장음표시 사용
141쪽
clesiis & supra Altare collocare fas non est , tametsi inde totius Missionis salus & prosperitas spectaretur: non enim facienda mala, ut veniant bona. Neque etiam ubi semel easdem Tabellasatheismo & idololatria inscctas esse concesIoris, metus aut periculum impendentis persecutionis impedire potest, quominus ex Ecclesiis ubi repositae sunt, ejiciantur. Quis enim non videt , si horum ratio habita esset , vix unquam futuras fuisse persecutiones quibus Christiana fides - primis saeculis mirum in modum propagata est , cum sanguis Martyrum fieret semen Christianorum ξ
I67. Valde cavendum nobis est, ne in perficiendo opere Dei prudentiam carnis, quam mor tem appellat Apostolus, potius quam prudentiam
spiritus sequantur. Subi atae sunt jam ejusmodi Tabellae ex multis Ecclesiis sine ullo strepitu aut incommodo, idque etiam in primariis urbibus, qualis est Nangansu, quae eli inter civitates primi ordinis ut supra observatum est: quidni. igitur idem etiam sperari possit de Ecclesiis Pekinensi-
bus Patrum Societatis, praesertim cum tanta gratia polleant apud Imperatorem , quem etiam ut singulari prudentia, humanitate ac solertia praedi tum nobis exhibent : unde confidendum fore ut, Deo cor ejus movente , hanc Tabellarum suppressionem aequi bonique consisat, & inde Christianae religionis puritatem, quae nulla se superstitionis & idololatrice labe contaminari patiatur ,
magis magisque agnoscat & admiretur. Sed po-
142쪽
namus hanc Tabellarum suppressionem valde illi displicituram, atque inde non parvum detrimentum rem Christianam eine passeram; an idcirco admittenda erit idololatria ι & quod tanquam malum ex caeteris Chinae Ecclesiis exterminandum judicatur, in urbe Pehini, ob gratiam Imperatoris conservandam, tolerandum erit ρ Quam haec parum sibi cohaereant, & a Christiana pietate ac prudentia aliena sint, nemo non videt.
143쪽
CUI TITULUS: Brevo risti cito delle Notigie gii dedolte circa ruso delle Ilabelle colle parole : Κι
rim , caesum coliIO. Scriptor Societatis.
168. , Ton solum a ' atribus Societatis vel 'l rum etiam a Millionariis aliorum Ordinum religiosorum, & speciatim a Patre Fratre Gregorio Loper Dominicano publice in corum Ecclesiis appcnsae fuerunt. f. III cratore.
169. Omnes illi Ordines religiosi, ad duos, videlicet Praedicatorum ti Minorum, & omnes Missionarii ad tres aut quatuor rediguntur, unum uJdelicet ex ordine Minorum nomine Patrem Petrum de Pinuela , & duos forsan ex ordine Praedicatorum , qui omnos insciis S inconsulus Superioribus litis id secerunt, ut Iam supra Observatum eit No. ia I. De Patre Gregorio Lo- PCZ qui anno I 67 c. quo factae sunt praedietae d a- bellae,
144쪽
bellae, Episcopus Basilitanus jam crat ordinatus, an eas in Ecclesiis illis appenderit mihi incertum est; de hoc interrogari postet Reverendissimus Aleonesta. Caeterum quam fuerit Patribus Societatis variis de causis obnoxius Jam Observavi in Notis meis bcct. I. Art. 7. NQ. 79. & seqq. Scriptor Societatis. a O. Tabellae illae per annos duodecim in omnibus fere Ecclesiis & a cunctis Missionariis sine ullo scrupulo ullave contradictione publice habitae sunt. ibid.
17I. Longum illud annorum spatium valde mihi suspectum est , vel potius omnino falsum Videtur. Ubi cnim primum Provincialis aliique Superiores Ordinis Pra dicatorum in Philippinis roscierunt duos aut tres Missionarios Dominicanos Tabcllas illas in Ecclesiis suis appcndiste ,
statim mandaverunt ut cas tollerent. De Patre de Pinucla Franciscano , certus tum quod Qus Eccletia in urbe Nangis u , paucis ante publicatum Reverendissimi Domini Maigrot Mandatum eredia fuit, neque etiam altera Qus Ecclesia loci Chaetis valde antiqua erat. Scriptor So ietatis.
cecinit quidam fater Frater Luxan Sc. ibid. Adnotatio.
