장음표시 사용
51쪽
EΡISTOLA LSidonius Ecdicio suo salutem.
V o nunc pariter mala sustinent Ar uerni tui. quaenam 3 inquis : praesentiam Seronati, & absentiam tuam. Seronati, inquam, de cuius ut primum etiam nomine loquar,
sic mihi videtur quasi praescia sui rorum lusisse fortuna, sicuti ex aduerso maiores nostri praelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt et quique etiam pari contrarietate, sata, quia non parcerent, Parcas vocitauere. Rediit ipse Catia
52쪽
EPIsTOLARUM LIB. II. 33 lina saeculi nostri, nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ille ibi ex parte propinauerat, hie ex asse misceret. Scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri. aperte inuidet, abiecte fingit,seruiliter superbit: indicit ut
dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus,toto die a metu armatus,ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis,a vanitate crudelis,
non cessat simul furta vel punire, vel facere . palam &ridentibus conuocatis ructat inter ciues pugnaS,in ter barbaros literas. epistolas, ne primis quidem apicibus suffcienter initiatus,publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat. totum quod concupiscit quasi comparat, nec dat pretia contemnens,nec accipit instrumenta desperans. In concilio iubet, in consilio tacet, in eccles a iocatur,in conuiuio praedicat, in cubi culo damnat, in quaestione dormitat. Implet quotidie sylvas fugientibus, villas hospitibus, altaria reis, carceres clericis: exultans Gothis, insultansque Romanis, illudens praefectis, colludensque numera θriis : leges Theodosianas calcans, Theodoricianaiaque proponens, veteres culpas, noua tributa perquirit. Proinde moras tuas citus explica, & quicquid illud est, quod te retentat, incide. Te eXpectat palpitantium ciuium extrema libertas. Qujc quid sperandum, quicquid desperandum est, fierite medio, te prae sule placet. Si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae quantum rumor est, Antheini j principis opes: statuit te *uctore nobili xas, seu patriam dimittere, seu capillos .
53쪽
RVRi me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat, te nunc urbe retineri. Iam ver decedit aestati; & per lineas sol altatus extremas, in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur.
Hic quid de regionis nostrae climate loquar cuius spatia diuinum sic tetendit opificium , ut magis vaporibus orbis occidui subiiceremur. Quid plura Mundus incanduit, glacies Alpina deletur, & hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur. ualet glarea in vadis, limus in ripis, puluis in campis. aqua ipsa quaecumque perpetuo labens,
tractu cunctante languescit. Iam non solum calet unda, sed coquitur. & nunc dum in carbaso sudat unus , alter in bombyce, tu endromidatus exterius, interius fasciatus, insuper & concauamunicipii Camerini sede compressus, discipulis non aestu minus quam timore pallentibus, exponere oscitabundus ordiris, Samia mihi mater fuit. Quin tu mage, si quid tibi salubre cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis ciuitatis, & contubernio nostro auenter insertus, fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem λ Sane si placet, quis sit agri, in quem vocaris, situs accipe. Avitaci sumus, nomen hoc praedio : quod quia uxorium, patrio mihi dulcius. Haec mihi cum meis, praesu do Deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia.
