Gebri ... De alchemia traditio summae perfectionis in duos libros diuisa. Item Liber investigationis magisterii eiusdem. Ab innumeris, quibus antè scatebat, mendis repurgata pristinoque ordini restituta

발행: 1598년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

PARs ΤπRTI A. id sar,& cum indurata fuerit,sulphur vocatur. Habet autem sulphur fortissima compositionem, &est uniformis substantiae in omnibus suis partibus omos genium: ideoq; no aufertur eius oleuab ipso per distillationem sicut ab aliis

rebus oleum habentibus. Qui vero quaerunt ipsum calcinare non perdendo de illius substantia aliquid de quo

sit curandum,in vanum laborat: quoniam non calcinatur nisi per magnam industriam & multum de illius subst tia dissipando. Ex centum enim partibus vix tibi tres sufficienter reserta bis, scilicet post ipsistis calcinationem. Figi similiter non potest nisi calcinetur prius: Commisceri attamen & aliquantulum illius fuga retardari, & illius potest adustio reprimi, & cum co- mixto facilius calcinatur. Qui autem quaerit ex eo opus elicere, illud per se praeparando non elicit; quoniam cum commixto perficitur, &sine illo protelatur magisterium usque in desperationem, & cum suo copari sit tinctura

92쪽

is, I 1aR1 PRIMI& dat pondus completu unicuiq; me tallorii, & ipsum foeditate depurat,illustrat & perficitur cu magisterio sitne quo nihil horum praestat , sed potius corrumpit & denigrat: non igitur sine magisterio ipso utaris. Qui autem in

praeparatione ipsum commiscere & micari corporibus nouerit,sciet unum cx secretis naturae & viam perfectionis Unam, cum multae sint viae ad unum efferuina tendentes Una tame pro pilam

quior & perfectior alia inuenitur. Et quodcunq; corpus metalli ex ipso cal- Cinatur, acquirit pondus tine dubio: AEs vero assumit eg eo Solis eis giem. Mercurio quoq, assoriatur, & per sublimationem fit Vsifur vel cinnabrum. Calcinantur autem per ipsum omniaeorpora facile praeter solem & Iouem: Sol autem magis difficulter,& no coagulatur argentum vivum ex eo in solem vel lunam , in quibus sit utilitas, per artificium debile sicut quidam fati

tui putauerunt. Quaecunque autem

corpora minus habent de humiditate

93쪽

argenti vitii facilius per sulphur calcinantur: quae Vero multum dissicilius. . Per Deum altissimum idipsum illuminat & rectificat omne corpus i quos niam est alumen &tinctura. Difficillime quoque soluitur, quia non habet partes salsuginosas sed oleaginosas quae non faciliter in aquam soluuntur. Quae autem facile&quae dissicile soluuntur in aquam infra in capitulo so- .lutionis monstrabimus satis aperte. Sublimatur vero quia spiritus est, ' liquando commisceatur veneri & adunatur secum , fit mirabilis color viol .ceuS: cum mercurio quoque miscetur

similiter,&fit ex eis per decoctionem celestinus color delectabilis. Non putet ergo quis quod sulphur per se opus compleat. Non enim esset hoc credere nisi vanum. Hoc autem satis lucide probamus in sequentibus. Eligitur autem crassum & lucidum.

Et de sulphure haec dicta susciant.

94쪽

C pvet XXIX. REstat nunc de Aisenico terminare ad praesens. Dicimus autem quod Arsenicum est similiter de subtili materia&in natura sulphuri confine. Iccirco non oportet aliter definiri quam fulphur. In hoc autem diuersificatur a sulphure, quia est albedinjs tinctura, sulphur vero rubedinis. Est autem sulphuris &arsenici duplex genus, sciliacet citrinum & rubeum,quae sunt huic arti utilia reliqua autem multa generanon. Figitur aute arsenicum sicut sulphur, & utriusque sublimatio ex metallorum calcibus melior est , ut infra dicetur.Non sunt autem sulphur & a senicum materia persedilua huius operis. Non enim complent nec perfiaciunt. Sunt autem adminicula in casu. Eligitur aut e lucidum & squamosum,&non petrosum.

De argento viso.

C A p. XXX.

ARgontum viuu, quod etiam Memcurius

95쪽

ΡΑκs Talleti A. re scurius appellatur, antiquorum usu est aqua viscosa ex subtilissima terra alba sulphurea,& aqua clarissima in visceribus terrae calore naturali digesta &vnita per minimam unione fortissima quousque humidum contemperetura sicco,&siccum ab humido,aequaliter procreata. Ideoque fugit superficiem planam de facili propter suae aquae lis quiditatem &humiditatem, non autem adhaeret tangenti licet viscosam ' materiam habeat: & hoc propter siccitatem illius inclusam in ipso quq husiniditatem contemperat & adhaerere non permittit. Est autem secundum aliquos materia metallorum cum sulphure: Adhaeret quoque tribus mineralibus de facili Saturno videlicet. Ioui & Soli: Lunae vero magis difficuluter.Veneri aute difficilius quam Lunq. Marti vero nullo modo nisi per artificium,adhaeret.Ex hoc utique secretum elicias. Est enim amicabilis & metallis

