Io. Lami De eruditione apostolorum liber singularis in quo multa, quae primitivorum christianorum litteras, doctrinas, scripta, ... pluria proferuntur inedita apteque dissertationes duae interseruntur ..

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Et tamen, quum me interim innocuum & religentem hominem, iniuria & falso pietatis obtentu vappae isti persequerentur, audaculi quidam, atque procaces . sacras conciones habebant, qui monis stroso quodam & inaudito abusu, quaecumque fa aerarum litterarum oraculis, & probatorum Patrum -auctoritate & testimoniis alii Evangelicae doctrinae

praecones confirmare consueverunt, ipsi nunc Lui heri, nunc Calvini, nunc Bezae, nunc Zanchii, nunc Ochini, aliorumque haeresum Patriarcharum , sententiis adductis, Catholicae plebi non tam impie quam stolide, adprobare non verebantur. At dorismitabant tunc, immo somnum altissimum sterte. -bant, Zelotae , qui animi adfectibus , non religionis amore, ducuntur &, qui Scriptorum haereticorum, auctoritate prudenter, & utiliter, & in tempore , fungenti veluti diem dixerant , inverecundorum indoctorumque Orarorum confidentiam &i impietatem non sine quadam animi stupiditate tolerabant. Quod si Io. Cle elatim, aut alium heterOdOXum hominem , vel doctum adpellavi interdum , vel aliter eruditionis nomine subspexi, quod tamen

, mihi secisse non videor ; non id egi quod eο-ἡrum in religionis negotio sententiam , quam mei S voluminibus' impugnabam, adprobarem ; sed quod - liberales disciplinas, & multiplicis doctrinae prο-

entum, in illis commendarem. Non enim eX eo

quod quis minus recte de religio de sentit, indoctus etiam est & ineruditus; alioqui nec Plato, nec Α- ristoteles, nec Demosthenes, nec M. Tullius, nec Origenes , nee Tertullianus, docti & bonis artibus exculti fuissent. Praeclariter nunquam sine laude memorandus mersumus Epistola ad Pammachium ti Oceanum, de Origene agens: Obiiciunt mihi, quare

32쪽

Origenem aliquando laudaverim . . . . . . . . . Iau

davi interpretem , non dogmatisen ; ingenium , ne n fiadem s philosophum, non Apostolum. In Apologia vero adversus Russinum ita dissertat: Alterum quidem no men Eusebii , sed eadem , quae super Origenis vocabulo , est ealumnia. Laudavi Eusebium in Ecelesiastea hisoria , in Digesione temporum in Deseriptione teris rae sanctae, ω haec ipsa opini eula in Latinum veristens meae linguae hominibus dedi . Num ex eo Ariaianus sum , quia Eusebius , qui hos libros condidit

Non me fugit prosecto mihi obiem in iri a qui.

busdam, primos Christianos a profanorum librorum lectione abhorruisse, eosque Ephesi flammis omnes, quotquot habuerant, concremasse, ut Lueat Actor Cap. XIX. memoriae prodit; non impune suisset hanasio Presbytero Isaurio, quod codex haeretica placita continens apud eum repertus fuerit, ut ex EpisOIa LXIV. Lib. V. Gregorii Μagni elucet atque eminet; Concilium Bracarense primum Canone XVII. Scripturarum, quas Priscillianus depravaverat, aut

Dictinnius finxerat, lectione interdixisse; Synodum

Nicaenam II. ne quis Iconomae horum libros evolverei aut retineret Canone IX. vetuisse ; Synodum

tandem Tridentinam haereticorum librorsim condemnationem probavisse; & eorum Indicem a Pavolo IV.& aliis subsequentιbus Pontificibus , suisse conteXlum , quo nemo eos ignorans a perniciosa lectione cautus abstineret; ut quid de haereticorum libris Concilia Constantiense , Coloniense, & Senonense, decreverint; & quid Leo X. in Constitutione XL

