quae cum ita sint, in hoc C. Marii honorum cursu vel minimum Videtur positum esse argumentum,

quo tunc nec Cisalpinam nee Transalpinam Galliam nam utroque loco pugnatum estin eam quam hic appellamus proVin-

36쪽

De Gallia Romanorum provincia. 25

iam sui Ego perspiciamus. Veruntamen paulo poEt Marium pro praetores Galliao Transalpinae reperiri diXimus, quam provinciam ut ab ipso potissimum institutam esse intelligamus, magna ex eius rebus probabilitas peti potest. Etenim cum

quinque consulatus gessisset, ut barbaros Vineoret, postquam Vicerat, quae causa eriti, ut sextum adipisceretur 3 Verum sit

illud, quod Livius epit. LXIX significat pluribusque exequitur

Plutarchus Mar. c. 23 prava ambitione Pecuniaque corruptam esse plebem: Sed quae tamen, quaeso, causa erat petendi, qui practextus 3 Habere enim neeesse erat Μarium, cur deberi sibi sextum consulatum diceret. Nam in laude ipsa satis erat praemii pro servata patria: populo quidem alia res persuadebat. Ea sita erat in provinciae novae constitutione, quam Marius necessariam esse dictitabat. Ut enim reliqui imperatores, qui primum populos Vicissent, etiam post victoriam prorogatum accipere solebant imperium, ut quos armis domuissent, eOS legibus componerent, ita Marius suo iure postulabat, ut sibi quoque prorogatum imperium concederetur. Nec rursus id in Gallia concedi poterat nisi consulatu sextum delato: aliter qui

futurus erat consul, maiorem in ea potestatem habuisset. oreretur sano aliqua inter Marium os inter optimates contentio,

cum hi, ne novum ille consulatum acciperet, statim Galliam ab Italia seiungendam atque in illa sola imperium prorogandum esse dicerent, hic, antequam novae provinciae suae leges dataeoEsent, seiungi eam nollet: sed Vicit Marii causa, quae ex more imperii Romani non iniusta videri debuit. Neque huic rationi obstat, quod Marius per sextum consulatum fere in urbe videtur substitisse. Primum enim an aliquamdiu trans Alpos excurrerit dubium est, deinde etiamsi Romae mansit, non minus facile rem per legatos administrabat, in qua illo commodo utebatur, quod nemo maiore Potestate praeditus eum

impediebat. Statuimus igitur Transalpinam Galliam anno 100

ab C. Mario in provinciae Romanae sormam esse redactam, Cisalpinam relictam prorsus in ea, quae antea fuerat, condicione: quam sententiam, quamquam recedimus ab omnium quos novimus virorum doctorum iudicio, satis tamen reliquorum annorum historia stabiliri existimamus. Dissiliam by Cooste

37쪽

Da Gallia Romanorum provineta.

Nam anno 99 a. Chr. quas provincias habuerunt congule8, M. Antonius Orator et A. Postumius Albinus 3 Illum, cuius momoria sit celebratissima, ex scriptorum silentio colligimus in Italia mansisso, nec piratas in Cilicia ex consulatu domuit, sed ex praotura, proconsulari tamen imperio ornatus. Cum enim a Cic. de Orat. I, l8 pro consule appelletur, apud Liv. epit. LXVIII praetor vocatur. De altero cos. cum nihil notum sit, Pighius Annal. III p. li8 oum Macedoniae praesuisSe coniicit. Equidem nec affirmo quicquam et externam aliquam Pro vinciam eum Obtinuisse probabile esse video. Insequenti autem anno T. Didium constat Hispaniam citeriorem rexisse Fast.

triumph., Gell. II, 27; Plut . Sert. c. 3; Liv. epit. LX; Comment. epigraph. Vol. II p. lil), unde collegam eius Q. Caecilium

Metellum Nepotem, de quo tacetur, Italiae praesuisse intelligimus. Itemque proximo biennio divisae videntur suisse prO- vinciae, ut anno 97 P. Licinius Crassus Hispaniam ulteriorem haberet Fast. triumph., Ascon. in Pison. p. li ed. Oreli. , Cn. Cornelius Lontulus Italiam, anno 96 Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Cassius Longinus, de quibus tacetur, similiter Sortirentur. At de anni 9 i consulibus plenior nobis memoria Superest. Nam Q. Mucium Scaevolam tradit Asconius in

