Historia cultus Sinensium, seu varia scripta de cultibus Sinarum, inter vicarios apostolicos Gallos aliosque missionarios, & patres Societatis Jesu controversis, oblata Innocentio 12. pontifici maximo et Sacrae Congregationi eminentissimorum cardinal

발행: 1700년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

potest sine gravi incommodo ob dubii sermonis periculum in re tanti momenti , ut Jam saepe notatum est. Scriptor Societatis. 89. Praeterea nomen Jovis est nomen proprium& individuale unius creaturae, & quidem pessimae creaturae: at alia illa nomina Xariti & Tien) nomina sunt appellativa & communia 3 sicque juxta doctrinam Origenis recte Deo adaptantur, sine ullo errore aut periculo. NQ. 3 6.

, Adnotatio.

9o. Iam supra N0. 79. observatum cst Xangli non esse nomen Dei appellativum apud Sinas Literatos, a multis saltem faeculis, sed proprium nomen coeli materialis Musque essicientiae, unde ex sententia Origenis, non magis licet illud Deo adaptare, quam nomeu Jovis, Ammi, Vel Pappaei.

112쪽

SECUNDO SCRIPTOCU I TITULUS: Ristretro delle Notiate circa i 'usio delia voce

ines Muti che significa , Supremus ' perato , b vero P Dominus, e delia voce im, che significa coelum.

91IN hoc secundo scripto non tam breviantura prioris dicta quam aliis verbis repetuntur. Unde fatis erit, omissis caeteris , ea solum loca perlita lagere, quae aliquam adnotationem postulare

videantur.

Scriptor Societatis. 9'. ' Compertum nobis est Reverendissimum 1V1aigrot ) Aulari r nunquam frequentasse neque Praecipuas civitates: neque etiam Provincias magis d=il idi Imperii Vidit , neque unquam cum mandarino aut Literato praeterquam cum quΟ-cam Baccalaureo tertii ordinis Jesultarum alumno re neophyto familiarem habuit 1ermonem.

o. a.

ris Laresion qua apud nos sum

113쪽

met, quem nunc Scriptor ut testem citat, Folitensem Provinciam nunquam adiit; & valde dubito an Pater Gretion urbem Focheu Provinciae caput viderit. Caeteium a vero longe absunt, si dicant Reverendissimum Maigrot cum Mandarinis nunquam congrcssem fui 1Ie. Contrarium hi lce oculis vidi, plusquamint rum annum cum eo in Urbe Focheu commoratus, ubi saepe praecipui Provinciae Mandarim illum invisebant, & cum eo familiaria colloquia miscebant. Puerilia sunt & responso indigna, quae hic asteruntur ad minuendam Reverendissimi Domini Maigrot auctoritatem. Baccalaureus ille Jesultarum neophytus , de quo mentionem facit

Scriptor, Societati addictissimus est , quod ipse coram vidi in Provincia illa degens. Risu itaqueeλcipiendum quod ait Scriptor Reverendissimum

Dominum Maierot non habuisse alium e Literatis, quem de doctrinis & ritibus Sinentium consule- ret, antequam Mandatum suum publicaret, praeter illum Baccalaureum Patrum Societatis alumnum &mancipium. Scriptor Societatis.

9q. Multi sunt casus, pro variis circumstantiis, in quibus sive voce, live in scripssi, usurpantur nomina rariti & Tien ), ct habita ratione declarationum ac formularum in contextu eis adjunctarum, eorum usus non solum ad exprimendum Deum licitus, sed & laudabilis evadii. Ibid.

Adnotatio.

9s. Hoc loco , ut di alibi, expresse agnoscunt. Patres Societatis voces Xangli&Tien non posse legitime adhiberi ad significandum Deum, nisi ad-Juncta explicatione & declaratione; quod de voce Tencha nemo unquam dixit. Id saepe repetendum quia

114쪽

quia haec nominum istorum differentia , maximi momenti est in hac causa. Scriptor Societatis. 96. Hoc ipsum est quod ante annos O. in celebri Conventu Kiatinensi ab ipsis Jesultis) poli longum examen statutum fuit, di in China concordatum, atque postmodum Roma; a Mutio Vitteriles

Generali confirmatum. No. 3. AdnotatIo.

97. De hoc jam actum est supra No. 3q. ubi primum ejusdem convenius articulum eX scripsi, quocum viderint Patres Societatis an conci liari possit, id quod hic de codem conventu referunt. De reiacripto Patris Uittellelchi Generalis notatum est No. I. quid habeat Pater Antonius a Sancta Maria in Tractatu Canione compotito, Pater Sarpetrius in epiliola ad Sac. Congregatinnem de propaganda, fide , & Pater Antonius de Govca Viceprovincialis Societatis in epiliola quam edidit Pater Le Gilien quod quidem longe diversum est ab eo quod hic de codem rescripto licipior Societatis rcscrt. Scriptor Societatis. 98. Advcrsarii vocis Xangli, ut sulceptam semel causiam delendant,non dubitant conccdcre quod Om-' nes antiqui binae per decem aut quindecim saecula perfecte Athei fuerint, sine ulla nequidem imperfecta& manca cognitione cuJuscumque superioris potestatis quae providentia sua res humanas gubernet.