excommunicationis poenam interminans prouuncta verit, silentio praetereatur. His Principales constitu

tiones addi possunt, quibus Christiani Imperatores Chri

33쪽

Christianorum dogmatum integritati consulentes, Schaereticorum libros ultricibus flammis absumi, Mqui eos legerent ultimo supplicio adfici tuiserunt , ut ex Epistola Constantini Magni ad Episcopos Sepopulum apud Soeraιem Lib. I. Hi Τον. Eceles Cap. IV.& Photia in Nomoeanone Tit. XII. Cap. III. liquido constat; id quod deinde Theodosius & Ualentinianus iterum sanxerunt, eorumque edictum est in dice Iusinianeo Lib. I. Tit. I. Leg. Θεσπίζομεν, Mexhibet etiam Balsamon in Collere. Constit. Eceles Tit. U. cuius collectionis exemplar MS. pulcherrimum, & egregiis, interdumque non vulgatis tractatibus, aucium exstat in Bibliotheca Laurentiana Medicea. Quod si quis exempla huius iustae in haereticorum libro. severitatis pluria desiderat, eruditi

At haee quidem universa admittere & probare proclive est, quum tamen iis, quae superius disputavi, adversari omnino, ac repugnare, non facile ostensu videatur. Nam ut illae omnes cum Ecclesiasticae, tum Principales, constitutiones probe ac rite intelligantur, plura observanda ac distinguenda veniunt; libri scilicet, eorum auctores, personae, quae illos lecturae sunt , tempora, loca, & huiuia modi alia; sine quorum discreto examine, omnia susdeque miscenda essent , & sanctissimi atque o ἐρΘοδοiοτατοι viri rei agendi, tamquam l udatissimarum legum violatores. Et q*od libros attinet, non omnes ii eiusdem sunt classis, adeoque non illorum omnium lectio pari sevςritate prohibetur. Vt id pateat Indicem aliquem librorum prohibitorum, Pontificum Maximorum iussu concinnatum, evolvere

sussicit; lassicit etiam Retulas Indici adiectas perle-

34쪽

homine scriptus fuit . damnatus & vetitus intelligitur, nisi placita quoque haeretico veneno in setiacontineat, quod in secunda Indicis Regula pronu

ciatur. sed & auctores ipsi non omnes-aeque damnantur; immo quidam , quorum opera censuriam animadversionem passa sunt, pristinae famae incoluismitate laetantur, &-;ίας ordine minime moti sunt. Sic Beati Theodoreti Cyrensis Capitula in quincta Synodo Oecumenica improbata sunt, per sona autem & existimatio intacta atque illaesa remansit, ut apud Eeclesiasticos Scriptores videre est. Id etiam elucet ex secunda laudata Indicis Regulo, in qua Haeresiarchae, & Patriarchae haereticorum ita , exsecrabiles sunt, ni omnia eorum volumina indiscriminatim prohibeantur, quum aliorum haereticorum cum delectu reprobentur. Si autem eos .

qui haereticqrum libros lecturi sunt aut legunt , conas derabimus, ii docti sunt, vel indocti; Ohθοδοξίας

tenaces, vel ambigua religioae; haereticorum librorum lectione bene utuntur, vel non; eos legendi veniam impetravere, vel illam neglexerunt. Si

hoc postremum, veniam scilicet ab iis, qui prae sunt, & legendi facultatem, obtinuerunt, ut ipse quidem seci, nullus iam restat ambigendi locus quin in haereticorum librorum lectionem iuxta Pram si dum praescripta quis incumbere possit. Siquis autem librorum, quos haeretici homines conser ipse rei ctione non abutitur sin quo semper veniam impe4tratam subintelligo sed potius ad orthodoκoruin

placitorum confirmationem eos lectitat, & necessariam in Catholico Scriptore eruditionem comparandam, quod ipse facio, ut opera a me publici iuris facta luculenter evincunt: tunc lectio haec laudabi

