장음표시 사용
21쪽
nec Iulius Titianus sub nominibus illustrium seminarum digna sanilitudine expressit. Propter quod illum ceteri quique Frontonianoruin, utpote consectaneum aemulati, cur veterso sum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupauerunt. Quibus omnibus ego, immane dictu est, quantum sem ter iudicio meo cesserim, quantumque seruandam ingulis pronuntiauerim, temporum suorum meritorumque praerogatiuam. Sed scilicet tibi parui, tuaeque examinationi has non recensendas hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt. limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem noli studiorum modo, verum etiam studiosorum. QIam ob rem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis. Porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicij publici,
post lividorum latratuum scyllas enauigatas, sufficientis gloriae ancora sedet. Sed si & hisce deliramentis genuinum molarem inuidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturientia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale. EPIST. II.
Sidonius 4Agricola IPo salutem.
SAEPENUMERO postulauisti, ut quia Theode
rici regis Gothorum commendat popularis fama ciuilitatem, literis tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur. Pareo libens, in quantum
22쪽
EPIsTOLARUM LIB. I. 3 epistolaris pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. Igitur vir est& illis dignus agnosci, qui eum minus similiariter intuentur: ita personam suam Deus arbiter & ratio , natura consummatae felicitatis dote sociata, cumulauerunt. Mores autem huiuscemodi, ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defraudet inuidia. Si forma quaeratur, corpore exacto, longissimis breuior, proceriore minentiorque mediocribus. CapItis apex rotundus, in quo paululum a planicie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. Cervix non sedet neruis. Geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus. Si vero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope peruenit. Aurium legulae,scut mos gentis est, crinium superiacentium flagellis operiuntur. Nasus venustissime incuruus. Labra su tilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. Si casu dentium series ordinata promineat, niveum protinus repraesentat colorem. Pilis infra narium antra fruticam tibus quotidiana succisio. Barba concauis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genas ad usque forpicibus euellit. Menti , gutturis, colli non obesi, sed lucculenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuuenili
rubore suffunditur. Namque hunc illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. Teretes humeri, validi lacerti, dura brachia , patulae manus, recedente aluo pectus accedens. Aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discrimi nat. Tuberosum est utrumque musculis promi
23쪽
4 APOLLINARIς SIDONII nentibus latus. In succinctis' 'regnat vigorilibu Corneum femur, internodia poplitum bene mascula. Maximus in minime rugosis genibus honor, Crura suris fulta turgentibus, & qui magna
sustentat membra pes modicus. Si actionem diuturnam, quae est forinsecus exposita, perquiras: antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur : quanquam, si sermo secretus, possis animaduertere, quod seruet istam pro consuetudine potius quam pro religione reuerentiam. Reliquum mane regni administrandi cura sibi deputat. Circunsistit sellam comes armiger, pellitorum turba satellitum ne absit admittitur, ne obstrepat eliminatur: sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Inter haec intromissis gentium legationibus, audit plurima, pauca respondet. Si quid tractabitur, differt: si quid expedietur, accelerat. Hora est secunda 3 surgit e solio, aut thesauris inspiciendis vacaturus, aut stabulis. Si venatione nuntiata procedit, arcum lateri in ctere citra grauitatem regiam iudicat : quem tamen, si cominus auem feramque aut venanti monstres, aut vianti sors o ferat, manui post tergum reflexae puer inserit, neruo torsive fluitantibus: quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam ten sum. Igitur acceptum modo insinuatis e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conuersa, languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur : & mox
24쪽
EPIsTOLARUM LIB. I. sspicula capit, implet, expellit: quidve cupias percuti, prior admonet. cligis quid feriat, quod clegeris ferit: & si ab alterutro errandum est, rarius fallitur figentis ictus, quam destinantis obtutus. Si in conuiuium venitur, quod quidem diebus profestis simile priuato est, non ibi impolitam congeriem liuentis argenti mensis cedentibus suspiriosus
minister imponit. Maximum tunc pondus in verbis est: quippe cum illic aut nulla narrantur, aut seria. Toreumatum , peripetasmatumque modo
conchyliata profertur supellex, modo byssina. Cibi arte, non pretio placent. sercula nitore, non pondere. Scyphorum , paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis, quam recuset ebrietas. Quid multis 3 Uideas ibi elegantiam Graecam, abundantiam Gallicanam, celeritatem Italam,
