장음표시 사용
221쪽
in Graeeam tranaulerunt, numerari possunt a Latini autem inrerpretes nullo modo s ut enim euique primis fidei temporibus in manus venit Codex Graecus, auis
fur est interpretari. Sed eos ne memorabimus, saltem generatim, INTERPRETES , quos perperam & nulla historiae fide CL
Salmasius De lingua Helleniri rea tu ducit , quosque vult, quum falso omnes Apostolos Syriaca lingua scripsisse iudicet, statim in Graecum sermonem eOrum commentarios transtulisse λ Ea eius ipsissima verba: Seribebant igitur Apostoli idiomato μο ω lingua sibi familiari 9 vernacula , quae protinus a Dris
ἐληνιζουσι, vel Graeeis ipsit ad fidem conversis, quos seeum habebant, Evangelii praedicandi adiutores Θadministros , in Graeetim transferebantur.
INTERPRES LATINUS Libri Hermae, seu Pastoris, Apostolicum aevum attingere videtur, si eruditissimis viris Io. Baptissae Coteleν io, & Seb. Tilis Iemontio , fidem habemus. Hermas str i psisse videtur circa annum XCII. paulo ante quam Domitiani persequutio in Christianos excitaretur. Si vera autem opinatur doctissimus Cardinalis Earonius ad annum Christi XLV. alios quoque in Ecclesia INTERPRETES constituere necesse est. Nam ea, quae superius de Interpretibus ex Episola I. ad Corinthios eap. XIV. produximus, ita interpretatur , ut velit, quum prima illa Christiani nominis aetate ex variis gentibus ad Christi sapientiam converterentur, adeoque saepe diversae linguae homines ad sacros coetus synaxesque convenirent, Opus fuisse ut quidam interpretes adessent, qui eorum sermone
explicarent illis, quaecumque loci illius dialecto Apostoli, aliive, loquuti suissent. Et profecto Ecclesia Corinthi multis Iudaeis constabat, qui Chaldaice, aut sy
222쪽
APos TOLORUΜ. ZOIriace, loquebantur: quod iis, quae Paulus de prophetia, & linguarum dono habet, occasionem praeis huisse , videtur. Apostolus neminem coetibus excluia sit ; permisitque pariter ut hi, qui vernaculam linguam nescirent, suae gentis Oratione loquerenis tur , etsi alii eos nequaquam intelligerent. Tantum vero iussit, ut tunc Interpres adhiberetur, iuxta synagogarum illius temporis morem. Θέλω δὲ πάντας
ro haec subsistunt, nemo tamen inficias ierit, & alios interpretes, quales superius descripsimus, eo capi te ab Apostolo indicari; hosque ipsos interpretum nomine fuisse adpellatos ab omnibus antiquis Patribus; qui non alio sensu de Marco, Luca, aliisque huiusmodi Apostolorum interpretibus, loquuti sunt, quam de iis , qui ex ore dictantium Apostolorum
verba exciperent, & exararent, vel in aliam linguam converterent, quod prudenter ac recte R. Simonius P. I. Us. Crit. Novi Testam. eap. X. animadvertebat . Pro huius autem Capitis coronide verba Eusebii lib. m. Demons . Evang. exscribantur: Κε
φωνῆ μεταλάμβαειον. Praedicatum es in exiguo tempo ris spatio in toto orbe Evangelium in testimonium eun
ctis gentibus ; ω Barbari Θ Graeei, quae de Iesι scripta erant, patriis litteris, patriaque lingua, exceperunt.
223쪽
eto DE ERvDITIONE Codicum IJSS. vi Testamenti, qui in Florentinii Bibliothecis adservantur, historia.