Pi Son. p. lo Oreli. provinciam, ne oneri es8et aerario, dePOSui8Se, unde ei ex more externum aliquam provinciam vel decernendam fuisse vel decretam esse intelligimus, sed, cum consulari exercitu in nulla Opus esse videret nam domi forisque tunc

pacem fuisse ait obseq. c. li Romno mansisse. Diversi ingenii erat collega eius L. Licinius Crassus, qui cum triumphi cupiditate flagraret, in citeriore Gallia, quam regebat,.quOSdam Alpium in las, qui Romanorum agros infestabant, consectatuS domuit: tum rediit triumphumque ab senatu petiit Cic. de invent. II, 3T). Ex his cave colligas, Galliam Solam tune Crassi suisse provinciam, quamvis Val. Max. III, 7, 6 eum et

Galliam obtinuisse et ex consulatu obtinuisse reserat. Quod utrumque falsum est. Etenim ademptum ei esse triumphi honorem a collega narrat Cic. in Pis. 26, id quod ita explicat ASconius, cum L. Crassus plurimum in senatu valeret neo dubium videretur, quin patres ei triumphum essent decreturi,

38쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

Q. Mucium ne S. C. fieret interceAgisse. Utorque igitur tunc consulatu sungebatur Crassusque, quoniam in magistratu ipso revertit, vetere more Italiam cum Gallia coniunctam rexit neo mirari debebimus, quod per magnRm consulatus sui partem in urbe fuit, in qua dum versatur, cum collega legem illam clo civibus regundis tulit, qua sociorum animi magnop re excitati sunt Cic. p. Cornel. fragm. 10 . Atque hinc qui domGalliae Cisalpinae nullam tunc suisse propriam provinciam discimus; sed Transalpinam hoc sere tempore suisse non minus certo argumento perspicimus. Etenim Gellius XIII, 19 M. Porcio Catoni, anni si 8 consuli, filium fuisse ait, qui aedilitato et praetura gesta in Galliam Νarbonensem profectus ibique vita

functus e88et. Eam profectionem non privatae alicuius rei causa, sed publice susceptam esse facile omnes credent; cur

enim Gellius, qui hominia rea gestas prodere Vellet, privatam eiusmodi rem commemoraret 8 Habuit igitur M. Porcius Cato eX prRetura provinciam Narbonensem. Sed quando habuit 3 Nihil enim aliud de homine traditur. Cuius pater si anno

118 consul fuit, secundum communes vitae humanae rationes recte faciemus, ut filium viginti circiter annis po8t praetorem fuisse Atatuamus ad eandeinque computationem deductus est

Pighius Annal. III p. 2l7, qui anno 92 eius praeturam collocat. Sic igitur, quoeunque anno M. ille Cato praetor suit, paulo post C. Marium apparet eum praesidem Narbonensis Gallisto inveniri, qui, nisi ea tunc ab Italia seiuncta atque in peculiaris

provinciae formam redacta esset, non potuisSet esse. Anno

94 de provinciis consularibus nihil narratur; quies enim erat bellorum incertumque adeo videri debet, an omnino alter eonsulum in provinciam exierit. Opus certe non erat ad provin- cista administrandas. Quae cum tunc egsent octo duae quo Hispaniae a T. Didio et P. Crasso, qui anno insequenti triumpharunt, obtinerentur, si sex praetores Oxaeto magi Stratu in provincias prosectos esse statuimus, nulla ipsis consulibus relinquitur. Anno 93 C. Valerium cos. arbitror esae Flaccum

illum, quem Appian. Hisp. c. l00 proxime post T. Didium cum Hispaniae populis pugnasse ait; quod autem Obseq. c. I 11 anno 94 per Nasicam Hispaniae populos, qui rebellassent, urbi-

39쪽

De Gallia Romanorum Provincia.

bus dirutis supplicio consumptos esse refert, non credo Pighio

Annal. III p. 208, qui inde P. Cornelium Scipionem Nasicam

Hispaniae ulterioris proconsulem efficit annumque salsum ab obsequente notatum esse putat, propterea quod illo anno alios utrique Hispaniae pro congulibus praefuisse constat. Equidem Nasicam, quippe qui nec pro praetore nec pro consule appelletur, vel legatum Didii vel unum ex decem viris componendao provinciae a senatu missis suisse iudico, cuius opera Didius usus sit; ipsa quidem res, quam Obsequens narrat, ei quam a Didio in Colendenses commissam esse Appianus tradit, simillima est. Veruntamen si C. Valerius Hispaniam citeriorem