99. Pcrsectum illum Atheismum sine ullo vel millimo scialia divinitatis in tota veterum Sinarum natione non solum non agnosco, sed nequidem in .poiteriorum saecu lorum Literatis admitto. De antiquis

115쪽

tiquis primisque fundatoribus Imperii Sinici & sem

Laterariae quid tenendum sit: valde Obscurum atque inccrtum videtur. At verisimile est Sinas, cum principio verum Deum cognovissent, paulatim successu temporis coelum hoc visibile, solem &stellas pro Deo habuisse; quae fuit etiam opinio Chaldaeorum & Persarum, ac multorum veterum Philosophorum, ut non semel lam observatum cit. Hi autem non proprie athei, sed potius idololatrae dicendi sunt, Juxta scripturam sacram, quae loquens de iis. qui relicto veri Dei cultu, ad falsos Deos colendos deflectunt, ait Deuteron. 17. v. 3. eos pactum Dei transgredi, ut vadant , ferνiant Dras alienis cyadorent eos , solem , lanam , Omisem militiam coeli , de qua militia coeli, id est iole , luna, stastris, frequens etiam mentio apud Prophetas idololatriam listae litarum redarguente S.IOO. Certe communis est omnium etiam Patrum Societatis & ipsiusmet Scriptoris sententia, Sinas Literatos a quingentis Vel sexcentis annis in dul- modi atheismum decidisse, nullum aliud primum principum praeter Coelum materiale, vimque ei insitam agnoscentes. Hoc autem semel concesso, non video quae tanta sit difficultas, aut quid repugnet, si idem dicatur de antiquis Sinis, qui per multa sae' 'cula ante Christum natum, & ante promulgati0nem Evangelii ViXerunt. Scriptor Societatis. IOI. Quodnam periculum ambigui sermonis esse potest in usurpandis vocibus Xaritio Treu, quandoquidem a nostris non usurpantur, nisi alunctis aliis verbis, quibus summa Dei providentia & omni- . potentia una cum allis Uus attributis explicantur p

116쪽

Ioa. En iterum aperie fatetur Scriptor , Voces Xantι & Ten, nonnisi adJuncta explicatione &. declaratione, ad significandum Deum adhibendas esse. Scriptor Societatis. Io 3. Tres istie voces Xangli, Tien,&rie nchum China habent unum eundemque significatum : cur igitur retenta hac tertia voce, ut innocente , duas priores tanquam idololatricas exterminare tentat

Adnotatio.

IO . Non secundum solam etymologiam considerandae sunt tres illae voces , led secundum usum a quo pendet lex & norma loquendi. At nomina Xangli & Ι en apud Sinas Literatos a longo tempore significant coelum materiale , ejusque vim cssicientem: raro vero admodum & iniolenter eum lignificatum habet vox Tienchu, quae cum jam a principio Missionis adoptata sit a Christianis & Missionariis ad significandum Deum Optimam Maximum, nullatenus Jam ambigua est, atque adeo, aliis exclutis, retineri debet. Scriptor Societatis. Ios. Nomen istud Dei Sinenso Xangli prorsus similc est eaus quod in Scripturis sacris . vero Deo tribuitur, quando dicitur Rex Regum N Dominus dominantium. No. Io. Adnotatio.

IC6. Non agitur hic de nominibus generalibus& quali alectivis, quibus perfectiones attributa Dei explicantur , sed de nomine appellativo, &quasi proprio ad designandum supremum numen. ut saepe jam dictum est. Scriptor

117쪽

I IO HISTORIA CULT Us

1o . Veteres illi Legislatores, ut puritatem religionis suae& unius Dei cultum ab omni errore servarent immunem, Voluerunt ut ipsi sacrificium offerri non posset, nisi in duobus coeli templis dua rum Metropoleon illius Imperii, idque per manus ipsorum imperatorum; unde etiam in eorum Lihi id est Rituali Libro antiquissimo tam accurate & li-gillatim praescribuntur ritus & caeremoniae lusimodi lacrificii. In ipsiis deinde Annalibus leguntur publicae & solemnes oratione S coelo Oblatae, dic.

Io8. Notari hic velim solemne hoc sacrificium

ab ipso Imperatore offerri , non coelo tantum, sed citam tcrrae. In utraque enim Metropoli Imperii, extra muros civitatis duo sunt templa magnificentissima, unum Coelo , & alterum T errae dedicatum, & in utroque statis temporibus Imperator 1acrificat, aut ii impeditus fuerit , aliquem ex primis Aulicis mittit, qui ejus vice sacrificium offerat. Sive autem primis temporibus sacrificium istud vero & vivo Deo factum fuerit , ut vult Scriptor , sive coelo visibili & materiali ejusve spiritui, hoc est virtuti effectrici , ut Longobardus multique alii existimant ;cultus ille nunquam sim civilis & politicus, ted sacer ac religiosus, ut omnes consentiunt. Atqui sicut solius Imperatoris est spiritui coeli, quem Xariti vocant, & spiritui terrae sacrificare ; ita ad solos Principes & Mandari . Pater Semeias in Relatione Chinie cap. I9. versus Anem. Pater Antonius a Sancta Miaria in Relatione Sinae sectarum cap. 16. ms.