o Vum de Apostolorum, Apostolicorumque
virorum , eruditione, & litteris, a nobis agatur; & eorum iam libros, seu veros ac γνησίους , seu supposititios & ἀποκρύφους haud incuriose recensuerimus; ου'κ ά οσδιονυσον profecto videatur, si brevem Coditum M SS. quibus ii continentur, quique in Florentinis Bibliothecis adisservantur, historiam sedulo ad curateque concin nemus. Inter alias enim laudes, ac decora, quibus innumeris urbs clarissima Florentia praecellit , illa quidem laus & gloria non ultima est, quod culti iasimi illius cives, & bonarum artium litterarum. que amantissimi, inclita scientiae, & liberalium disciplinarum, monumenta ac praesidia undequaque collegerint; & Codices cuiusvis generis manu e Xa-raios inter pretiosa cimelia quisque semper habuerint. Nam quod in aliis Europae urbibus, uno aut altero loco congestum , & publicae utilitati & admirationi dedicatum, sub spicimus; id in florentissima & eruditissima Civitate , in privatis etiam prope omnium aedibus reperire est , ac demirari; quum nulla
224쪽
nulla sere sit civis honestioris domus, quae veteres membranas, & MSS. Codices, & alias huiusmodi
antiquae eruditionis reliquias, minime complectatur . Nam ut Bibliothecas , Laurentianam, Riecardianam , Sιroctianam, & Coenobiorum , Sanctae Mariae, Sancti
Marei, ac Sanctae Crueis , si leni io praeteream; quarum quidem alias, ut decuit , mentionem feci , &praestantissimorum Virorum, Mabillonii, ΜοnιDuronis, Bollandianorum, & id genus aliorum , praeconiis celebratissimae sunt; quem Florentiae versantem lateat , insignia huiusmodi ex tempore edaci oblivioneque tropaea, alibi etiam sparsim exsistere,& solicite custodiri, non tantum in Coenobiis Monachorum Fesulano, Vallumbrosano, Sanctae Trinitatis , Sanctae Mariae Angelorum , Passinianensi, Septimano, Virginis Adnunciatae, & is Odeo, quod dellata. Crusea vulgo adpellatur ; sed in Martiorum Medi- eum etiam , Nicoliniorum , Guadagniorum , Pandulsinio, Salviatorum , Capponiorum , Giraldiorum , NI O- Iiorum Olim , Gaddiorum , Largiaecbiorum , aliorumque bene multorum, privatis aedibus eruditam & copiosam huiusmodi supellectilem ostentari Doniorum etiam,
Salviniorum, Qua ratesiorum , Davandatorumque meis
minissem, nisi Gab. Rrerardius , vir princepS, & Canorinicus Florentinae Ecclesiae Sacerdos, pro sua in egre
gia studia , & ingenuas doctrinas, artesque liberales, proclivitate ac favore. Codices eorum MSS. universos munifice comparasset, & privatam suam Bibliothecam , locupletem tarn & magnificam, iis laudabiliter auxisset . Nobilem maiorum suorum indolem Vir amplissimus imitatur , & Ricb. Riceardii in prioinis , qui Graece Latineque doctus, & Petri Uictorii praeceptoris maximum decus, non tam eximios COdices cuiuscumqne doctrinae ac linguae MSS. pluso mille
225쪽
mille coemit, atque collegit; quam antiqua num ita mata, & gemmas celatas innumeras, summo studio ac diligentia conquisitas, posteris suis perpetua lauis dis hereditate transmisit. Quamquam nescio quid grandius atque magnificentius hic animo versat,&scientiam ac litteras nescio qua maiori veneratione prosequitur, dum pretiosa illa eruditae antiquitatis λώψανα, non tantum congerit & adservat; verum etiam neglecta aut incomta iacere non patitur, & aureis purpureisque tegumentis involvit, & picturatis pellibus , umbilicisque sumtuosis, ornat ac decorat. Sic Heros ille maximus, paeis studiis, & bellica virtute, celeberrimus, Alexander Macedo, adsiduum expeditionum suarum comitem Homerum , theca facto auro aspera, gemmisque bacchata, victi Persarum Regis spolio inaestimabili, inclusum custodire& honorare iuxta voluit, ut Plutarchus auctor est. Sie in Regio Mediceae gentis Gagophylacio Syna Xaria Graeca & aureis litteris exarata , & tegumentis Purpura, auro intexto , margaritis , Phrygioque opere , superbis cooperta sub spexi. Sic in Catalogo librorum Cardinalis Bessarionis , qui MSS. iIL. Bibliotheca Riccardiana exstat, volumina purpureis tegminibus non tam inclusa, quam exornata, indicari non semel animadverti. ini id autem de iis dixerim qui MSS. Codices picturis, & imaginibus , aureisque litteris, ingenti sumtu variandos decorandosque curaverunt, quales quidem plures habent
Laurentiana, & Sanctae Mariae , & Riceardiana,
Bibliothecae; in quarum postrema Virgilii operum Codex saeculo XV. scriptus ad ser vatur, in quo Picturis graphice & elegantissime elaboratis, & singulis paginis Aeneidos adpositis, quid a Poeta canteis tur , obiecta legentium oculis rerum imagine deis
226쪽