35쪽

lis evadit, D canonum etiam adproba cine commenis datur. Ecce verba H eroumr in Caput L. D δ metri, quae a Gratiano Dsina. XXXVII. Cap. XI. reis nuntur : Qui de mensa νVir ω de vino potur erus nolunt/eomedere ne polluantur titique si ipsam sapientiam, at- qua doctrinam BahIoniorum seirent esse peccatum, num quam adquiescerent discere, quod non lieebat . DI

SCUNT autem NON UT SEQUANTUR , sed UT. IVDICENT ATQUE CONVINCANT ; quomodo si quia

Dram adversas Mathematicos Deiri ferabere imperitus. matbematis , risui pateat : sis adversus t phil Ophordisputano, si ignoret dogmata PhrIuopborum , 'ως. Et etiam decretoria sunt Ambrosii rata Proclem. Exin planat. Evangel. seeundum Lueam Verba, quae pariter a Gratiano eadem disti uictione Cap. XI. pr ducuntur et Legimus aliqua, ne legantur ,' legimusne ignoremur ' legimus , non ut teneamur, sed ut repudiemur. Quam autem ipse sim avitae religionis tenax , Evangelicorum documentorum . venerator , Ecclesiasticae traditionis adsertor ac vindex., Cominmentariis luculentis tempestive a me editis patefeci, in quibus non mediocris religionis amor, & casta persuasionis integritas eminet. Et prosecto adeo etiam Romanae Ecclesiae, ceterarum omnium matris atque magistrae, augusto & venerando coetui, meae religionis firmitas ex memoratis lucubrationibus patuit, ut quum vir ampli ismus, & non tam generis Π bilitate, quam multiplici doctrina & eruditione, conspicuus, Ant. Nicolinius ad Eminenti aemum Cardiisnalem D. Ant. Daoiam Congregationis Indνeis Prae

fidem , facultatem mihi prohibitos libros legendi ampli rem impetraturus ultro, quae est Viri hu-- manuas & beneficentia , accessisset, exoptatum privilegium i statim a Praeside illo doctissimo & sapientis

. . smo

36쪽

A pos TOLOR v M. ' II simo sine ulla difficultate obtinuerit. Quod si minus doctorum illorum hominum, qui, quum haereticorum omnium libros utiliter & salubriter evolvissent ac lectitassent, eos commentariis eruditissimi S confutarunt, ut Irenaei, Tertulliani, Athanasii, C)rilli, augussint, Epiphanii , Hieronymi, Prosperi, Baronii, Bellar mini, Petavit, NataIis Alexandri , &sexcentorum aliorum, συνεδρος esse possum non me adeo tamen meae vitae & institutionis poenitet, ut

ne mihi ignavi armi obiiciantur pertimescam, vel illotis omnino manibus ad haee studia tractanda adgredi vere dici possim. Iit huc ipsum autem est quod exigitur, ut quis valeat inoffenso pede etiam haereticorum scripta decurrere, quod Hieroumus ad

Laetam de institutione filiae scribens insinuabat dicens e Caveat omnia voer ba r ω si quando ea non ad dogmatum Neritatem , sed ad signorum reverentiam Iegere voluerit, seiat non eorum esse, quorum titulis praenotantur , multaque bis admixta vitissa , ω grandis esse prudentiae aurum in tuto quaerere. Et huiusmodi expendebat quoque non spernendus auctor Alph. De Castro Lib. II. De ivssa haeretis. punitione Cap. XVII. Tempus autem talia suadere potest , ut librorum ab haereticis scriptorum lectio nullo modo permittenda videatur, ut tempus illud lacrimabile, quo Lutherus, & Calvinus, & Zuingi ius , & Servetus,& Socinus, aliaeque id genus pestes, Ecclesiam Christi non tam reformare, quam deformare, ausi sunt;& quo Christiani infirmi, & in religionis cursu offendentes , in lubricos errores facillime labebantur, seu novitatis libidine , seu perniciosis exemplis, seu pro pria imbecillitate abstracti ac miserabiliter perditi.

