Io. Lami De eruditione apostolorum liber singularis in quo multa, quae primitivorum christianorum litteras, doctrinas, scripta, ... pluria proferuntur inedita apteque dissertationes duae interseruntur ..

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

mira eruditionis adfluentia, & facili verborum vo. Iubilitate , disserentes audio & admiror. Sed& Dom. Mar. Mannius exacta Etruscarum litterarum cognitione censendus; & IV. Clam. Binius impetu semina sacrae mentis excitante exsultans & servidus, oratoria simul facultate, & poetica, praestat; & IV. Maria Meeattius ob elegantes versiculos ,& operum in edit O-rum congestum, & historicam scriptionem, merito com mendatur. Quod quidem in mentem revocat, nullam prope aliam esse urbem , quae tot historiae Scriptoribus, & quidem nobilissimis , glorietur, ut Florentiam: & is huc ipsum , quod historiae Florentinorum iam editae luculenter ostendunt, in editae multae, quae in Bibliothecarum pluteis latitant, praeclare confirmant: quas tamen inde eruere animum iam induxi meum, & in Vulgus prodere, dum seriem mearum Eruditorum Deliciarum continuo, & rempub. litterariam pro virili portione iuvare non desino. Et eo magis illi omnes plurimi faciendi sunt, quo certius exploratiusque est, eos sere universos amplissimam cognitionem non brevibus illis singularum facultatum finibus continuisse, sed per reliquarum doctrinarum & artium campos late spatiantes, suam scientiam numeris omnibus absolvisse , viros profecto πολυμαθεςάτους. Nam nec turpius quidquam, aut absurdius, aut nocentius, proponi potest iuvenibus, quam ut in unam tantum doctrinam incumbant, reliquas autem negligant & abiiciant; quum liberales disciplinae, eatenarum ritu, inter se connexae, iunctaeque . conserantur , & una sine alia bene ac perfecte consistere non possit, atque opus sit tamdem ut v. g. purus putus Grammaticus, merus Medicus, simplex Iurisconsultus, doctis cultisque hominibus persaepe ludibrium debeat, quod innu

232쪽

A pos TOLOR v M. meris. & sessivis, iisdemque recentissimis , exemplis

adstruere, & illustrare possem. Et certe virum nullum ob doctrinam & scientiam celeberrimum,& qui laudem omnium adprobationemque meruerit, invenire est, nisi qui encyclopaediam prius eomparaverit ; & iudieium multis cognitionibus disciplinisque subegerit; & cogitationes .suas, i, finitis prope rebus inter se collatis, ad castigatissimam normam exegerit . Hine Viri docti ac solertes, & emunctae naris Critici, & qui rectam literis studendi viam , adolescentibus monstravere , non unam iis tantum disti plinam & artem tradendam esse docuerunt, & M. Fabius Quinctilianus inprimis, qui quum suarum Oratori-um Innituti

num lib. I. . cap. X. scripsisset: Nune de eeteris artibur , quibus insituendos priusquam tradantur Rhetori , pueνοι existimo , frictim subiungam , ut esciatur orbis ille doctrinae , quam Gradet ἐγκυκλοπωδειαν voeant . Nam iisdem fere annis aliarum quoque discf-plinarum studia ingredianda sunt Oe. Capite insuper ultimo omnia haec simul tradenda docet, atque ita seribite, Quaeri solet , an etiam si discenda sint haec,

eodem te ore tamen tradi omnia O percipi pusint . Negant enim quidam , quia eonfundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in dioe sum tendentibu , ad quas nec mens , nec eorpus, nee dies ipse fuscia : . ω si

maxime patiatur haee aetas robustox, tamen pueriler annos onerari non oporteat a Sed non satis perspiciun φquantum natura humani ingenia valeat: quae ita es

tum unum o in plura vero, ; non eodem die modo , θἀeodem temporis momento vim suam impendat . An vero citharoedi non simul ω memoriae, ω sono voci ,