obtinuit, consentaneum erit, ut M. Herennius, collega eius,

Italiam et Galliam rexerit. Anno 92 etsi nummi, quibus Pighius Annal. III p. 2II M. Perpennae cos. Hispaniam ulteriorem obtigisso demonstrabat, quia Goligiani sunt, nihil fidei habent,

nec alia ulla memoria superest, alterum tamen ex consulibus

externae alicui provinciae praesuisse, alterum Italiam tenuisso reliquorum annorum similitudo ostendit idque eo magis, quod L. Sulla cum post praeturam in CappOdociam mitteretur Liv. opit. LXX; Plui. Sull. c. b), non ordinariam proVineiam, Sodextraordinariam legationem videtur subisse, unde reliquas Pr vinciat iam praetorum numero Occupatas esse fit probabilo. Anno bi, sive quod summos imperatores domi retinendos esse putabant sive quod qui sortitus erat provinciam, in cam non

exiit, utrumque consulem in urbe mansisse constat; nam tempore seriarum Latinarum eos Romae suisse ostendit Flor. III, l8, 8, item postea quo tempore M. Livius trib. pleb. Oecisus est, App. bell. civ. I, 36. Nec minus anno 90 a. Chr. qui consules fuerunt L. Iulius Caesar et P. Rutilius Lupus, cum ingens bellum Marsicum immineret, Italiam provinciam ambo habuerunt; sic enim ait Appian. bess. civ. I, 40. Galliae quidem Cisalpinae, quae alioquin ab armis quieta mansit, nulla prorsus fit mentio, in Narbonensi autem a C. Cue illo Uetello Salluvios rebellantes victos osse refert Liv. epit. LXXVI, isque alterest postquam provincia a Mario condita est, qui ei pro praetore Vel ex praetura praefuerit. Insequenti anno 89 tres summo cum imperio bellum administrare coeperunt; nam praeterquam

40쪽

Do Gallia Romanorum provinci .

quod L. Caesar prorogatum habuit imperium App. boli. civ. I, 48), consules orant Cn. Pompeius Strabo et L. Porcius Cato, ex quibus cum hic Marsos oppugnans cecidissol Liv.

epit. LXV; App. bell. civ. I, 50; oros. V, 18) atque otiam

L. Caesar mortem obisset, unus relictus est ille. Ei provinciam Italiam evenisse et ex triumpho, quem extremo mense Doeombri do Asculanis Picentibus egit sast. triumph.), constatot ex iis, quae App. bell. civ. Ι, 63 tradit, intelligimus. Νam cum Cn. Pompeius quia strenuam in hello Marsico operam praestiterat, etiam anno 88 prorogatum haberet importum quod enim Val. mx. IX, 7, 2 eum invita civitate imperasso ait, ad universam hominis invidiam, non eo, quod non rite ei imperium prorogatum es8et, refero in Senatus, qui magnam iam partem belli consedisso videret, consulibus eius anni L. Cornelio Sullae et Q. Pompeio Rufo bellum Mithridaticum ot Italiam decrevit, ac cum illud Sullao obtigisset, Q. Pompeius exercitum, qui sub Cn. Pompeio erat, accipere iu88us est. Praetereo, quibus artibus Cn. Pompeius decepto Quinto et exercitum et provinciam retinuerit; illud certe apparet, eum non aliam provinciam

habuisse quam Italiam. Quid igitur 3 Num sum in illa quao vulgo existimatur Italia sola versatum esse, in Gallia Cisalpina nihil pro imperio gessisse putamus 3 Non videtur nec in bello ipso administrando nec in reliquis rebus. Atque in Marsico quidem bello nihil invenio, quod per Galliam Cisalpinam gog-sisse dicatur neque enim ea reliquorum Italicorum causae sese adiunxit), sed in civili dissensione, quae paulo pOAt erupit, nomen eius ita commemoratur, ut Galliam quin una cum Italia rexerit dubitari nequeat. Νam anno 87 prosecto ad bellum Mithridaticum L. Sulla cum L. Cinna et Mariana lactio Romam obsiderent, Cn. Octavius et II. Merula cos. , quo melius urbem tuerentur, auxilia cum aliunde tum ex Gallia propinqua arcessiverunt ac Cn. Ρompeium, qui ad mare Superum eum eXercituerat, ut subsidio veniret, rogaverunt App. bell. civ. I, 66:

SEARCH

MENU NAVIGATION