54쪽
Mons ab occasu quanquam terrenus, arduus tamen,
inferiores sibi colles tanquam gemino fomite e fundit, quatuor a se circiter iugerum latitudine abductos. Sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera cliuorum , usque in marginem villa: ; quae in Boream, Austrumque conuersiis frontibus tenditur. Balneum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit, & sit eardua per iugum silua truncetur, in ora fornacis,lapsu velut spontaneo, deciduis struibus impingitur. Hinc aquarum surgit cella coctilium ; quae consequenti unguentariae spatij parilitate conquadrat, excepto solij capacis hemicyclio : ubi & vis undae feruentisi per parietem foraminatum flexilis plumbi meatiabus implicita singultat. Intra conclaue succensum solidus dies, de haec abundantia lucis inclusae, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare, quam nudos. Hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus extructas non impudenter aemularetur. Primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interiacentibus limbricarentur. ipsa vero conuenientibus mensuris
exactissima spatiositate quadratur ita ut ministe riorum lese non impediente famulatu, tot possit
recipere sellas, quot solij sigma personas. Fenestras e regione conditor binas confinio camerae:
pendentis admouit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar,aperiret. Interior parietum faci
55쪽
3έ APOLLINARIs SIDONII solo laevigati caementi candore contenta est. Non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia ; quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem. Absunt ridiculi vestitu &vultibus histriones, pigmentis multicoloribus Philistionis supellectilem mentientes. Absunt lubri ci, tortuosique pugillatu & nexibus palaestritae :quorum etiam viventum luctas, si inuoluantur obscenids, casta confestim gymnasiarchorum vir
ga dissoluit. Quid plura Z nihil illis paginis impreta
lum reperietur, quod non vidisse sit sanctius. Pau- ei tamen versiculi lectorem aduentilium remorabuntur , minime improbo temperamento ; quia
eos nec relegisse desiderio est, nec perlegisse fasti dio. Iam si marmora inquiras, non illic quidem Pa ros, Carystos, Proconissos, Phryges, Numidae,
Spartiatae, rupium variatarum posuere crustas: neque per scopulos AEthiopicos, & abrupta purpurea genuino fucata conchylio, sparsum mihi laxa furfurem mentiuntur. Sed & si nullo peregrina
rum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia nostra ciuicum frigus. Q am potitis quid habeamus, quam quid non habeamus, auia culta. Huic basilicae appendix piscina forinsecds, seu si graecari mauis, baptisterium ab oriente
connectitur, quod viginti circiter modiorum millia capit. Huc elutis e calore venientibus triplex med ij parietis aditus per arcuata interualla reseratur Mnec pilae sunt mediae, sed columnae , quas architecti peritiores aedificiorum purpuras
56쪽
EPIsTOLARUM LIB. II. 37 nuncupauere. In hanc ergo piscinam fluuium desupercilio montis elicitum , canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curuatum , sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt ; quae temere ingressis veras dentium cra
tes , meros oculorum furores , certas ceruicum iubas imaginabuntur. Hic si dominum seu domesti ca, seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu
caduci fluminis, mutuae vocum vices minus intelliguntur, in aurem sibi populus confabulatur. ita sonitu pressus alieno ridiculum affectat publicus sexmo secretum. Hinc egressis frons triclinij matronalis offertur ; cui continuatur vicinante textrino cella penuaria , discriminata tantum pariete castrensi. Ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis
fulta coluriis, quam columnis inuidiosa monubilibus. A parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet, mediis non interpellata parietibus: quae quia
nihil ipsa prospectat, & si non hypodromus, sal
tim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur. Haec
tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans, efficit membrum bene frigidum. v-bi publico lectisternio extructo , clientarum siue
nutricum loquacissimus chorus receptui canit, cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus.
A cryptoporticu in hyemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit. Sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito 3 quin potius ad te temptitaque pertinentia loquar. Ex hoc triclinio fit in Gia:-
57쪽
38 APOLLINARIs SIDONII tam , siue coenatiunculam transitus, cui fere totus,
lacus , quaeque tota lacui patet. In hac stibadium, & nitens abacus: in quorum aream, sue suggestui a subiecta porticu sensim, non breuiatis an ustatis que gradibus ascenditur. Quo loci recumbens , sis quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis. Iam si tibi ex illo conclamantissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus, repente perfusis niualium maculas & frusta nebularum ; & illam lucem lubricam poculorum , quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam.