Sed quum jam impostores illi sub ovina pelle lupi

37쪽

haeresis luce meridiana elarior emicuerit; iam oris thodoxa placita a calumniis omnibus vindicata luisculentissime fuerint, aliquid de rigore illo primitivo remitti potuit, & interdum non summo iure agere licuit , & saciliorem ad haereticorum libros legendos, venia concessa, aditum aperire. Hinc quO- ad hoc , Concilium ΙU. Carthaginiense Can. XVI. non minimam temporis rationem habuit, atque ita praescripsit . Episcopus Gentilium libros non legat ahaereticorum autem pro necessitate , aut tempore . Et

quidem eo tempore, quo tantae turbae in Ecclesia ab ultimis sectariis excitatae sunt, quam iacile Catholicorum mentes haereticorum commercio, eorumque librorum lectione, seducerentur, exemplo Iamen tabili esse possunt conterranei nostri , Petrus Formi- Iius, Petrus Carae serebius , Antonius Bruciolius I ut

nihil de Senensibus dicam, duobus gentilibus, Lae- Iio , & Fausto , Sorinis, & Bernardino Dehino , Noeisti, & Pauli Samosatent, Photinique. blasphemiarum instauratoribus. Locus quoque librorum quorumdam lectionem permittere consuevit: non enim ubique semper eadem leκ obtinet, & quorum hic lectio prohibetur, alibi conceditur , quod late docet Uanespentas Iur. Eeeles. Univers. Tit. XXII. Cap. Ita Part. L Et ego usu ipso didici dum in Gallia &Germania versarer . Quin observandum quoque est in Can. Sancta Romana Eeelesia Distinct. XV. satis indicari libros quosdam tamquam apocryphos alicubi non recipi, qui tamen alibi privatae Ecclesiae consuetidine legerentur; quod, nisi brevitati consulerem , pluribus diducere esset, & huius rei prae clara exempla congererem. His & id genus aliis observationibus, adductarum superius constitutionum severitas emollienda est, ut verus dispositionis sensus

38쪽

suetudini adcommodetur. Huiusmodi etiarn quaedam prae oculis habenda, ubi in Instructione Clemenistis VIII. Regulis Indicis addita, Sect. De Correctione librorum, s. II. legitur: Epitheta honor ea , ε' omnia in laudem haeretieorum dicta deIeantur. Id enim vel Haeresiarchas respicit: vel ad ea prima tempora nimis periculosa pertinet: vel laudes indicat, quibus illorum errores commendentur: vel alio huiusmodi temperamento interpretandum est, ne tot Viri sapientissimi & ορθοδοξοουατοι, qui Scriptores quosdam doctos , licet haereticos, ob scientiam & eruditionem laudare veriti non sunt, quemadmodum D. Hieronymum secisse superius vidimus, censurae obnoxii videantur. Cuius quidem rei unum recens & insigne exemplum, dum ad finem propero, adducam,

quod nobis praebuit Catholicus & doctus Episcopus Segoviensis Did. Covarruviar, qui etiam Tridentino Concilio interfuit; hic nempe , illum adeo diris deis votum , & merito quidem, Carolum Molinaeum, ob iuris scientiam alicubi non subspicere, & non laudare non potuit, Sc ne inverso quidem aut immutato nomine, ut Lib. III. Uar. Resolui. Cap. I. n. IV. videre est.

