C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

palibus magisteriiseontentum vixisse narrat Suetonius cap. Ir. C cero pro Sylla : Est enim ipse a materno genere municipalis. Eodemquasensu, quia in municistis humiliora & obscuriora sunt omnia, n-nis alem scholam Ausonius ad Gratianum, & sidonius lib. I v. 10. munici ales oratores, in Carmine ad Felicem municipales poetas dixit ignobiles & obscuros. Co N I v R AT IO MARcELLIANA J Marcelliani Patricis, Aetii quondam familiaris. quem auctor est Procopius i. Uandalici , caeso Aetio rebus nouis in Dalmatia studuisse , potentiamque sibi comparasse utrique imperio sormidabilem. Quod Prisci etiam Rhe-

roris excerpta confirmant. Interregnum vero, cuius occasionem nactus Paeonius Praesecturam Gallicanam arripuit, non post Maximi eaedem, cui Auitus mox successit, sed ante Maioriani auspicia, post ereptum Auito imperium. Nam decem amplita mensium fuit inre

uallum, de turbata Ricimeris factionibus respublica . . NUMERARIORVM MORE, &Ev PM AD OCAT. y N merariorum munusdignitas non est, sed offetum dignitatis. Principes tamen numerariis, qui in ossicio Praefecti prae t. militiam deponerent , honoris praerogatiuam decreuerunt. Ac Sidonii quidem aet te Tribuni praetoriani nebant: postea vero Anastasius Aug. eos h nore Comitiuae dignitatis ornauit, L. vltima Cod. de Numerariis.

Idem iudicium de Advocatis Praefecturae utriusque, qui post ossicium

expletum dimittebantur cum Comitiua Consistoriana, L. 60. de Advocatis diuers. iudicum. Cum his ergo Paeonium comparat, qui Praefecturae, quam usurparat, codicillos circa finem tantum administrationis acceperat. F vGERE Pos T. TAT VAS , o C. P. CoL v MNA S J Quibus videlicet resertum erat forum Arelatense, ut aliarum fetu ciuitatum.

Ioannes Maxentius in Apologia: In publicum rua podiere, regum etiam statuas inclamantes. Ad hunc verb morem occultandi se post columnas alludit Basilius de foeneratoribus agens, quorum Oc

asu in F ita αλ tu . Et Ambrosus Basilij imitatione lib. de Tobia c. v ii. Isie gressiti delatoris singulos numerar, aucupatur dest vir iste conliseo post columnas capve obum at. PRIMUS I Nico R NY s IN I set RoJ Operae pretium est quo quisque loco iaceat obseruare, ut hoc exemplo doceamur, qui olim accumbendi ordo suerit in sigmate , hoc est in stibadio seu lecto semirotundo. In sigmate enim fuit epulum Maioriani. Sigmatis poribduo erant extrema velut cornua. Cum igitur in dextro stibadij co nu collocet Maiorianum, in sinistro Consulem Seucrinum, dubium

482쪽

non est, quin primus ille locus habitus sit, quem oecupat Imperator, proximus quem Consul. Neque in his opinor est, quod miremur. Hi duo etiam apud nos primi & eximi j accubitus. summa cornua luvenco lib. I I l. Si vos qui ue vocat enena conuiuia ponem, Cornibuι in Fummis deuitat ponere membra

ad Erue sapit.

Id nouum potius videri queat, & ab usu nostro remotius, quod tettius, quartus, ac reliqui deinc pes illum ordine subsequantur qui primus est in eornu sinistio. Nam post Seuerinum Consulem sequitur Magnus ex Consule, tum Camillus, Paeonius , Athenius , Gratianensis, ultimusque Sidonius ad dextrum cornu vergens, in quo i cebat Maiorianus. Itaque in pleno stibadio ultimus primo proximus erat, a primo eodem remotissimus exaduerso secundus. Nec alius ordo fuit in Maximi conuiuio, cui interfuit S. Martinus , apud Sulpitium Seuerum, & alios. In dextro enim cornu Maximus Aug. in sinistro Consul Euodius, dein Comites Maximi frater ac patruus, dc reliqui ordine proceres describuntur, atque inter hos medius PreLbyter Martini. extra stibadium vero, in sella Martinus ad dextram Maximi. Pauliniis lib. m. de vita Mariani , cum proceres

commemorasset,

Hos inter medius, qua sigma flectitur orbe,

Presbyter accubuit: dextra laevaque potentum ordo ducum , membris super aurea fulcra Iocatis

