Io. Lami De eruditione apostolorum liber singularis in quo multa, quae primitivorum christianorum litteras, doctrinas, scripta, ... pluria proferuntur inedita apteque dissertationes duae interseruntur ..

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

niis manifestissimis vendicent, & lividos obtrecta

totes vecordiae, & malignitatis, & ignorantiae, luculentissime arguant. Quum enim paucis abhinc annis, coelestium litterarum oraculis edoctus, &Sanctorum Patrum documentis instructus, historicos

De recta Chrisianorum in eo quod Ssterium Divina Trinitatis attinet sententia Commentarios lucubravissem, vix eos in vulgus prodidi, a. doctioribus plerisque , & qui nullo partium studio agebantur , laudem & adprobationem meruerunt; sed alii Ρanico timore attoniti, & veluti surgentis arboris umbram messibus suis in effoeto iam solo languentibus ridicule atque inconsulte metuerent indignarenturque ea , quae berbes didieere, senes perdenda fateri scommentationes illas maledictis proscindere, & me auctorem , laesae pietatis, & religionis, reum agere, Censoresque doctissimos ac prudentissimos, qui opus evulgandum existimaverant, insectari conviciis, &praevaricationis insimulare. Ipse quidem haec omnia Iacitus audiebam, utpote qui lubentius alienam improbitatem seram , quam meam innocentiam tuear;& huiusmodi Fanaticorum insaniam non sine miseratione quadam inridebam, mirabarque vehementer canes illos, sere universos, ad meos Commentarios censura vexandos, illotis pedibus , ut aiunt, atque inconsiderate, & temere, adgredi. Nam mei iudicesse constituebant, leguleii formularumque concentores. Poetae veri steriles, & somniorum archi Ie-Mi . Theologi etiam plures, sed qui Busemboum

liquem , aut Eseobarium, Dianamque, evolvere, 9 Nrtio quoque verbo crepare, consueverint ; &illos maiorum gentium Scriptores, Iusinum, Cle

22쪽

νου mum, Basilium , Gregorium , Augustinum , CbἹ-Dsomum, & id genus Pa res eminentissimos, ne a limine quidem salut/vurint. Huius igitur sursuris viti litigatores, qui magis aleam, fritillum, &venereum , noverant, lusoriasque tractabant paginas, quam Ecclesi asticas litteras, & divina eloquia, didi- . ceran ; denique

de meis scriptis, quae numquam legerant; de sanctorum Patrum dobrina & opinionibus, quas numquam persepςrant; de meis moribus, pietate, reli- .gione, quam intelligere nolebant, insolenter. in iis .

que, procaciter, iudicium ferre minime verebanis 1 tur . Tunc Hieroumi ad Paulinum scribentis ver-αba iure & opportune usurpabam : Quod medicorum es Promittunt mediet, tractant fabrilia fabri. Sola scripturarum ars est , quam sibi passim omnes viaedi-eans. Seribimus indocti doctique poemata pass- . Hane garrula anus, hane delirus senex, sane sopbsa ver ibosus, hane universi praesumunt, laceram , docent,

untequam discant . . . . . . quιdquid ἐικ

rint Me Iegem Dei putante nee seire dignantur quid Prophexae, quid Apostoli , senserint f sed ad sensum suum incρngrua aptant tesιmonia, oe. Quum vero leviter, sed iniuria semper , alii alia in meis lucubrationibus criminarentur, apud Omnes tamen totum cenorae pondus atque momen tum in eo subsidebat ac versabatur , quod Ioannis Α.postoli & Evangelistae, pro cuius coelesti doctrina adserenda laborςm illum oper/mque susceper3m, RUSTICITATEM & IMPLRITIAM, veritate duce, re ipsa exigente, Ioannis honori congruenter, mirabili Eeelesiae institutioni consentanee , verbis A x diis

23쪽

disertissimis praedicavissem. Hinc mihi prima mali labes; iam minus ego pius; iam ad Socinianorum eastra deficiens; iam audax, & improbus, & in

Sanctum Evangelistam contumeliosus . O viros doctost O censores acutost O homines pietatis custodes, religionis amante S, ομοδοξίου ο ζ, λωνας l Adeo dein 'ridiculi & exsibilandi eiusmodi homines sunt, ut sanctum aliquem, & virtutibus divinis insignem, esse non posse arbitrentur, nisi etiam pro sana eruis ditione bliberalibus disciplinis, humanioribus litteris, instruatur; idemque habent sanctum dicere, arisque doctissimum. Splenem Democriti olim iteratis

votis expetebam , ut satis vecordem hominem ridere possem , qui, quod Rob. Bellar mini eruditionem, Sancti Bernardi Abbatis Clara vallensis litteraturae praetulissem, meo adspectu correpta fuga illico se

subtraxit, Improvisum aspris veluti qui sentibur anguem Pre t bumi nitens , trepidusque repente refugit.