233쪽

vos dextra pereutiunt, alios Iaeva trabant, continent,

probant . ne pes quidem ociosus, eertam legem remporum servat, ω haec pariter Omniar Ouidy nos venis di subita neeessitate deprehensi, non ne alia dicimuΙ , alia provitemur , quum pariter inventio rerum, electio verborum , compositio gestus, pronuntiatio, vultus, motusque desiderentur ' Quae se velut sub uno conatutam diversa parent simul, emr pluribus horis diis versa partiamur , praesertim reficiat animos ac reparet varietas rua, eontraque sit aliquanto di ei- Iius in labore uno perseverarer Ideoque Θ silur lectione requiescit, ipsiur lectionis taedium visibus levatur . Quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo re

eentes sumus ad id qNod incipimus . . Quis non obtundi pessit , si per totum diem cuiuscunque artis unum maingi frum ferat ' Mutatione recreabitur : sient in eibis,

quorum diversitate restiatur somaehus v ω pluribus minore fastidio alitur . Aut dicant i si mrbi , quaa sis alia ratio discendi y Si Grammatico foli deserviamus,

deinde Geometrae ..tantum ' omittamus i interim quod didicimur , mox transeamur ad Musicum , excidant

priora δ ω quum Latinis sudebimus literis , non . res pietamus ad Grae-σῆ ut semel finiam , nihil faciamus nisi novissimum Z Cur non idem suademus agri colis , ne arva simul vineta , ω olear ω ar sumeοIant' ne pratis Θ peeoribus , cur hortir ω uise ribus , accommodent curam I Cur ipsi aliquid forensibus negotiis , aliquid deside iis amicorum , aliquid rationiabus domesteir . aliquid curae eorporis , nonnihil volumptatibus quotidie damus ' quarum nor una res qua

Iibet nihil intermittentes fatiget . adeo facilius es multa facere , quam diu . Hunc sequutus Poeta pr ximioris aetatis clarissimus Hier. Vida lib. I. Poeti-

234쪽

Apos TOLOR v M. 2Isees, iubet ut adolescens, Poeta egregius evasurus,

Haud tantum exploret ratum monimenta , sed idem Consulat, atque alios auctores discat, ut aeri Nulla sit ingenio , quam non libaverit artem .

Sed nec ab horum sententia discessit Iesu ita Tarquinius GaIIuttur, qui, qualiscumque ille st, tamen id ,

esse verum & maxime probandum deprehendere potuit , & non spernendam De Eneyelopaedia comparanda orationem conscripsit . Multa quoque praeclara ac memoranda de Iureconsultis, & Medicis Florentinis, praedicare esset, , Sed nos immensum spatiis eonoeimus aequor , Et iam tempus equum fumantia solvere colla . Quare redeat, unde huc defluxit oratio, & ad Codicum Novi Testamenti manu scriptorum catalogum, quem proposui, contexendum revertatur; quum id

maximum praesidium esse cognoscatur, quo historia Apostolica litteraria illustrari & perfici possit . Quod quidem omne facile animo comprehendent,

qui doctos atque omni Ecclesiastica eruditione resertos Vallae , Erasmi, Lucae Brugensis , Simonii , Tillemonili , Calmetii , Bezae , Curcellaei, Sauberti , Cavet, Fabrieli, Oudini , Labbei , Marianae, Lacer-dae , Io. Morini, aliorumque, commentarios evolis verint , & Rob. Stephani utilissimam Novi Testamenti Graeci editionem in primis. Et certe Verissima sunt, quae de cognitionis Codicum MSS. utilitate generatim praestantissimus Monsfalconiux

Praefation. Bibliothee. Coistinianae sequentibus Verbis dissertat: Inter ea, quae a Viris doctis ad rem litterariam ornandam in dies suseipiuntur officia , nuia Ium utilius eo , quod expurgandis veterum libris tribuitur . Ouum enim quidquid es eruditionis tum sacrae tum profanae ex antiquis Seriptoribus hauria-

235쪽

tur, operae pretium faeiunt quotquot illos Iitterarum fonter puros nitidosque ad nos manare curant. Nemo autem inficias eat, nonnisi Manuscriptorum subsidio,

posse bane operam eumulate praenari . Dum enim eonisiecturis tantum res agitur , incertae plerumque pro viisitatis , immo non infrequenter pro incertis, Iectiones Dbstituuntur. Quamobrem ad veterum Codieum auctoritatem recurrat oportet, novam alicuius Seriaptoris editionem parat. Id rn eonfesso apud omnes est. Siquis enim aIiquem emendare Seriptorem adgrediatur , manuscriptor Codicer undique perquiris, certum