Tum respondentes poculis potiones , quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio, metuerentur. Hinc iam spectabis, ut promoueat alnum piscator in pelagus I ut stataria retia suberinis corticibus extendat, aut signis per certa interualla dispositis, tractus funium librentur hamati : scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias. quid enim hic congruentius dixerim , cum piscis pisce decipitur λ Edulibus terminatis, excipiet telciuersorium , quia minime aestuosum , maxime aestiuum. Nam per hoc , quod in aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem , interiecto consistorio perangusto, ubi somnolentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est. Hic iam quam volupe alvibus insonare cicadas meridie concrcpantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cycnos atque anseres concubia
nocte clangentes, intempesta gallos gallinaceos conf
58쪽
EPIs ΤοLARUM LIB. II. 3'cinentes , oscines coruos voce triplicata puniceam surgentis aurorae facem consalutantes; diluculo autem philomelam inter frutices sibilantem, prognem inter asseres minurientem Cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem carnanam, quam cepe nocturnis carminum certaminibus in-i mnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes.
'uae tamen varia vocum, cantuumque modulami
na, profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur. Porticibus egresso, si portum litoris petas,
in area virenti, vulgare quanquam , non procul nemus. Ingentes tiliae duae , connexis frondibus, fomitibus abiunctis, unam umbram non una radice conficiunt: in cuius opacitate , cum me meus Ecdicius illustrat, pilae vacamus: sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior, intra spatium ramosum recussa cohibeatur; atque illic aleatorium
lassis consumpto sphaeristerio faciat. Sed quia tibi sicut aedificium solui, sic lacum debeo, quod restat
agnosce. Lacus in Eurum defluus meat , eiusque arenis fundamenta impressa domicilij, ventis motantibus , aestuans humectat alluvio. Is quidem sane circa principia sui, solo palustri voraginosus, &'restigio inspectoris inadibilis est : ita limi bibuli
pinguedo coalescit, ambientibus sese fontibus algidis , lnonbus algosis. Attamen pelagi mobilis campus cymbulis late secatur peruagabilibus, si flabra posuere. Si turbo Austrinus insorduit, immane turgescit ue ira ut arborum comis, quae margini
59쪽
o APOLLINARIs SIDONII insistunt, superiectae asperginis fragor impluat. Ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas, in decem & septem stadia procedit. Fluuio intra tur, qui salebratim saxorum obicibus affractus spumoso canescit impulsu , & nec longum scopulis praecipitibus exemptus , lacu conditur : quem fors
Iuat, an incurrat, an faciat, praeterit certe, coactus
per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, i ed ut piscibus pauperaretur: qui repulsi in gurgi-
rem pigriorem, carnes rubras albis abdominibus extendunt. ita illis nec redire valentibus, nec exire permissis, quendam viuum,& circumlatilium cariscerem corpulentia facit. Lacus ipse qua dexter, incisus, flexuosus, nemorosusque: qua laeuus, patens, herbosus, aequalis. AEquor ab Africo viride per littus , quia in undam fronde porrecta, ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit. Huiusmodi colorem ab
oriente par siluarum corona continuat. per Arctoum latus, ut pelago natura , sic species. a Zephyro plebeius & tumultuarius frutex, frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inti xus. Hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur, simulque pingues vluarum paginae natant , salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo. In medio profundi breuis insula , ubi
supra molares naturaliter aggeratos, per impactorum puncta remorum naualibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iocunda ludentum naufragia collidunt. Nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Troianae superstitio- nis
60쪽
E p Is T O LARUM LIB. II. 4rnis imitari. Iam vero ager ipse, quanquam hoc supra debitum) diffusus in lyluis, pictus in pratis, pecorosus in pascuis, in pastoribus peculiosus. Sed non amplius moror, ne, si longior stylo terminus,
relegentem te autumnus inueniat. Proinde mihi tribue veniendi celeritatem, nam redeundi moram
tibi ipse praestabis: daturus hinc veniam, quod breuitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistola e cessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur. quae tamen summouendi fastidij studio nec cuncta perstrinxit. Quapropter bonus arbiter & artifex lector, non paginam quae spatia describit, sed villam, quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt. vale. EPIST. LII.
GAVDEo te, domine maior, amplissimae dignitatis insulas consequutum. Sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nunciatum non minus gaudeo. Nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus, & in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis, tua tantum felicitate remeaverit : inuenis tamen, vir amicitiarum seruantissime, qualiter honorum tuorum crescat
communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. Sic quondam Q Fabium magistrum equitum Dictatorio