Certe si huiusmodi pietas & religio

oppugnatam Christianorum dogmatum veritatem 4 adversus impios, & haereticos, tutari deberet, vereor ne vera, & rem ipsam , exhibitura esset illa tabula , quam Aste laeda mi vidi, & in qua immanis bilanx depicta erat, in cuius altera lance prae nimio pondere subsidente liber inerat a sectariis conscriptus; in altera vero sublime, tamquam pappo, evolante , Catholicorum volumina, & Ecclesiarum instrumenta, sursum serebantur; nec ad aequum libramen insilientes in eam Monachi Clericique ullo conatu deducere poterant. Et profecto, quae spes reliqua foret ex is is, qui historiam Ecclesias icam prorsus. ignorant ρ qui antiquorum Patrum scripta ac traditiones ne primoribus quidem labris deliba

24쪽

verunt λ qui coelestes ipsas litteras numquam evoliavisse, tam manifeste & incredibiliter, censura adeo putida sutilique, prae se tulerunt ρ i, Prosecto hos ego possem, ut cum Hieron vino Mara. cellae scribente loquar, meo iure contemnere asino

quippe bra superflue eanit) sed tamen eis respondere lubet , ne iam hebetis cordis , & tam crassae rustra

citatis, fuisse videar, ut aliquid, quod religioni ini riosum, Christiano homini indecorum, proposit dineo, qui, divinam Ioannis Evangelistae scientiam

laudibus serebam , & a Socinianorum calumnirs vim dicabam, contrarium esset , litteris mandare potuerim. Itaque licet tota haec disputatio in eo vel fari debeat , quod meum de Ioannis eruditione iudici uinattinet, quaedam quoque alia in antecessum attingam oportet, quae, nonnullis aliis stultis & temerariis meorum obtrectatorum criminationiblis faciantAsaiatis , easque dissolvant. Et quidem a nescio quibus etiam obiectum suit, quod heterodoxorum interdum Scriptorum auctoritate functus dim ; quod D. Clerteiam ipsum , quem impugnabam; aliquando laudaverim . At quidni id facerem Si Scriptorum haereticorum testimoniis interdum abusus sum, apte id, & pem commode, fieri intellexi, quum adversus haereticos scriberem. Hanc artem ab Ecclesiae Patribus edoctus sueram, qui quum Ethnicos impugnarent & expugnarent, nonnisi Ethnicorum Sapientum rationibus , auctoritate, sententiis, testimoniis, isthuc ipsum ex--sequuti sunt, .ut opera Iustini, Tatiani , Theophili, Clementis Alexandrini , Origenis , Tertulliani , Eufe-bii, Lactantii , Arnobii, Athanasii, Ch DLIomi, Gregoriit NatranΣeni , Auguisini , Orosii, aliorumque id genus Ecclesiasticorum Scriptorum, evolventibus patet. Et plane absurdum & ridiculum est, iis auctori-

25쪽

bus suam opinionem adversus inimicos stabili res quos ipsi non recipiunt, immo contemnunt et: proseinctum enim nullum inde sperare licet. Illis prae luserat Paulus, qui in Areopago concionem habens, Graecum Poetam. & Atticam inscriptionem , adlegat, . atque inde sua dicta confirmat , ut Actorum Cap. XVII.