placabilis , & medium coniungendi tincturas, & non submergitur aliquid

96쪽

in eo nisi Sol. Soluuntur tamen ab eo Iupiter & Saturnus & Venus commiscentur: & sine ipso aliquod metalli Opus deaurari non potest. Soluitur &figitur,& est tinctura rubedinis exube- ramissimae refectionis & fulgidi splen

doris , & non recedit a commixto donec est. Non tame est maceria seu medi lina nostra lin natura sua , licet s militer iuuare potest in casu. De in inibus naturae, quae sint

l C As v i XXX t NVnc vero de metallicis corporibus quae sunt horum principiorsi

effectus restat videre. Sunt autem seκnum. scilicet, Auru, Argentu,Plumbu, Stannum, Aes siue Cuprum , & Ferrum. Dicimus ergo quod metallu est corpus minerale fusibile, sub malleo ex omni dimensione extendibile. Est autem metallum densae substantiae &fortissimae compositionis. Habet vero metalla assinitatem ad se inuicem magnam:

97쪽

inim: non tamen propter hoc perfectum imperfectum perficit in eorum comixtione. Si enim auru cum plum bo admisceatur infusione, non fit ehoc plumbo aurum, sed evanescit co- mixtione & aduritur. Aurum autem in examinatione remanet: similiter in re liquis imperfectis corporibus est dicendum :& hoc secundum cursuim n turale. In nostro vero magisterio perfectum imperfectum adiuuat: &imperfectum in nostro magisterio per se perficitur sine administratione alicuius rei extraneae: & imperfectum hoc eodem magisterio perficitur: Et per Deum se inuicem alterant &alterantur, & se inuicem perficiunt & perfici. untur, & per se tantum unumquodq; perficitur sine alicuius adminiculo. Et hoc est album perfectum & rubeum perfectum. De Sole siue Auro. C A p v et XXXII. ' Ttulimus tibi in generali summa intelione .corporu metallicora:

98쪽

. Nunc autem specialiter de unoquoq; per se sermonem ac descriptione pq-namus.Et primo deAuro,dehinc vero secundum ordinem de alijs mentionem faciemus. Dicimus ergo quod Aurum est corpus metallicum citrinu, ponderosum, unitum , fulgidum multum , aequaliter in ventre terrae digestuci aqua minerali diutissime lotum, sub malleo extendibile & in igne fusibile: CXaminationem cinericij & cementi tollerans. Ex his utique elicias quod ni iii dicitur aurum nisi causas definitionis auri & differentias omnes habeat. Quicquid tamen metalluim radicitus citrina & ad aequalitatem peroducit,ex omni genere metallorum au-runi facit.Ideocli per opus natui spera pendimus,&artificio aes in aurum mutari posse. Vidimus namq; in mineris. aeris ex quibus emanabat aqua secum educens aeris squamas tenuimmas, ipsasq; diuturno & continuo lapsu suo lauans &mundans.Deinde vero aqua

cessate fluere,vidimus praedictas squas

99쪽

Ρ Α κ s Ta YIA. inas in sicca arena quasi per triennium morari & in solis calore decoqui: inter quas tandem a nobis est inuentum aurum verissimum& purissimum. Aestimavimus utique per aquae beneficium illas mudatas fuisse,& demum per Solis calorem in arenae siccitate aequaliter digestas, & ad aequalitatem peruenisse. Imitantes ergo naturam in quibus possumus , & nos similiter altera mus , licet in hoc naturam omnino sequi non valemus nec debemus. Auruquoque est preciosius omnium metallorum Ic est tinctura rubedinis: quia tingit & transformat omne corpus. Calcinatur autem & soluitur sine vitialitate,& est materia laetificans &iniuuentute corpus conseruans. Frangitur

facilime cum Mercurio, & odore plu-bi. Non est autem in actu quod magis sibi comiscetur quam Iupiter & Luna. In pondere autem &surditate Saturnus: in colore vero venus, in potentia quoque magis Venus, deinde Luna, deinde Iupiter, &praeterea SaturD ,

100쪽

νb Lia stet Par Mivitimo vero Mars. Et hoc est unum exsecretis naturae. Cum ipso similiter commiscentur & vniuntur spiritus, defiguntur per ipsum maximo magisterio, quod non peruenit ad artifiςem

durae ceruicis vel petrinae. De Luna sue rgento.

CΑpur XXXIII. SErmone nostrum facietes in Luna, dicimus quod Luna est corpus meqtallicum album albedine pii durum, sonans , perdurans in cinericio, sub malleo extendibile&in igne fusibile. Est itaque Luna albedinis tinctura &indurat Iouem ; &conuertit d se per artificium,& commiscetur Soli & non

frangit. Sed in examinatione sine artificio secum non perseuerat. Qui nO-uerit ipsum sub tiliare, & post sub tiliae iis nem in spissare & figere secum asso'

statum, manet cum eo in pugna,&ipsum non dimittit penitus. Super suc-ςum acutorum ponitur sicut aceti,satis armoniaci &agrestis, & generatur uelestinui color mirabilis &est no-

SEARCH

MENU NAVIGATION