publicam pompam, priuatam diligentiam, regiam
disciplinam. De luxu autem illo sabbatario narra tioni meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. Ad coepta redeatur. Dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper e- xiguus. Quibus horis viro tabula cordi est, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, voluit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter expectat. In bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur. Secundas fastidit vel timero, vel facere : quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas. Sine motu evaditur, sine colludio euadit. Putes illum& in calculis arma tractare. Sola est illi cura vin-
25쪽
s APOLLINARIs SIDONIIcendi. Cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper se ueritatem, hortatur ad ludum, libertatem, communionemque. Dicam quod sentio, timet timeri. Denique oblectatur commotione superati, &tunc demum credit sibi non cessisse colle Fam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis aliena. Quodque mirere, saepe illa laetitia, minimis occasionibus Veniens, ingentium negotiorum merita fortunati Tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis, absolutionis subitae portus aperitur. Tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula perit, ut causa saluetur. Circa nonam recrudescit moles illa regnandi. Redeunt pulsantes, redeunt lummouentes, ubique litigiosus fremit ambitus: qui tractus in vesperam, coena regia interpellante rarescit, & per au-lieos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. Sane intromittuntur, quanquam raro, inter cornandum mimici sales, ita ut nullus conuiua mordacis linguae felle feriatur. Sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant, pec sub phonasco vocalium conccntus meditatum acroama simul intonat. Nullus ibi lyristes, choraules, me chorus, tympanistria, psaltria canit : rege solum illis fidi
bus delinito, quibus non minus mulcet Virtus an mum, quam Gantus auditum. Cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias, armati re
giae domus aditibus assistunt , quibus horae primi soporis vigilabuntur. Sed iam quid meas istud ad
26쪽
EPIsTOLARUM LIB I. partes, qui tibi indicanda non multa de regno , sed pauca de rege promisit Simul & 1tylo finem fieri de cet: quia S tu cognoscere viri non amplius quam seudia, personamque voluisti, & ego non historiam, sed epistolam etficere curaui. Vale. EPIST. III.
Sidonius Philimatio suo salutem.
IN v N c, & legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati haeredita riae cutis peruigilibus incumbam : cui pater, socer, avus, proauus, praefecturis urbanis, praetorianis que, magisteriis palarinis, militaribusque micue runt. Et ecce Gaudentius meus, hactenus tantum Tribunitius, oscitantem nostrorum ciuium desicliam Vicariano apice transcendit. Mussitat quidem iuuenum nostrorum calcata generositas : sed qui transit derogantes, in hoc solum mouetur, Ut gaudeat. Igitur venerantur hucusque contemptum, ac subitae stupentes dona fortunae, quem consessu
despiciebant, sede suspiciunt. Ille obiter sterten
tum oblatratorum aures rauci voce praeconis euer
berat : qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputantur. Vnde te etiam par fuerit priuilegio consiliorum praefecturae, in quam participandam deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium: ne si extra praerogatiuam consiliarij in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare. Vale.
27쪽
Sidonius Gaudentio suo se lutem. MAc τε esto, vir amplissime, fascibus partis
dote meritorum : quorum ut titulis apicibusque potiare, non maternos reditus, non auitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas p cunias numerauisti. quia tibi e contrario apud
Principis domum, inspecta st nceritas, spectata sedulitas , admissa sodalitas laudi fuere. O terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia , liuidis poena, posteris gloria : tum praeterea vegetis & alacribus exemplum, desidibus &pigris incitamentum. & tamen si qui sunt, qui te quocunque animo deinceps aemulabuntur,sibi forsitan, si te consequantur, debeant: tibi debebunt proculdubio, quod sequuntur. Spectare mihi via deor, bonorum pace praefata, illam in inuidis ignauiam superbientem, & illud militandi inertibus f miliare fastidium, cum a desperatione crescendi, inter bibendum philosophantes, ferias inhonora torum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis. Cuius appetitus, ne adhuc pueris usui foret , maiorum iudicio reiiciebatur. sic adolescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes , intelligebant eloquia iuuenum laboriosius breuia produci, quam porrecta succidi. Sed hinc quia ista haec satis, quod subest quae reminiscaris, velle me tibi studij huiusce vicinitudinem reponderare
28쪽
EpIsTOLARUM LIB. I. 'derare, modo me actionibus iustis Deus annuens
sospitem praestet,&reducem. Vale. EPIST. V.
LITER As tuas Romae positus accepi, quibus
an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoueant, sollicitus in quiris. Viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluuios viderim poetarum carmini bus illustres, aut urbes moenium situ inclytas, aut montes nominum opinione vulgatos, aut campos praeliorum replicatione monstrabiles : quia volu Ituosum censeas, quae lectione compereris, eorum
qui inspexerint fideliore didicisse memoratu. Quocirca gaudeo te, quid agam, cupere cognoscere: namque huiuscemodi studium de affectu interiore proficiscitur. Ilicet,& si secus quaepiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis , quibus primordiis maiores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes euoluere auspicabantur. Egresso mihi Rhodahusia nostrae moenibus publicus cursus usui fuit , utpote sacris apicibus accito, & quidem per domicilia sodalium, propinquorumque. ubi sane moram vian inti non veredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat: quae mihi arcto implicita complexu, itum reditumque felicem certantibus votis com
precabatur. Sic Alpium iugis appropinquatum equarum mihi citus & facilis ascensus, de inter utrin-
29쪽
ro APOLLINARIs SIDONII que terrentis latera praerupti cauatis in callem nimbus itinera mollita. Fluviorum quoque si qui nounauigabiles, vada commoda, vel certe pervij pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicauit. Ticini cursoriam sic nauigio nomen a cendi: qua in Eridanum breui delatus, cantatas saepe comessaliter nobis Phaethontiadas ,& commen titias arborei metalli lacrymas risi. Vluosum Lam brum, corrulum Adduam, velocem Athesim, pigrum Mincium, qui Ligusticis, Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia aduersa subuectus, in suis etiam gurgitibus inspexi : quorum ripae torique passim quernis acernisque nemoribus
vestiebantur. Hic auium resonans dulce concentus, quibus nunc in concauis arundinibus, nunc quoque in iuneis pungentibus, nunc & in stirpis enodibus, nidorum strues imposita nutabat. quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli succo fota fruticaverant. Atque obiter Cremonam pervectus adueni, cuius olim est Tityro Mantuano larium suspirata proximitas. Brixillum dein oppidum, dum iaccedenti AEmiliano
nautae decedit Venetus remex, tantum Vt exiremus,
intrauimus, Rauennam paulopost cursu dexteriore subeuntes : quo loci veterem ciuitatem, novumque portum, media via Caesaris ambigas utrum connectat , an separet. Insuper oppidum duplex pars interluit Padi certa, pars alluit: qui ab alueo prin
cipali molium publicarum discerptus obiectu, de
30쪽
EpIs Tot ARVM LIB. I. It per easdem derivatis tramitibus exhaustus, sic diuidua fluenta partitur, ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium. Huc cum peropportuna cuncta mercatui , tum praecipia
quod esui competeret deserebatur: nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata,& ipse lentati languidus lapsus humoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur,
in medio undarum sitiebamus: quia nusquam vel aquaeductuum liquor integer, vel cisterna defaecabilis, vel fons irriguus, vel puteus illimis. Vnde progressis ad Rubiconem ventum , qui originem
nominis de glarearum puniceo colore mutuatur:
quique olim Gallis cisalpinis, Italisque veteribus
termi s erat, cum populis utrisque Adriatici maris oppida diuisui fuere. Hinc Ariminum, Fanumque perueni, illud Iuliana rebellione memorabile, hoc Asdrubaliano funere infectum. Siquidem illic
Metaurus , cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadauera sanguinolenta decoloratis gurgitibus inferret. Hinc cetera Flaminiae oppida, statim ut i grediebar, egressus, laevo Picentes, dextro Vmbros latere transmisi. Vbi mihi seu Calaber Atabulus, seu pestilens regio Tuscorum, spiritu aeris venenatis flatibus inebriato, & modo calores alternande, modo frigora, vaporatum corpus infecit. Interea
febris, sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur. Quarum auiditati