118쪽

darinos pertinet spiritibus montium , fluminum Civitatum, ipsique Confucio tanquam totius Imperii Magistro sacrificia osterre ; quibus ibet Vero etiam ex plebe permittitur progenitorum suorum , mortuorum spiritus colere. Cum autum varii illi Cultus, tametsi in varias hominum classes distributi, Muidem tamen sint naturae & conditionis,&iisdem sectae Literarior principiis innitantur ; hinc bene contra defensores cultuum Consueti & mortuorum progenitorum sic arguitur : cultus Coeli Proprius Imperatoris , cultus est sacer ac religiosus, non civilis & politicus; ergo similiter cultus Confucii & mortuorum progenitorum non est Civilis & politicus, sed sacer ac religiosus, adeoque illicitus & idololatricus. Scriptor Societatis. IO9. Magnam altilitatem istius praxis agnoscit vir dignitate conspicuus, qui recens ex istis partibus venit. No. I7. . Advitatio.

IIo Ubinam Reverend isti mus Aleonem hanc magnam utilitatem nominandi Deum in China vocibus Men & Xangis agnoverit , hactenus mihi

compertum non est, Scriptor Societatis.

H1. Major est ista dissicultas in China , coquod Sinae linguam tuam magni pendunt, fieretque haec mutatio ab exteris hominibus. Ibid.

Adnotatio.

Ira. Infirma & futilis ratio: alicujus esset ponderis, si exclusis Sinensibus vocabulis , de introducendis Europaeis ageretur at jam usu receptaeit Sinensis vox Tienchu, quam retinendam omnes coiissentiuut. Scriptor

119쪽

Scriptor Societatis. II 3. Amittitur validum medium procurandae conversionis Literatorum , quandoquidem non poterunt amplius urgeri argumento ad hominem',

allegando contra eos ipsorum textus & majorum testimonia. Ibidem.

II 4. Nihil obstat quominus, repulsa Voce Xan

ti, adhuc quis arguinentetur contra Literatos exauctoritate veterum Librorum Sinensium , si ex eis probare sperat, verum ac vivum Deum sub nomine X.angii olim in China cognitum fuisIe. Sussicit, enim Christianis ad rejiciendam hanc vocem, a multis jam saeculis aliud omnino apud Sinas quam Deum verum , signiticare. Caeterum videant Patres Societatis ne parum hac Via erga Literatos proficiant, qui facile contendent se melius Libros suae nationis & sectae intelligere, quam intclligant homines advenae & peregrini.

Scriptor Societatis.11s. Utile est. Deum pluribus nominibus appellare , ut melius infinitae egus perfecticines adumbrentur , & sic ubique usu venit. Unde nos non tantum Deum, sed etiam Creatorcm, Dominum universi, Judicem vivorum & mortuorum . Sc. Verum id adhuc magis necessarium est in China ob sectarum in ea regnantium varietatem, adeo ut nullum sit nomen Dei, quo aliqua earum non abutatur. Quapropter nunc hoc , nunc illud, pro variis circumstantiis, usurpandum eit, excin-pli gratia nomen Tienchu cum LiteratiS adorat Oribus coeli, & nomen Xariti cum idololatris idolorum Genctu adoratoribus, ea ratione alterutro

120쪽

mine alterius defectum vel abusum supplendo. Ibid.

Adnotatio.

II 6. Quin pluribus nominibus utendum sit ad describendas Dei perfectiones , qualia sunt Crea 'IOr omnium , universi Dominus , vivorum &mortuorum Iudex, nemo in dubium vocat. De Husimodi nominibus inter nos non agitur, sed denomine appellativo 1upremi Entis , quale est Θεος apud Graecos, Deus apud Latinos. Jam

vero 1atius est & conveni initius unicum esse Mus modi nomen, ut apparet in omnibus linguis vulgaribus. - Certe recepto Jam communi usu nomine Gencis ad fgnificanduni Dcum , non utile, sed incommodum videtur aliud ei addere. Mutato enim nomine alicujus rei , censetur etiam mutari notio ei subjecta. Unde parum conVenienS, imo absurdum videtur, eosdem Evangelii Praxlicatores alio atque alio nomine, pro varia hominum conditione , Deum apud quidem linguae populos appellare , neque hujus nominum

vicissitudinis exemplum in Apostolicis viris , qui Christum Gentilibus annuntiarunt, reperiri existimo. Scriptor Societatis. II 7. Qua in re mirum, vel potius risu dignum est, quod ait Dominu= Charmot , Deum a fidelibus unico nomine appellaudum , quia nominis unitas est veluti lignum ac sigillum unitatis Religionis. Sed tale dictum universiae Ecclesiae usu, di omnium Sanctorum, praescrtim Sancti Dionysi in Libro de divinis nominibus, auctoritato reprobatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION