C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

i1 APOLLINARIs SIDONII non solum amoena fontium, aut abstrusa puteorum

quanquam haec quoque sed tota illa vel vicina vel obuia fluenta, id est vitrea Fucini, gelida Clitumni, Anienis coerula, Naris sulphurea, pura Fabaris , turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur Inter haec patuit & Roma conspectui. cuius mihi non solum formas, verum etiam naumachias videbar epotaturus. Vbi priuia quam vel pomoeria contingerem , triumphalibus Apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse langorem. Post quae coelestis experimenta patrocinij, conducti diuersorij parte susceptus, atque etiamnunc ista haec inter iacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. neque adhuc Principis, aulicorumque tumultuosis foribus obuersor. Interueni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis

copulabatur. Igitur nunc in ista non modo personarum, sed etiam ordinum , partiumque laetitia, Transalpino tuo latere conducibilius visum. quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exara

bantur, vix per omnia theatra, macella, praetoria, fora, templa , gymnasia , talassio sescenninus

explicaretur. Atque etiamnum e contrario studia fleant, negotia quiescant, iudicia conticescant, differantur legationes, vacet ambitus, & inter scurrilitates histrionum totus actionum seriarum status peregrinetur. Iam quidem virgo tradita est, iam corona sponsus, iam palmata consularis, iam cy-

32쪽

EPIsTOLARUM LIB. I. clade pronuba, iam toga senator honoratur, iam penulam deponit inglorius : & nondum tamen cuncta thalamorum pompa defreinuit, quia necdum ad mariti domum noua nupta migrauit. Qua festiuitate decursa , cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata

solemnitas aliquando terminauerit istam totius ciuitatis occupatissimam vacationem. Vale.

EPIST. VI.

Sidonius Eutropioseo salutem. OLiM quidem tibi scribere concupiscebam, sed

nunc vel maxime impellor, id est, cum mi hi ducens in urbem, Christo propitiante, via carpitur. Scribendi causa vel sola, vel maxima, quo te scilicet a profundo domesticae quietis extractum ad capessenda militiae palatinae munia vocem. His additur, quod munere Dei tibi congruit aeui, cor poris, animi vigor integer: dein quod equis, armis, veste, sumptu, famulitio instrumas, solum, hisi fallimur, incipere formidas : dc cum sis alacerdonii, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit : si tamen senatorij seminis homo, qui quotidie trabeatis proauorum imaginibus ingeritur, iuste dicere potest se mei peregrinatum, si semel & in iuuenta, viderit domicilium legum, gymnasium literarum, curiam dignitatum,

verticem mundi, patriam libertatis, in qua unica

totius orbis ciuitate soli barbari & serui peregri-

33쪽

i APOLLINARIs SIDONII. nantur. Et nunc proh pudor i si relinquare inter busequas rusticanos , subulcosque ronchantes. Quippe si & campum stiva tremente proscindas, aut prati storeas opes panda curuus falce populeris,

aut vineam palmite grauem cernuus rastris fossor invertas, tunc tibi est summa votorum beatitudo.

Quin potius expergiscere, & ad maiora se pingui

otio marcidus & ineruis animus attollat. Non minus est tuorum natalium viro, personam suam excolere, quam villam. Ad extremum quod tu tibi iuuentutis exercitium appellas, hoc est otium Veteranorum, in quorum manibus eis elis enses

rubiginosi sero ligone mutantur. Esto, multipli catis tibi spumabunt musta vinetis , innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus grauidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet. quo spectat tam faeculento patrimonium promouiste compendio , & non solum inter ista,

sed quod est turpius propter ista latuisse λ Non

nequiter te concilij tempore, post sedentes, censentesque iuuenes , inglorium rusticum , senem stantem, nobilem latitabundum pauperis honorati sententia premet, cum eos, quos esset indignum si vestigia nostra sequerentur, videris dolens antecessisse. Sed quid plura 3 Si pateris hortantem, conatuum tuorum socius, adiutor, praeuius, particeps ero. Sin autem illecebrosis deliciarum cassibbus inuolutus, mavis, ut aiunt, Epicuri dogmati bus copulari, qui iactura virtutis admissa, sum

34쪽

Eprs TOLARUM LIB. I. Ismum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros, huic

me noxae non esse confinem.

E P IS T. VII. Sidonius Vincentio suo salutem. ANGIT me casus Arvandi, nec dissimulo

quin angat. Namque hic quoque cumulus accedit laudibus Imperatoris, quod amare palam licet & capite damnatos. Amicus homini fui, supra quam morum eius facilitas varietasque patiebantur. Testatur hoc propter ipsum mihi nuper inuidia constata, cuius me paulo incautiorem stamma detorruit. Sed quod in amicitia steti, mihi de bui. Porro autem in natura ille non habuit dili gentiam perseuerandi, libere queror, non insultatorie in quia fidelium consilia despiciens, fortunae ludibrium per omnia fuit. denique non eum aliquando cecidisse, sed tam diu stetisse plus miror. O quotiens saepe ipse se aduersa perpessum gloriabaturi cum tamen nos ab affectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur,

definientes non esse felicem, qui hoc frequenter potius esse, quam semper iudicaretur. Sed gubernationis suae ordinem exposcis. Salua fidei reuerentia, quae amico debetur citam afflicto, rem breuiter exponam. Praefecturam primam ξube nauit cum magna popularitate, consequentemque cum maxima populatione. Pariter onere depreia

Dial

35쪽

16 APOLLINARIs SIDONII sus aeris alieni, metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur. Omnium colloquia ridere, consilia rimari, ossicia contemnere, Pati de occumrentum raritate suspicionem, de assiduitate fastidium : donec odij publici mole vallatus, & prius cinctiis custodia, quam potestate discinctus, captus, destinatusque peruenit Romam : illico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae littus enavigasset, tanquam sibi bene conscio ipsa

quodammodo elementa famularentur. In Capitolio custodiebatur ab hospite Flauio A sello, Comi .

te sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem Venerabatur. Interea legati prouinciae Galliae Tonantius Ferreolus praesectorius, Afranij Syagri, consulis e filia nepos, Thaumastus quoque, & Petronius , maxima rerum verborumque scientia prae

diti, & inter principalia patriae nostrae decora ponendi, praeuium Arvandum publico nomine accusaturi cum gestis decretalibus insequuntur. Qui inter cetera quae sibi prouinciales agenda mandauerant, interceptas litteras deferebant, quas Aruandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur. Haec ad regem Gothorum ciaria videbatur emitti, pacem cum Graeco Imperatore dissuadens, Britannos supra Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias diuidi debere confirmans,& in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent. Hanc epistolam laeste

36쪽

EPIsTOLARUM LIB. I. x maiestatis crimine ardenter iuris consulti interpretabantur. Me & Auxanium praestantissimum virum tractatus iste non latuit, qui Arvandi amici tias, quoquo genere incursas, inter ipsius aduersa vitare, perfidum, barbarum, ignauum computabamus. Deferimus igitur nihil tale metu nil to tam perimachiam, quam summo artificio acres &stammei viri occulere in tempus iudicij medita bantur: scilicet ut aduersarium incautum, & consiliis sodalium repudiatis sibi soli temere fidentatem professione responsi praecipitis inuoluerent: Dicimus ergo, quid nobis, quid amicis secre

tioribus tutum putaretur. Suademus nil quasi te

ue fatendam. siquid ab inimicis etiam pro leuissi mo flagitaretur : ipsam illam dissimulationem tri bulosissimam fore, quo facilius persuasionis sic ritatem inferrent. Quibus agnitis, proripit sese, atque in conuitia subita prorumpens, Abite degeneres, inquit, & praefectoriis patribus indigni;

cum hac superforanea trepidatione : .mihi, quia nihil intelligitis, hanc negotij partem sinrte Curandam. Satis Aruando conscientia sua sussicit. vix illud dignabor admittere, ut aduocati milii in actio

nibus repetundarum patrocinentur. Discedamus tristes, & non magis iniuria quam incerore con fusi. quis enim medicorum iure moxicatur, quotiens

desperatum furor arripiat λ Inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus: modb sub dolis lalutationibus pasci, modo crepantes adula rionum bullas ut recognoscens libenter audire,

37쪽

R APOLLINARII SIDONII modo serica , & gemmas, & pretiosa quaeque trapezitarum inuolucra rimari, & quasi mercatu rus inspicere, prensare, depretiare, deuoluere,&inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de Principe queri, quod se non priusquam discuterent ulciscerentur. Pauci med ij dies: it in tractatorium frequens senatus. sic post comperi : nam inter ista discesseram. Procedit noster ad curiam paulo ante detonsus, pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti, nuntios a Decemuiris opperirentur, & ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub inuidia sordidatorum. Citati intromittuntur: partes, ut moris est, e regione consistunt. Offertur praefectoriis ante propositionis exordium ius se ciendi. Aruandus iam tunc infelici impudentia concito gradu mediis prope iudicum sinibus inge ritur. Ferreolus, circumsistentibus latera collegis, verecunde ac leniter in imo subselliorum capite con sedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur : plus ob hoc postea laudatus, honoratusque. Dum haec,& qui procerum defuerant assuerunt, consurgunt partes, legatique proponunt. Epistola post prouinciale mandatum, cuius supra mentio tacta est, profertur : atque cum

sensim recitaretur, Aruandus necdum interrogatus se dictasse proclamat. Respondere legati, quanquam valde nequiter constaret, quod ipse dicta set. At ubi se furens ille , quantumque caderet ignarus, bis terque repetita confessione transfodit,

38쪽

EPIsTOLARUM LIB. I. is acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus, reum laesae maiestatis confitentem teneri.

Ad hoc & millibus formularum iuris id sancientum iugulabatur. Tum demum laboriosus tarda poenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur,1 ero cognoscens posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum, qui non assectasset habitum purpuratorum. Confestim priuilegiis geminae praesecturae, quam per quinquennium repetitis falcibus rexerat, exauguratus, & plebeiae familiae non ut adcli sed vi redditus, publico carceri adiudicatus

est. Illud sane aerumnosissimum, sicut narrauere qui viderant, quod quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille, politumque iudicibus intulerat, paulopost cum duceretur addictus, miser, nec miserabilis erat. Quis enim super statu eius nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque latomiis, aut ergastulo inferri 3 Sed &iudicio vix per hebdomadem duplicem comperendinato, capite multatus, in insulam coniectus est serpentis Epidaurij. ubi usque ad inimicorum dolorem de uenustatus, & a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus, nunc CX Vz-tere senatusconsulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum & gemonias, & laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens. Nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu iam iamque mucronis exerit,pictasi Augusta seminecem, quin

39쪽

xo APOLLINA Is SIDONII quam publicatis bonis, vel exilio muneretur. Illo tamen, seu expectat extrema quaeque, seu iustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque, aliquid nunc amplius quam viuere

timet. Vale.

EPIST. VIII.

. Sidonius Candidiano suo salutem.

MO R A R I me Romae congratularis. id tamen quasi facete , & fatigationum salibus admixtis. Ais enim gaudere te, quod aliquando ne cessarius tuus videam solem, quem utique raro bibitor Araricus inspexerim. Nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras, & diem que reris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano feruore reserari. Et tu ista haec mihi Cae- senatis furni potius quam oppidi verna deblate ras De cuius natalis tibi soli, vel iocunditate, vel commodo , quid etiam ipse sentires, dum migras , indicasti: ita tamen quod te Rauennae feli- cIus exulantem , auribus Padano culice perfossis, municipalium ranarum loquax turba circumsilit. In qua palude indestinenter rerum omnium lege peruersa, muri cadunt, aquae stant, turres fluunt, naues sedent, aegri deambulant, medici iacent, algent balnea, domicilia conflagrant, sitiunt vivi, natant sepulti, vigilant fures, dormiunt potestλ- tes, foenerantur clerici, Syri psallunt, negotiatores militant, milites negotiantur, student pilae senes,

40쪽

EPIsTOLA RVM LIB. I. aleae iuuenes, armis eunuchi, literis foederati. Tu vide qualis sit ciuitas, ubi tibi lar familiaris inco litur, quae facilius territorium potuit habere, quam terram. Quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus coeli sui dote contentis, non grandis gloria datur, si deteriorum collatione clarescanI. Vale.

EPIST. IX.

Sidonius Heronio suo salutem. Posτ nuptias patricii Ricimeris, id est, post

imperi j v triusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit. Interea nos Pauli praesectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti, comiter blandae hospitalitatis ossiciis excolebamur. Porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior. Deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit 3 Illud tamen in eodem studiorum omnium culmen anteuenit, quot habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem. Igitur per hunc primum, si quis quoquo modo in aulam gratiae aditus, exploro : cum hoc confero , quinam potissimum procerum spebus valeret nostris opitulari. Nec sane multa cunctatio , quia pauci, de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. Erant

quidem in senatu plerique opibus culti, genere

SEARCH

MENU NAVIGATION