17 Quae umque hic ex Relatione Patris Α- di ani Greu is Jel uuae de Patre Luxan Dominic no restra itur , parvam fidem apud me habent,
145쪽
qui probe norim quam credulus & facilis ad texendas de aliis historias fuerit bonus ille Pater Grelion, quod multis eXemplis confirmare possem. Patrem Luxan quod attinet, eum in Metropoli Fokiensi vidi, & tum a nostris Missionariis, tum a Patre Emmanuelo Trigueros Dominicano , illum Sinenses literas callere audivi Missionem autem Sinicam, aut taedio Victus, aut a Superioribus revocatus deseruisse gratis hic dieitur, cum altera vice, quando illum vidi , jam in Chinam venisset , ubi eum adhuc degere
I 4. Patri Fratri Lux an adjunxit se quidam Pater Frater Lucas Thomas diversi ordinis, sed
seque novus in China, di linguae ac literarum Sincnsium rudis, qui tabcllas illas statim ut idololatricas habens, non solum cas ex locis ubi collocatae crant, sustulit, scd publice in frusta comminuit. adnotatio.
et s. De Patre Luca Thomas Franci scano actum est in Brevibus Notationibus NQ. II . In sua ad Reverendissimum Dominum Maigrot epistola non ait se Tabellas Ringlien publice in fiusta comminuisse, sed tantum ex Ecclesia sustulisse , nullo prorsus contradicente , imo tali executioni suffragantibus cunctis. Caetcrum si in frusta publice comminuit, inde probaretur multo facilius ex aliis Ecclesiis siue ullo tumultus aut persecutionis periculo, tolli posse. Scriptor
146쪽
Scriptor Societatis.1 6. Origenis est doctrina, Deum apud quamlibet nationem appellari poste nomine appellati-VO, quod eus aliquod supremum ti excellentissimum significet. Tale autem esse nomen Tien, dubium non cli nequidem iptismct Sinis atheistis, qui hoc nomine praeterquam quod Deum significet) nunc coelum materiale, nunc coeli influ-Σus, nunc cujusque hominis intellectum & rationem significant. f. Na quando.
Adnotatio. I . Sententiam Origenis pessime interpretatur Scriptor, ut ostendi iupra NO. 79. male omnino appellativum nomen Confundit, cum nomine generali seu potius ambiguo, quod res multa etiam plane divertas significat , quale est , inquiunt Grammatici, nomen Taurus, quo eodem bos malculus, ct mons Asiae, tametii res diver- sissimae signincantur. HRusmodi est vocabulum Tisis apud Sinas , testu ipsomet Scriptore hoc lo-so. Unde nequaquam 'apud illos appellativum supremi Entis nomen dici potest, quale est Θεορ apud Graecos, Deus apud Latinos. Imo nullum proprie appellativum Dei nomen habuεre Sinae, ex quo in atheismi & idololatriae barathrum delapii iunt, unde necessu fuit ut a Missionariis adoptaretur nomen Tiencha, ut jam antea observavi No. SI. Scriptor Societatis.
147쪽
Imperator haec verba scripsit, quae quidem fuit ut publice velut titulus Ecclesiae nostrae assigerentur. Id testatur in icriptura propria manu subscripta, quam penes nos habemus, Pater Ferdinandus perbies, dilectissimus Magister supradicti
Imperatoris, qui praeten S adfuit, quando ab Imperatore scripta sunt verba illa ; coram Patrihus Pehinen libus , inquit, sumpto penicillo charactere
Sinuo, eoque maxιmo titulum propria manu conscriEst templo nossim afligendum, quem die sequenti regio sigillo impretio ad nos mitti curavit in. q. La prama. A latio. i p. Verba ista Patris Verbi est; templo nossronfligendum, sunt ambigua, videnturque solum signincarc Tabellam illum in Ecclelia Missonario. rum bocietatis supra altare collocatam fuisse , non vero quod id voluerit aut Iusserit imperator. Scriptor Societatis.18o. Titulus intra Ecclesiam positus illud ipsum significarat , quod significat titulus qui eXtra visitur, in quo legebatur & adhuc legitur : Iemplum cata Domino. Ibid. Ad latio.
St. Titulus Ecclesiarum prae soribus scriptus cst: Tiouu tari, Templum Domina caeli: verba autem Tabcllae de qua agitur, sunt Κιnglien, coelum colito. Quantum autem Taen & Viencha significatione di iterant, maxime postquam pollerius boc verbum ad significandum Deum Opt. MaΥ.
148쪽
a Christianis adoptatum est , Iam inpe adnotavi.