legere est ; quique, si apocryphis libris i quibus

Clement VI. ςρωμ. utitur, credere dignum est, ad Sibyllae & Hystaspis oracula provocabat . Hanc viam Ethnicos revincendi ineundam verbis luculentissimis

docent Tatianus orat. contra Graecos , Cyrillus Iero. solymitanus Cateches. τῶν φωτιζ XIIX. & eodem tendunt, quae sub initium Libri VII. Clemens habet Alexandrinus. Et certe in Cypriano, quem alias, ut meretur, maximi facit , id notat,& virgula censoria , castigat Lactantius Lib. V. Divis. Insit. Cap. In quod adversus Gentiles disputans, Scripturae Sacrae testimoniis utatur; id quod & Hieronymus Epistola ad Magnum oratorem observabat. Insuper non statim ex eo, quod Scriptor aliquis alicubi erraverit, aut haereticus sit, omnino reiiciendus est; sed tantum eum delectu, & debita venia, legendus. Ad rem praeclariter laudatus Hiero umus Epistola LXU : Latiantitis in libris suis . ω

maxime iis EpisoLs ad Demetrianum , Spiritur Sancti Omoino negat substantiam: ω errore Iudaieo dieit, eum vel ad Patrem referri, vel ad Filium s fir sanctimationem utriusque personae sub eius nomιne de restonstrari. Quis mihi interdirere potes , ne legam Insiturionum eius libros, quibus eontra gentes scripsso Iissime . quia superiis sententia detestenda es ' spolia linar usi contra Porph3rium egregia scripsit volumina. Probo laboram vir. . licet fatuum in plerisque dogmaeantemnam . Et Epistola ad Tranquillinum: Ego Orige

nem Disi tiros by Corale

27쪽

8 DE Est v DITIONE

H veterum defendere perfidaeum , uι perdant Mem fuam vi Meam paeopositumi es antiquor legero , probare fingula , retinere quae bona frens . a me Eec 'sae Catholicae:non resedere , Et brne quidem adpositeque Pau- Ium Apostolum advocat', qui non iverbiS i an tum sed eκemplo ipsi in praeivit; nam & .librosa EthnicorumD legerat& tΑraIi . Menandri Μ,&, Epimenidis versus laudavellati, uti actorum Cap. i XUII. ω, Epis. ad. Titum Cap. ad Corinthior cap. XV. videre est p&6si Clemetati Alexandrino Lib. VL. Stroismarum id ex apocryphis libris repetentii ci edundum

est ad Ethnicorum libros i& Sibyllae & Hystaspis

Oraetiis , auditores, . ut diximus ,. amandabat . . Quin& apocryphos Seriptores . lectitabat, & quae bona dc probanda Occurru baut , in suum usum .irans serebat sui librum EItae Prophetae, librum Jam i A. ω Mambris; non secus ac Iudas, qui, Enochi prophetiam adlegavit ; id quodi Origenes in Mat/saeum, p. . XXVII capi eo ter animadvertebat. An vero quae,1ma ita alias ignina in. Epistola adi fibraeos scribit est, eodem son. te, derivaverit h.vel potiust ex bd --οω ἰα- ότεων sidem Crigener HEpilla ad Africanum ustuuerit . Sed& Lucam se apoca ypha quaedam Evangelia legisse in phooemio testari, Patres sere omnes δrbitrantur, quamquam secus. &: Metius. censent Viri doctissimi Ciaetantis , &-ml donatur, Masthaei & 'Marci Evangelia intelligentes Satio, tem. Ecclesi-sti eos Scri, protes indiscriminatr- degendi , si quam se inivisse Sic scin ymus .profite ut perpetuo Ca holicorum usum' firmata vide uri . Mam Calenae , i quasi V .casti, in Sac am .Scriμtu arra, non tam emini lὶD Arium: sar trunt on2k-ox .Hae ei coxum. Malieodori. rasileensis M &u Serueri Antiooheni adnotationi. hus conserunt ut Iri A Illud

28쪽

dii A Pio STOLOR VN. . 9 Illud: autem in primis considerandum , eos qui patriam religionem cordi habent ., eiusque decreta tueri ac propugnare cupiunt, haereticorum libros , debita semper venia implorata. adsidue versare derbere , ut eorum erroribus penitus animo comprehensis, salsa placita, & exitialia documenta , tuto impugnare . & sine calumniae metu facile possint evertere.. Ipse quidem non semel in hpereticorum libros incidi, in quibus saepe illii queruntur, errores decreta sibi a Catholicae Religionis Scriptoribus frequenter adfingi. quorum me in mentem quidem ipsis venerat .; & tunc eruditionem ampliorem &exactiorem, Romanae Ecclesiae decori consulens, in quibusdam mei ritus hominibus desideravi. Benei igitur ac sapienter Dion mi Alexandrinus Epistola i HL De. Baptismo a Philemonem apud Eusebium Lib. VII. Hisor. Eeeles Cap. VII. scriptum. 1eliquit;