Aliquid nunc de meorum Commentariorum ordiis ne & methodo disserendum esset; nam indocti quidam , qui vix librorum praefationes ac prooemia per legunt, quum aliam breviter disputandi viam in Praefatione mei operis indicatam offendissent, statim eam ineundam potius, aliam vero relinquendam, proclamaverunt; quasi id essicere non potuissem, qui aliam etiam illis probatam excogitaveram. At ideo non seci, quod ea meo proposito minus commode inserviret: nam multiplex rerum dicendarum

39쪽

varietas, & late exporrecta argumenti amplitudo iis finibus coerceri se minime patiebantur , quo Salia methodus praescripsisset : & ipse illas omnes cognitiones facile mihi praestruere non potuissem, ex quibus operis praedestinati progressus ad finem propositum recta deduceretur. Quomodo enim primigeniarum humani generis opinionum, & rerum

mundo adhuc tenero & recente gestarum notitiam

ex primis hominibus in omnes gentes diverso &vago errore traductam propagavissem, nisi prius Orientalium quorumdam populorum mutua inter se commercia descripsissem Nisi Graecorum Sapientes, in Aegyptum, in Chaldaeam, & alias Barbaras regiones , ex sili is, & laboriosa peregrinatione , deduxissem p Nisi de illorum placitis, & de Platonis vita , in primis, moribus , ingenio, studiis , decretis, itineribus prolixa tractatione praecedenter disseruissem p Nam isthuc ipsum erat, quod velit tiuniversae disputationis sundamentum praeliciendum

fuerat , ut ei illa tandem superstruerem , quae manifeste evincunt Demiurgicam Trinitatem, non esi

se Platonicum somnium aut deliramentum I non suam de ea doctrinam Ebraeos, & Philonem praecipue , ex huius Philosophi voluminibus derivavisse; ex neutro Ioannem Evangelistam repelii Lis ; id quod unicus erat mei laboris & operae scopus. Nihil enim aliud mihi proposueram , ut patet , quam a Socinianorum calumniis Ioannem Evangelistam vindicare , & divinam prorsus eius de Verbo Dei doctrinam adserere ; quod quidem confici non poterat, nisi illa omnia tam varia, in antecessum ita praeparavissem, distribuissem, ordinassem. Sed decretorium de his iudicium esto viri longe doctissimi, & celeberrimi, De. Brucheri, qui ita in suis hu-

40쪽

Apos TOLOR P Μ.manissimis litteris de meis Commentariis scribit: ,, Le- ,, gi eruditissimum librum de recta Christianorum do , , ctrina de Sanctissima Trinitate , in quo nescio an vel, , eruditionis & lectionis copiam, vel dictionis nito , , rem , vel totius tractationis habitum elegantissimum se miratus magis sim . Nihil hic auribus do, &c.

Sed quum hujusmodi omnia futilia plane , & ridicula, & vix Thersite digna, a viti litigatoribus indoctissimis putide mihi obiici primore adspectu intelligatur, interim , si quae sunt aliae , huius sursuristensuras missas faciam, & ad censuram principem , &ex qua, velut ex equo Troiano, allae universae prodierunt , prout decet, examinandam , & discutiendam progrediar, ut singularem meorum obtrectatorum malignitatem , ignorantiam incredibilem, &impudentiam minime ferendam , in propatulo conlocem. Si enim iusta Apologia iis, qui in lucubra. tionibus meis verba, & litterulas, & apices, iniuste eriminati sunt , non sine vehementis orationis impetu, & gravi sententiarum pondere , & inextricabili argumentorum perplexitate, qua se adversarii nun quam expediant, respondere non dubitavi; quid mihi non faciundum audendumque arbitrer , ubi

incocta meo pectore pietas, casta mea religio, mea erga Ecclesiam Christi reverentia , temere atque insolenter impetitur, & miris modis laceratur Id haud patienter ferre me docent magnorum , & sanctissimorum , virorum exempla crebra ac praeclara, ut Basilii, Hieron)mi, Ioannis Plei , aliorumque plurimorum , qui pietatem & ὀμώοξίαν suam Oper Osis voluminibus scriptis strenue vindicarunt, & iniuriam ea lumniae huiuscemodi intolerabilem esse demonstraverunt. Faciam igitur ille ego, qui improbos 3 lias, & procaces, ac perditos homines aequissimo

SEARCH

MENU NAVIGATION