Αpos TOLORUM. 2O7 claratur Codices autem eiusmodi plures Petrus
Lambeeius etiam in suis Commentariis de Bibliotheea Caesarea , & Bern. Mon alconitis in Bibliotheea Coisia liniana , & Palaeographia Graeca, eruditissimis voluminibus, exhibent. Tanta fuit semper Uirorum sapientissimorum erga divina veterum Scriptorum monumenta venerali O; quam uni stolidi , ac rudes,
& lividi , bonarum artium osores, ridendi ipsi , derident & aspernantur. At numquam Florentinis, viris acri ingenio praeditis, & aequis litterarum aestimatoribus, plani eiusmodi, & male seriati nebulones, imponant: quum illi eo studii & observationis erga scientiam doctrinasque devenerint, ut ampla illa debellatorum hostium spolia, antiquissimos omnium scilicet Iuris Civilis Pandectas, accensis lanalibus olim eos videndi cupidis ostentare consueverint , quod & Guil. Budaeus in Adnotatiombus ad Pandectas memoriae prodidit. QMare ia in non domestica tantum suae familiae exempla Vir adprime eruditus aemulatur; sed nobilium etiam conteris raneorum , quorum plures supra commemoravimus,
vestigiis insistit, & Mediceae Augustae genti S in primis, quae & Laurentianam Bibliothecam egregiis Omnium linguarum doctrinarumque Codicibus MSS. locupletissimam , adeoque doctissimo Μont aleonio iudice , primariis Europae Bibliothecis accensen clam, publicae utilitati dedicavit; & Bibliothecam suam Palatinam quam pluribus Codicibus MSS. Orientalibus, quorum Catalogum EU. Rena udotius contexuit, magnificentissime auxit; & Fesulani Coenobii Bibliothecam MSS. pariter voluminibus liberaliter in .struxit; & in Bibliothecam D. Marci plurimos transsulit. Immo Laurentitis, re & cognomento Magni-sieus, privatam huiusmodi Bibliothecam habuit, quod in
227쪽
in Miseellaneis Ang. Politianus testatur . Iure igitur de hac Augusta gense Poeta elegantissimus Hierovismus rida Lib. I. Poetici cecinit: Iampridem tamen Ausonios invisere rursus
Coeperunt indicum revocatae munere Musae , Tuscorum Medicum, quos ramiem protulit aetas Europae in tantis solamen dulce ruinis. Illi etiam Graiae miserati incommoda gentis, Ne Danaum penitus eaderet eum nomine virtus, In Latium advectos iuvenes, iuvenumque magistros, Argolicas artes quibus esset cura tueri,seeuror Musas iussere, atque ocia amare. Illi etiam eaptas Iate misere per urbes, Qui doctas tabulas, veterum monimenla virorum , Mereati pretio adveherent , quae baνbarus igni Tradebat Danaum regnis, opibusque, potitur.
Sed quando nescio qua dulcedine captum patriae amor, & tantarum laudum admiratio, me ducit,&a proposito longius orationem evagari iubet, cur non & alia Florentinorum studia laudabilia celeri Commemoratione percurram Et ecce illico sese obissert rei antiquariae scientia , quae merito primarium verae litteraturae praesidium a prudentibus omnibus reputatur ; & Florentiae potissimum exordia, & incrementum maximum , debet. Nam si eos reeensere lubet, qui Musta antiquis nummis, geminmis, signis, instrumentis, epitaphiis, epigrammatis, marmoribus, copiose aucta constituerunt, nonne Frane. Petrarcha haud exiguum veterum numisismatum numerum a se quaesitum Carolo IV. Imperatori donavit , ut ipse Epi'. III. lib. X. tradit Nonis
ne Μedieeae domus Prore res eam ex id genus cimeliis garam compararunt, ut iure optimo Europae tOtius miraculum habeatur Z Oratio me deficiat,. si
228쪽
Rite ardios, Nisolinios, Victorios , Gherardescas, De Rierio , Andreinios , Martios Medices, Gaddios, alio 1 que Cives Florentinos commemorare voluero, qui
eiusmodi Musea magno nostrae aetatis bono , & lit- Ierarum incremento , non sine coelesti quadam prudentia & liberalitate composuerunt. Quid quod Florentinus est , & immortale Florentiae decus, quiperamplum , & magnificentissimum Romae , Cime-liarchium, ex omnibus eruditae antiquitatis reliquiis, summa cum laude & adprobatione recens posuit & exstruxit, CLEMENS scilicet XII. Pont. Max. quem Patronum munificentissimum, immo Numen salutare , litterae semper, & bonae artes , expertae sunt Hinc non mirum si docta & laboriosa volumina, quibus res antiquaria praeclare tractaretur, a solertibus & eruditis Florentinis elucubrata suerunt, primum quidem a Bern. orieellaνio, & a Gabriele Siameonio , deinde a Phil. Bonarotio , & Ιορpb. Meolinio, &Ant. Mar. Lupio ; & tamdem a V. Cl. Ant. Frane. Gorio, euius nomen ac laus celebrior est, quam ut pluribus oporteat a me diduci ac praedicari. Istis iam adnumerandus quoque est Praesul eruditissimus , Io. Bottarius, qui laudati CLEMENTIS XII. Pont. Max. iussu anaglypha Romanorum coemeteriorum ab Ant.