νο, inquit, in libris o traditionibus haereticorum cs. gnoscendis operam posui s exsecrandis qusdem illorum

sententiis animum meum tantisper eoinquinans et sane tamen ex iis utilitatem tercipient, ut illos taeitur

29쪽

apud me refutarem , multoqMe magis quam antea deis restarer . Et quum frater quidam ex presbterorum oris dine prohiberet me, vernus ne forte nequitiae illorum eoeno eoministerere quippe animum meum eontamina tum iri aiebat, ω quidem verissime ut fpsemest sentiebam : visione epelitust missa eonfirmatus sum . Et vox ad aure' meas perlata di ferie mihi praecepit bost modo: Lege omnia quaestumque in manus Ueuerint. Idoneus

namque es, qui singula disquirar ω examinear baeisque primum Oeeasione ad Cβristi fidem pussus es. Amplexus fum vis Meni illam , utpoto quae Apostoliaeae voei eo entire robustissimos quosque ita eumpeia Ianti: Estote periti .iammularia. Id quod omne. a mitto Alexandrino Praefat. Commenta . in Noa em. tamquam proficuum & inite probatur ac suadetur:& a se falsum tradunt Deniseus Libri I. Praefat. Θωνillus Ierosolymitanus Cathoebes ULSc ex retentior bus late prosequitur Pamelius ad Lrbrum mistiani de Trinitare eap. LVIII.

Animadvertendum quoque est, verissimum' esse illud Ambrosii Mediolanensis effatum , veritatem a quocumque sit, semper a Spiritu Sancto esse: ade que ex libris etiam haereticorum illa seligenda est& excerpenda, & quas ab iniustis possessoribus reis petita sibi adserenda, duod pluribus adversus Ethnicos diduxerunt Viri longe praestantissima Hierom

Verum hete non Ribstitit ealumniatorum meorum vecordia & impudentia. Hypocritae quidam, quorum nomina silentio premo , ne eorum commemoratione hunc meum commentarium temerasse vi-

quique simplicioribus visi suissent potes vitio praefi

30쪽

gere nigrum theta, me non tantum haereticorum testimoniis abuti, sed cum D. CIerieo etiam facere, in vulgus spargere non erubuerunt. Quo quid impudentius & salsius dici possit non video, quum D. CIeriei opiniones dedita opera & ex instituto impugnaverim , & Catholicum dogma adversus eum tam multipliciter confirmaverim. Certe huiusmodi nebulonibus illa Hieroumi adversus Vigilantium scribentis regerere possum , me ita Clericum, aliosque he-Ierodoxos Scriptores, Iegisse vel legere , ut Apollinarium

vel ceteros tractatores, qtiorum in quibusdam librornon reeipit EeeIesia. Non quod omnia diram se damnanda , qtiae in illorum voluminibur continentur, sed quod quaedam reprebendenda confitear . Vertim quia aperis mei es , or studii, multos legere, ut ex pluriamis diversos flores rarpam , non tam probaturus omnia , quam quae bona sunt electurus r adstimo multos intaman I meas, ut a multis multa eun eam , secundum

illud . quod scriptum es: Omnia legentes, quae bona sunt retinentes. Unde satis mirον te voluisse Origenisi Cleriei mibi obluere dogmata , euius in plerisque errorem usque ad hane aetatem penitus ignorat. Et quidem Uiri nonnulli prudentes atque eruditi, quos inter egregius Iuris in Pisano Athenaeo professor , mihi adserebant, & liquide sancteque iurabant , indoctissimum Pontificii iuris interpretem , criminato rem meum, eo staporis ac rusticitatis devenisse, ut quid Socinne docuerit, quid Cleriiss scripserit , quid Arminiani teneant, penitus ignoraverit. o uti nam illud saepe laudati Hieronmi vel legisset , vel intellexisset et Non parum est seire quod nesciari

prudentit hominis es nosse mensuram suam: nec zeloriaboli concitatum, imperitiae suae cunctum obcm te.

stem facere.

SEARCH

MENU NAVIGATION