habens non posse alia via rem feliciter pervi. Quae quidem eo lubentius protuli, quo magis experientia ipsa edoctus sum, vappas audere quosdam, & Vein cordes egregiarum artium derisores mutire adhuc,& huiusmodi studia contemnere & vituperare; quum vespertilionum instar ad tantam eruditionis lucem oculos erigere non substineant, adeoque miram illius iucunditatem, utilitatemque, intelligere nequeant. Ni in

si potius hebetibus asionibus comparandi sunt , qui quum roseum solis splendorem maxime refugiant, in obiectis pupis, & larvis, & phantasmatibus, obis tutus debiles stupidosque defigunt, & vanis umbris ludicris ac puerilibus studiis, unice delectantur. Cur modo illa antiquae Satirae non usurpem δDie mihi , Calliope, quid nam pater ille deorum Cultat' an terrar, ω patria saecula mutat yΩuasque dedit quondam , morientibus eripit artes PNUque iubet tacitos, iam rationis egenos, Non aliter primo quam quum surreximus aevo, Glandibus, o purae rursus procumbere limphae r

An reliquas terras eo ervat amicus, γ urbes: Sed genus Ausonium, Remulique exturbat alumnor

At quum multi sint, qui plurium in diversis Bibi is

236쪽

APos TOLORVM., ΣΙΤbliothecis exsistentium MSS. Novi Federis Codicum, meminerint, eorumque notitiam quamdam ediderint, ut Viri praestantissimi Lambeetur. Μabillantur, Monsfaleonius, aliique Bibliothecarum, & Catalogorum scriptores t ut nihil dicam de iis Codicibus , qui passim a Novi Testamenti Scholiastis, &Editoribus, atque Interpretibus eruditissimis, laudantur non video tamen plenam hactenus & exactam Codicum huiusmodi Florentinorum historiam paruisse; quum certe necdum Bibliotheca Bibliothecarum a laudato innimaleonio laudabiliter conis cinnata in vulgus prodierit; & Catalogus Bibliothecae Mediceae Laurentianae locupletissimus, quem Anton. Mar. Biselonius diligentishme conficiebat, nescio quo salo, intermissus sit & abruptus ; inque eiusdem Bibliothecae Catalogis ab Langio, Emnio , HONesio, aliisque compositis, pars certe maxima desideretur. Itaque huiusmodi historiae

manus admoveo, exacte & diligenter, quatenus angustiae temporis patiuntur, eam elaboraturus,& talem praestiturus, qualem certe Catalogorum Scriptores vix , nisi Lambeeium , & Montem Iconium , imitentur, contexere velint ; quibus curae maingis est nomina & titulos cuiuslibet operis indicare, quam eorum, quae animadversione digna quolibet volumine continentur, narrationem quamdam, Neriticas observationes, instituere. CODI a

237쪽

CODICES GRAECI NOUIT EST A M E NTI.

Codices totius Novi Testamenti.

Ι. ΟDEX membranaceus pulcerrimus Biblio-i H thecae D. Marci haec Bibliotheca est I Dominicanorum & Codices MSS. Graecos ad XXXXV. complectitur, aliis linguis ad . ὶ saeculo XIV. scriptus. Initio ha

betur διαλαμβα,ουσα την του χρόνου Ευαγγελίων ἀναγνωσιν , Uti Eυαγγελιδια, ποΘεντε ἄρχοντα σοι ποὐ καταλήγοντα. Declaratio comprehen

dens temporis Evangeliorum lectionem, o Evangeliasarum successonem, undeque incipiunt, D ubi deblanunt et videlicet 'naxarium, quod deinde consequitur .

Evangelium Matthaei distinguitur in LXVIII. capita . Praecedunt quatuor versus, & in fine ς versus MMDC. diciturque scripsisse Evangelium annis octo post Adscensionem Christi. Evangelium Marci XLVIII. capitibus constat,&ei etiam versus praefiguntur. In fine ς ίχοι versus MDC. & scribitur editum anno X. post Adscen- sonem Evangelium Lucae LXXXIII. capitibus constat. In fine elχβώ versus MMDCCC. & dicitur scriptum anno XU. post Adscensionem.