I 82. Horum omnium bovi sunt testes & Iudices ipsi met Sinae infideles, qui Ecclelias nostras intrando & hanc inscriptionem supra portam lugendo , caelum colito, non foras exeunt in apricum ut Coelum materiale adorent , neque ad eandem
portam se convertunt suas genuflexiones facturi, ted ab ea aversi caput usque ad terram inclinant coram imagine Christi; quod evidens cst signum& argumentum , verba illa eo loco posita ipiis non indicare coelum materiale, 1ed Deum verum quem adoramus & praedicamus. I. La Terza. A tatio. 183. Perplexa & confusia scriptoris oratio. Quid sibi vult cum hac supra portam Ecclesiarum inscriptione : caelam colito p Non haec reperitur prae sotibus Ecclesiarum in China , sed Tlenchntang , Templum Domini coeli. Tabellae auteni his verbis inlcripite: coelum colito in Ecclesiis Patrum Societatis supra altare & Juxta imaginem Christi collocatae sunt , ut ipsemet Scriptor 1aepe observat, ut inde inferat eas Omni periculo idololatriae vacare , cum ex vicina Christi imagine ad significanduin verum Deum determinentur. Quid autem nobis narrat de Sinis Gentilibus ad
Ecclesiae portam minime revertcntibus , neque .etiarn eXtra exeuntibuS, ut Loelum materiale adorent , sed caput usque ad terram coram imagine Christi iuclinantibus, quali Ver. coelum coram
149쪽
Tabella Riettio colere non possint, nisi in aprico polita sit, unde coelum i pium intueantur; aut quasi soliti essent Christi Domini imaginem , demisso usque ad terram capite, adorare, quando Ecclesias nostras intrant. De his interroget Rc- verendissimum Abeoncssa, & ab eo discet plerosque Sinas Gentiles , sola curiositate adductos, Ecclesias nollos intrare , ct cum eis ostenditur imago Chri iti , cumque audiunt cile Dominum& balvatorem nostrum, quosdam solere inclinato capite eam salutare, ted nequaquam prono in . terram corpore solum fronte percutiunt, prout in Templis . aut Bagodis suis coram Fabellis Consueti & mortuorum, vel coram idolis facere contu crunt. Scriptor Societatis.184. Cum fundamento credimus eum Imperatorem Cambi) non cite atheum neque idololatram ; sed habere notiti pin veri Dei. De quo plura habemuS argumenta , ac praeterea virorum gravium ac fide clignorum testimonium Juramento confirmatum Quod ii in aliis occalionibus aliqua signa dedit aut etiamnum dat in favorem sectae idololatrarum , aut cultorum coeli materialis, id tantum probat, eum nondum esse
perfectum Christianum , sed Semichrillianum , neque adhuc in hac bona fide & perluasione firmum & assuefactum consilere. q. La Quin
150쪽
18s. Quam fidem mereatur duorum aut trium Patrum Societatis in propria causa testimonium, jam supra observavi. Adjunctum ab uno eorum jusjurandum parum curabit, quisquis communem in eorum scholis doctrinam de licito usu ambigui sermonis & restrictionum mentalium attenderit. Sed ponamus Imperatorem Camha aliquam habere veri Dci notitiam, numquid ea cognitio susificit, ut dicatur nondum quidem persectus Christianus, at 1altem Semichristianus pI86. Plures ex antiquis Philosophis Deum verum cognoverunt, quia quod notum est Dei manifestum illis erat, ut loquitur Apostolus ; qui tamen , ut statim addit iam Apostolus, cum Deum cognovi sient , nost sicut Deum glori sica-Verunt, aut gratias egerunt , sed evanuerunt in cogitationibus suis , & obscuratum esto insipiens
Cor eorum. Rom. I. V. 2I. Quin & Platonici , licet de uno vero Deo bene senserint , multis tamen Diis , sicut & ipsc Plato , sacra facienda
Putaverunt, ut ait S. Auguli. Lib. 8. de civitate Dei cap. I a. Num hos omnes Christianos, licet imperfectos, quis djxerit ρ Sane potiori adhuc titulo Semichristiani essent Juclaei di Maho- metani qui unum verum Deum ita colunt, ut a
cultu falsorum Deorum omnino abhorreant. Nemo nequidem cX aliqua parte dicendus est
Christianus , nisi qui uni Dco vero & vivo per fidem Jesu Chrilli servire instituit. Se inlchristianos, vel potius Semipaganos verius quis dili e