'est subiectum pretiosi velleris ostrum

Ad dextram regis sancto venerabitis ore

Considit senior. Qui prosectb ad dextram Maximi sedere non

poterat, nisi Maximus in dextro cornu accumberet 6Honoratissianus ergo stibadij locus cornu dextrum, ut diximus, proximus sinistrum. Quare apud Gregorium Turon. I. Mirac. xx c. Arrianus iule . qui dextrae partis cornu occupat, & Catholicum sacerdotem --spitem suum in sinistro statilis, ludibrio illum hac etiam in re ut in ceteris habet. Sed admonet nos stibadij mentio & ordo accumbe tium, ut de Christi quoque Domini suprema coena disquiramus. quam in stibadio itidem strato celebratam constat. - Ποῦ ς, ut loqKitur Chrysostomus Homilia xxvii. in i . ad Corinthios, siue in lectulo, ut Tertullianus de Corona. Agnosiam, inquit, necesse est 2 recumbentem is lectulo Christum. Recubuisse autem in ea Christi im, non in medio stipantibus latera hinc inde Apostolis, ut nostri vulgo pictores repraesentant, sed dextro in cornu, quo loco Maximum, Maiorianumque iacentes vidimus, tum alia in libris tabulisque antiquis monimenta ostendunt, tum mustuum Capuae opus,

483쪽

ὶ Desiderio Casinens Abbate, qui Victor II. postea fuit, dedie tum. Quae quidem si ad veram imaginem expressa sunt, nec cera apparet eur videri non debeant in haud dissicile fuerit intelligere, cur

aut Ioannes, qui per aetatem fortasse viti mus erat, Christo proximus in eius sinu accubuerit, aut Petrus qui remotior innuisse Ioanni dicatur, ut Christum de proditore Interrogaret. TREBAC Issi Mus sENExJ Exercitatissimus. Supra de eodem, homo litium temporiamque varietatibus exercitat m. Vox Graecae originis ab eo quod est τε icαι. qua ratione Demosthenes AEschinem ἐξ I- τυμ in or α ορῶν appellauit, qui in soro versatus, usuque tritus esset. Quo sensu & Martialis lib. v ia. de Pompeio Auito : Iure madens, vari.que toga limat tu in Uu. Neque alia est notio σου trebaciter lib. I x. epist. x I. malui factum conpleri simpliciter, quam tris etfer difieri, hoc est callide & astute. Vt ergo legula superius pro ligula, sic trebacissimus nunc item protribacissimus. facilis enim ii rum litterarum permutatio. CERurca coNvERs AJ Resse xa. Ambrosius in Lucam cap. x v. Ninne tibi videtur Christum cecidisse in collum Ioannis , quando erat Ioannes in sina Iesu ceruice recumbens reflexa 'COMEs Sino Ni J Ex eo genere Comitum, ut opinor, qui honorarii tantum & sine administratione suerunt, Constantini Aug. . vetere instituto, ut docet Eusebius de Vita eius libro iv.

AD LIBRUM II.

I. T CDic to J Sororio suo. scenim appellat Carmine xx. Papia- Titillae scilicet uxoris fratrem, Auiti Aug. filium . qui primum sub Anthemio Comes & Magister militum fuit in Gallia, deinde Patricius creatus est a Nepote. Verum eius nomen Ecdicins. quo modo in Codice, & in Epistolis Iuliani, δε μυιν-Aἰμαῆis. Sic & Aucimus Ecdicius Auitus Episcopus Viennensis. Quin rectE quoque kcdicius hic ipse appellatur & scribitur apud Gregorium Turonei

sena lib. II. c. xx xv. truncata voce Decius apud Iornandem.

SERONAτ3J Huius iatriae pestis. solus omnium meminit Sldonius. ex quo tamen non facile deprehendas quemnam gesserit in gistratum. Publicis tributis praefuisse constat, iisque indicendis vel exigendis in prouincialium viscera saeuiisse. Quo nomine aliisque delatus ab Arvernis, Romae tandem capitis damnatus est, ut scribit lib. v II. epist. v I i. Contrarium Seronato nomen est Cito natus pud Gregorium Magnum.

484쪽

AD SIDONIVM. et F

ATVR Rinus J Recte ex manu scriptis hanc lectionem at Ieruit Ioannes Savaro V. C. nos enim fugerat emendatio. Sunt autem, ut idem docuit, Aturres in Nouem populis ad Aturrum fluuiu in qui Adures postea dici coeperunt. quo etiam modo Aduris legitur in verbis Aniani post auctoritatem Alarici, quae Codici Theodosi no praefixa est. Ceterum Ariarres, seu Adures, nomen primum fuit populi, non oppidi. Oppidi enim Aturrensum nomen Vicus Iulius, cuius mentio apud Gregorium Turonensem lib. I x. cap. v H.& xx. & de gloria Consessorum c. LD. Quare Rusticus Vicolu- Iiens s Episcopus, qui Concilio Matisconensi I I. subscribit, Episcopus est Adurensi s. idemque iudicium in vita S. Philiberti, cum a Vici Iuli j ciuibus expetitus dicitur. Sed ut in eadem Nouempopulania, quae Costio Vassatum olim erat, Vasates postea de gentis

nomine nuncupata est: sic Vicus Iulius Aturres. Erant autem Amtres hoc tempore cum tota vctere Aquitania in potestate & imperio Gothorum. Itaque a Gothis redibat Seronatus.

LEGEs THEODosi AN AS c ALcANsJ Theodosianae leges sunt Romanae, redactae in Codicem Theodosianuna, qui tum vigebat : Theodoricianae Gothicae, a Theodoricis regibus Gothorum. Quanquam enim Anthemij temporibus, cum haec scriberet Sidonius, Gothis in Gallia praefuit Euricus Theodotici fratris successor, Theodoricianas tamen dicere maluit ob paronomasiam cum Theodosianis. Ex his porro coniectura est, cum Euricus in Isidori chr nico legum instituta Gothis primus tradidisse dicitur, non sic esse accipiendum, quasi ante Euri cum leges Gothicae nullae fuerint : sed quod earum corpus & codicem primus collegerit Euricus. quod perspicue docent verba Isidori eiu sciem in Leu uigildo.

SEU PATRIAM DIMITTERE, SE v CAPILLO si Aut

spontaneum exilium subire, aut clericatum. Hoc malebat videlicet Aruerna nobilitas, quam Gothorum partibus , si in illorum potestatem veniret, militare. Clerici enim 1 militia immunes. Poribqui clerici fiebant, tondebantur, ut notum est. Interdum vero dimittere capillos dicebant non tondere, sed demittere & prolixos nutrire , ut Gregorius Turon. non semel. Quo more si loqui placeat Sidonium , ita quoque deditionem Gothicam intelliget, qilia Gothi criniti. Do Mirio J Grammatico doctori. de cuius doctrina&censoria II. seueritate in Carmine Propemptico: Ac primum Domiti larem seueri

Intrabis trepidantibus Camems, ctc. PER LINEAs soL ALTA Tvs E xT R E M A s J Clim vergit

ad Tropicum solstitij aestiui. quo spectant etiam illa Plutarchi ad Prin-

485쪽

Musi ei et I c A ME Rr NI J Abest a nonnullis codicibus vox Camerini. in quibusdam aliis expungitur: ut addita videri possit tanquain glossema municipi j. Sunt in quibus legatur Amerini, ut iam sis spicari liceat, a glosso grapho scriptum fuisse municipi j Aruerni. De Arverno quippe oppido agi videtur. Auret Aci J Ita scribunt antiqui libri fere omnes. Nomen ab Auito ductum, lyapianillae praedii dominae patre: ut apud Ausonium Pauliacus, & Lucaniacus a Paulo & Lucano. Eodemque modo ex

antiquis exemplaribus restituimus Carmine x visi. Siquis Avitacum dignaris viseere nostram.

Huius autem praedij, quod elegantissim E copiosissimeque describitur a Sidonio, reliquiae aliquando creditae sunt exstare ad Serti euam lacum, quia municipio Arvernorum modico spatio aberat. Verum is paucos ante annos derivatis quae illic stagnabant aquis penitus exhaustus, opinionis huius vanitatem ostendit. Sunt qui Papianillae lacum de Cambonensi accipiant. Verisimilius aliquanto. Sed ne huic quidem mea sententia satis congruit Sidoniana descriptio. vo T SOLII SIGMA PERSONAsJ Ita prorsus legendum, non quot solet, ut in vulgatis hactenus. Cyprianus Epistola Lxxvi.

ad Magnum. Et solio ct piscina opus siu, quom ablui ct mundari corpusculum possim Sermo enim est, non de sigmate seu stibadio, sed de solio cellae caldariae,quod paulo ante soli, hemicyclium dixit, nunc eode in sensu solii sigma a figura semirotunda: a qua & tori accubitales seu stibadia sigmata nuncupantur. quemadmodum porticus Constantinopolitana tuliani apud Zosimum lib. iii. sigma quoque dicta est a semicirculi figura. in balneis qui lauabant, a cella caldaria, eiusque solio transibant ad frigidariam, ibique in sellis considebant. Tot igitur in frigidaria sellas esie oportebat, quot personis locus erat

in calciaria.

PHixis Tro Nis J Poetae mimographi φω - ιοῖ, ridiculi, ipso inrisu mortui, ut resert Suidas . Eusebius in Chronico sub Tiberio. Philistio mimographus natione Magnesti nus Romae clarus habetur. Mimorum inuentorem iacit C Giodorus lib. i v. Variarum ultima. Epiphanius de Manichaeis. - 1 auat timῖν τι α - γελά- .

tera sine risiu quis commemoret ' cum verisimiliora qκodammodo videantur, qua Philistion, quam qua hic fabulis suis commentin est.

