Pansophia enchiretca , seu Philosophia universalis experimentalis, in Academia Moysis primùm per sex prima capita libri primi Geneseos tradita, demum per ignem examinata & probata, per quam natura universalis rerum omnium, vestibus denudata, in virgi

발행: 1682년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

THESES EX UNI-

EX PERI MENTAL l

ri Libro Naturae riscrip

is, s per Ignem Maminata s

. Probata. .

FARS PRIMA. '

NVmqn aliquod dari ratione

evinci potest, non autem eae

perientia , quam tamen sup plet fides, & in fide fundatae visionea DEI. Id Numen a seipso extitisse necessarium habuit, si DEUS est, idque ab aeterno, Immensus, infinitis dpti hus plenus, creator mundi, At omnium uniyersi partium director, m

13쪽

tor, conservator, conscius humanaxum actionum ti cogitationum, praemiator bonorum, & vindex malorum est DEUS, principium,& finis, circulus in centro, centrum in circumi

r ntia ubique, finis ejus nullibi. Plu xa Theologia suppeditat.

Mundum hunc totum dixerunt a. liqui Philosophi esse DEUM, at quia mutabiIis est,ti non totus intςlligens, neque spiritualis, Deus esse n quit.

Illum habuid or inem, & ratio

re fides doeet, ideoque in tempore hDEO creatum nos Moyses docuit, M didere dendu fide obligaVit. Quar .is Aggyptii & multae aliae gentes, mter illas minenses,mundum aliquΘndo creatum esse, per tradit ones . sui, Patribus & historiam acceperunt.

Mundi nomine intelligimus Coelum, si ve aetherem, stellas, PlanetB erram, aquam, aerem, ignem, lucem, mineralia, vegetabiIia, animalia non

14쪽

vero hominem ut hominem, suntque Rominatae partes mundi integralas harmonice inter se consentientes, iaper magnum circulum rotatae, e X or co in lucem, indeque rursus in orcum

redeuntes.

r. Mundus totus in omnibus suis paratibus vivit testante sancta Matre E clesia, dum in invitatorio suo ad matutinum canit: Regem cui omnia vivunt venite adoremm ) a n i m a a Deo Creata, ti per totum distributa, fuit communiter spiritum mundi vocitarimus. Et sicuti mundus tantum unus est, quamvis diVersas & plurimas tria

se contineat partes, ita etiam per Omnes illas, & totum, Unam tBntum habet animam, quamvis operation varias,& apparenter contrarias edat.

Spiritus mundi est vera substantia, in luce repraesentata , &est principium omnis motus & omnium actionu, vitam tribuens universo, de quo e X professo parte ultima agetur.

15쪽

Cum igitur ille sit vivens , ideo omnia in hoc mundo per illum vivunt, unde coelum, sol, stellae, terra, aqua, ignis, mineralia, metalla, lapides, Mvaria alia vivunt,maon sunt mortua: mortem enim non secit Dominus. to

Vita autem est quadruplex,sive habet gra dus qua tuor: Primm gradinsubsistenti ae, qualem Vistam habent coelum, stet Iae, terra, aqua,&a Ila similia. Secundus gradus est vegetationis, in quo gradu sunt lapides, mineralia, metalla, herbae arbores Malia. Tertiusgradus est animalitatis.& sensationis, talem vitam vivunt et iam aliquae herbae, animalia imper se ctissima, conchae, ostrea, vermes muriati,& etiam animalia omnia. uartus gradus est rationalis, competit anima libus perfectissimis, quum maxim detiam imper fectioribus,ut infectis variis, cuilibet proportione Varia, unde aliqua magis vel minus raciocinan se ' turi

16쪽

tur. Cur autem ipsis rationalitas signetur,videatur Thesis i

Quarius gradus complectitur suis periores omnes, tertius secundiim primum, secundus primum, sub qua to quoque homo continetur, ut est nimal totius Universi,& creaturarum tam spiritualium, quam corporali uin Ompendium.

Homo igitur est ens vegetativustra

crocosmus , & plurimos sibi simiates habet microco sinus, cum omni bestiola sit micro cosmus & a bruta

no distinguitur; quia vero Adamo inspiravit Deus spiraculum vitae, si aque animam ad sui similitudine creata ipsi infudit, evexit illum ad gradu intelligentiarum. .uare homo praeter raritionale habet intellectit ale,per quod a brutis discernitur, &hinc decepi a characterem dominii in omnes sublunares creaturas i Esto igitur homo animal Rationale Intellectivum . Q

17쪽

Quia vero homo communicat cum toto universo, idcirco Spiritus mundi in gradu subsistentiae Vegetationis, sensationis, tirationalitatis in illo operatur, qua In rationem anima intel- .iectiva moderari ti ipsi dominari debet, mandante DEO. Habet igitur homo duas animas, animam mundi, Manimam intellectivam, Contra tBmen intentionem Creatoris, qui Adamum quoad vitam secundam, tertiam, &quartam sora anima intellectiva constare volebat, & constarem fecit , t dum illam creavit.

Haec anima meriti & demeriti capax est, quia ipsi soli lex posita idemque illa sola praemiabitur & punietur.

Interea anima mundi aeternabit in illa perfectione, in qua DEUS illam posuit. Caelo tamen Empyreo e X natura sua Exul , sub illo autem Rerum Domina, iram suam in in serno tam in spiritus, quum animas damnatas e Xercens. I 3. Dum

18쪽

gradu vitae sensitivae pereunt, separatur anima intellectiva, & tum homo moritur, qui solus moritur D praeterea in toto mundo nihil, sicut nec i psum corpus hominis , ideoque in mundo nihil mortale, quia omnia sunt vita j

Plena, ergo Regem, cui omnia viVunt, venite adoremus. Dum igitur animal desinit ratiocinari, sentire, moveri, non moritur, sed vita ejus ex gra- du quarto I tertio in secundum, tandem in primum trans sertur, sic Vegetabile dum putrescit aut comburitur, in gradum vitae primum reponitur. rq .

Anima tamen inquieta dum procPortionem aliquam in partibus residuis vitae primae aut secundae invenli, secundum quam illam aut illam Ideam evolvere possit, in novam quas creaturam se eXplicat, sic ex corporibus animalium,muscae, vermes, & alia in- Iectanalauntur.quos etiam ex lignis,

19쪽

Si vero tantum pro gradu vitae le- eundo dispositiones adsint, tum eta corporibus animalium plantulae nascuntur, ut in cranio humano us ne a& ossibus muscus, & aliquando aliae plantulae. Hinc saepius observatum in cadaveribus crevisse crines, ungues, sudasse corpora, motus varios, nec dum in totum abolito gradu animalitatis apparuisse. Hic est ille orotus ti interitus vulgo dictus,qui apud Philosophos est circulatio ex invisi. hili ad visibile, ex tenebris ad lucem, ex luce in tenebras. Non enim cogitandum est,tenebras esse nudam carentiam lucis, sed corpora . natura sua compacta n adia Phana, quae lucis Iucentis radiis sunt

imper via. Quare DEUS di visit lucem. tenebris, lucem in stellas, solem natios planetas collocans, tenebraso io elobum terrae, terreas, aereasti aqueu

20쪽

ti aqueas creaturas, lux vitam subministrat & motum activitatem, corporum, tenebrae vero soliditatem. Nihil enim aliud sunt, quὲm rerum principia passiva, Terra , Α- qua, Sal, & e X his primum . Terum compositu in , sulphur luce operante.

SEARCH

MENU NAVIGATION