238쪽

Apos ToLOR v Μ. 219 Evangelium Ioannis constat capitibus XVIII. &ei versus praemittuntur. In fine τι χοι βr' versus M MCCC. dicit urque scriptum anno XXXII. post Adscensionem Evangeliis succedunt Acta Apostolorum , quae excipiunt Epistolae Catholicae, & Epistolam Iacobi praecedit, quemadmodum alias Catholicas Epistolas. In Epist. Ioannis I. Cap. V. deest

vers. VII. Omnes etiam Epistolas Paulinas praecedunt ὐποθέσας, & in fine Ad Rom. ς οι DCCCCXX. I. Ad Corinth. ςιχ. ωο. DCCCLXX. II. Ad Corinth. φς'. DUI. Ad Galat. NχCCCXCII. Ad Ephesios ςιχ. τιr. CCCXII. Ad Philippenses non habet stichometriam, neque Ad COAloffenses. Ad Thessal. I. ςιχ. ρ,. CXCIII. II.ςιχ. ρς'. CXC. I. Ad Timoth. ςιχ. λ'. CCXXX. II. ς in. ροβ'. CLXXII. Ad Tit. ζα ζζ. LXXXX v II. Ad Ebraeos ςιχ. ψώ. DCCVIII. Quae quidem stichometria non parum differt ab ea , quam Scaliger,& Pithoeus , & Simonius, ediderunt . In fine Epistolae ad Ebraeos scriptum est : ετε ειώθη μηνὶ ὀκτα Τρω

δυτου . Absolutus es mense Octobri, die VII. Indictione XL anno 6866. t Christi MCCCLIIX. mibodii

hoc est, Protoveniarii y In fine cuiuslibet Paulinae Epistolae, unde Epistola scripta sit ad notatum est. Tamdem sequitur Apocalypsis, quae sinscribitur αγίου ΙωἀνMi P θεολογου. Versus qui, praeponuntur Evangelio Natthaei:

239쪽

rio . . DE ERUDITIONE

Matthaei hoe opus optime Iaborantis publieani , Qui fetum narravit divinum coniugii expertie mulierit , Quae peperit non satum filium , quem non euit eoelum Iatum , Chrsum semper viventem Deum , ω paritest mora

uuaeeumque de Chrso deiloquus gentes Petrus Praedieans doeuit ore pretioso, mic Mareus eollegit, ω in paginis posuit; Quapropter ω mortalibus Evangelista alius senasus es . Ante Evangelium Ioannis.

Tonans deiloquus tiannes Iove optimus Primoparens Sapientiae, est supra prinei' pium, invenit principium, primum visum genitorem Dei Deum, per se crex se ipso genitum , ine exitialium sectarum praefrinxit mentem .

observandum est, in plerisque Evangeliorum Codi. cibus Graecis, in sine cuiusque Evangelii, ad notari tempus , quo scriptum fuit , atque insuper stichometriam adponi; & hanc quoque Epistolis atque aliis libris. Epistolis vero Pauli adscribi etiam ubi quaeque scripta sit, prout in hoc Codice habetur: quod semel

240쪽

AposΤo Lo Ru M. 222 semel monuisse lassiciet; nos .enim id semper non adnotabimus, iniquis spatiis exclusi. II. COD EX Chartaceus bombycinus in solio Biabliothecae S. Mariae, scriptus saeculo XIV. continens totum Novum Foedus Graece. Ρraecedit ἐμην-α δύ

πεπαρων Εὐαγγελιων, rnterpretatio quatuor Evangelio

rum s & Evangelium quodlibet hypothesis. ac capitum series ; & quatuor versus in IV. Evangelista ante Evangelium Matthaei exstant .

Versus in quatuor Evangelisas. Quaternitas hele discipulorum Sermonit undit fluentum perenniter fluentium sermonumι Proinde sitiens ne pureris bibere

Animam rigans, potant mentem.

Argumenta & canones Evangeliorum adnotantur passim, ut in aliis Codicibus, in margine. In fine cuia iusque Evangelii indicatur tempus, quo scriptum fuit. Sed non hypothesis tantum , verum & υπομνήματα, Commentaria quaedam, quibusdam Evangeliis praefiguntur , ut Lucae & Ioannis. Evangelia exincipiunt Actus Apostolorum, quos praecedunt ὐπό- Θεσις & ἀποδημία Pauli, & capita. Actis succedunt Epistolae Paulinae; & Epistolae ad Romanos, praeter argumentum & capitum seriem, quae cunctis Epistolis praeponuntur , praefiguntur versus quidam in D. Paulum.

SEARCH

MENU NAVIGATION