Eois, & Arinhio iam edita, doctissimis observationibus illustrat atque explicat; cuius operis primum volumen , selecta eruditione, & exactissima doctrina, refertum, cupide evolvi nuper, facileque & iure subspexi. At si me ad Geometriam, Philosophiam, Philologiamque convertero, & Mars Ficinur, &
crinitur, & Pet. Victorius, aliique innumeri, ani-O mae
229쪽
mae egregiae omnes, & illustres, occurrent, obis tutusque admirabundos detinebunt; dum & ex hisce studiis immensam laudum & decorum messem Floiarentiam repor lasse considero. Sed quum illi iam parta suis laboribus gloria fruantur, & plerique sint ab
aetate mea paulo remotiores, satius fuerit ut Ant. Mar. Salvinium, praeceptorem meum longe erudiistissimum, opportuna commemoratione nunc praediiscem, virumque eum dicam & supra invidiam doctum, & supra omnem obtrectationem gloriosum; cui nullum parem in Graeca eruditione Florentia peperit prius, nec secundum dicto absit invidia; posterius habitura est . Eius tamen vestigiis insistit Alex. Politur, humaniorum litterarum in Pisano Atheneo Prosessor , qui elegantem & operosam Eustathii in Homerum Expositionum e Graeca lingua in Latinam translationem concinnavit, & eκ parte publici iuris iam fecit. At cur mentionem non laciam Eduar. Corsinii, eiusdem familiae Sacerdotis, & in eodem Lyceo Philosophiae Professoris, qui laciniosas Scholasticorum tricas, & viles & inutiles Pseudo- Peripateticorum quisquilias, merito perosus & aversatus, Florentinos adolescentes tutiorem & ampliorem
philosophandi viam inire docuit, qua ad probabilem
naturalium caussarum scientiam, certamque ac divinam morum regulam, recta atque expedite pervenirent; ut eius opera in publicam lucem edita tu culenter evincunt 3 Porro quo me sessum facultas Theologica,& historia Ecclesiastica, rapit λ Longum prosecto, & immensi operis esset, Florentinos omnes Theologos enumerare doctissimos; quare modum in tanta copia quaerens, & orationem limite certo coercens, ex universis duos tantum seligam, unum Ger. Calvisium , ex Virginis Dei parae Ser
230쪽
2II A posΤOLOR v M. vorum familia monachum , qui universam & absolutam Ecclesiasticam doctrinam animo capaci complexus , & Theologicas tractationes ad Critica normam sere primus exegit; & falsas narrationes ac fabulas docte & intrepide arguit; & libris egregiis, & tanto ingenio dignis, amplam sui Coenobii Bibliothecam locupletavit Alterum
autem Iosepb. Augus. Ursium, Dominicanum, & in Romano Bibliothecae Casanactensis Collegio Theologiae Professorem, qui incredibilem rerum. Ecclesiasticarum, & omnigenae eruditionis, cognitionem adeptus, oppugnatam veritatem adversus Sophistas quoiadam & nugaces mendacii patronos , vindex clarissimus strenue tutatus est; & aliis eruditissimis Commentariis conscriptis, Ecclesiae gloriam, patriae decus, & proprium nomen, auxit, & illustravit. Poetas iam & Oratores, quibus Florentia se iactat, producendi tempus iam esset: sed quum famigerati sint, & omnium per ora iam volitent,
eos hic recensere supervacaneum existimo et quum praecipue tres sint celebres Florentiae eruditorum hominum coetus, quos vulgo Academias adpellant, quosque foecunda clarorum Poetarum, & Oratorum, seminaria merito nuncupaveris, in quarum deis tales orationes, & poemata, adsidue prope recitantur, ut nec beatam dicendi copiam , nec splendidum verborum delectum , nec sententias gravissimas, nec elegantiam & Veneres, ullus umquam in iis desideraverit. In his magna saepe voluptate persundor , ubi Salv. Salvinium , And. Alamannium , Roscium Martinium, Leonard. de Riecto, ant. Nieolinium , Rob. Gherardium, Ioseph. Bondelmontium, aliosque eruditissimos viros, aut orationes & carmina recitantes, aut extempore de problematis cuiusvis generis