GYMNAsIARCHORUM UIRGA J Bαπων γ μναα πους in marmore Anconitano. De virga autem Seruius in i . AEneidos : Hodieque tam athletarum, quam gladiatorum certamina virga dirimuntur.

Sed lanistarum virga, qua gladiatoribus modum adhibebant, rudis proprie dicta.Glossae veteres: dis ράcδει. . HI ὀπι τῶν et ς' ora a M.

486쪽

i PAUCI TAM EN VER sic VLIJ Tetrastichum nempe huius piscinae foribus impositum, quod inter Sidoni j carmina exstat titia I x. Intrate algentes post balnea torrida fluctus, &e.

P Roco Nissos J Res exigit ut Proconnesos scribatur, nemiarram. Insula maris Egaei, candidi marmoris sodina celebris, ut auctor est Strabo lib. x m. E DIFICIORUM PURPvRAS J or namen ta. Sicut enim vesti affert lumen clauus purpurae, ut Fabii verbis utar , sic aedibus columnae. Purpurae nomen scriptores ad omnia tranSserunt, quae ornatum, decoremque significant. Sidonius infra epist. x. Omnes nobilium sermonum purpurae. Cicero in Oratore, uuos numeros cum quibus tanquam purpuram miscera oporteat. Lucianus in Hippia de mem

ε υργα λι- συοις. In onyche demum gemma, quam Baroni j Cardianalis optimi beneficentiae debemus, artificis manu scalpta haec leguntur, ETTTX EI MAKEΔUN, H ΠΟPΦΥPA TnN ΑΔΕΛ-

Φ Ω N. Sis felix Macedo , purpura , hoc est decus & gemma .

fratrum.

ROTUNDAT Is FULTA co LLYRiis J Collyria quid sine

hoc loco, non capio. Scriptum crediderim a Sidonio coluriis. Intelligit enim pilas ex pluribus saxis in orbem accisis extructas : quas ideo columnis opponit, ut paulli su persus, nec pila seunt media, sed -- Lmnς; quia columnae ex unico fiunt lapiae, pilae E multis. Saxa

autem in orbem caesa non poterant aptius appellari, quam rotundata coluria. Colura enim dicuntur, quae extrema sui parte truncantur. dc καλ. αιtα- πέτιαν interpretatur Suidas e Callimacho Mihia, μίν- οῦ ς .is xl . de inti e M Hesychius amm ν. Par pilarum, columnatumque , sed conuersa antithesis Natali x. Paulini: . Nam steterant vasto deformibus agmine pilis, Nunc meliore datis eadem vice Disa columnis Ei pati' rapere 2 luminis incrementκm. COLvMNIs IN v ID. MoNvUOBVs J Insignibus , quales , adhiberi solent in monimentis. Cyprianus Diaconus in vita S. Caesarii libro i. sub finem .Et ut conferret sacris virginibus quas congrega-

νςrat curam necessariam sepultura . monabiles areas corporibus humandis de saxis ingentibus nouiter fecit excidi. SI NON HYDonnoMus J Certa emendatio, quam libri omnes scripti asserunt, pro quo mendos E vulgati exhibent hippodromum, id est Circum. Non enim Circum intelligit, qui quorsum in aedium vestibulo, aut quid habet cum crypto Porticu commune r sed tectam ut dixit longitudinem,& clausum vndi quaque deambulacrum: qualia sunt in vestibulis magnatum, aut qualia quae stadia opaca vocat Tertullia- δ

487쪽

18 NOTAE

nus in libello ad Martyres .Hypodromus autem ex eo dictus, quod sub

eo incedat ut, sicut peridromis in xysto hypaethra ambulatio a circumitu,& diadroniis a transitu:balnei membrum in Hippia Luciani. Non

latuit ea vox Angelum Decembrium qui libro v Hypodromum distinguit,ab Hippodromo. nec saeculi sui eruditissimum Aldes muni, apud quem in libro de virginitate Babylas Martyr ad palatinas ducitur reti , ct imperialis vestibuli hypodromum. In quibus verbis imaginem vides porticus Sidonianae. de si suam Sidonius, quia nihil prospectabat , cryptoporticum appellare malit. Plinius ver b iunior, a quo vocem hanc haud dubie mutuatus est, in descriptione Tuscanicae villae suae lib. v. epistola v ι. hypodromum vocat natiuam porticum, consectis inter se ac reflexis arborum fruticumque ramis contextam:

quales quae in hortis natura vel arte fieri solent; de qualem in Vo-toango Apollinaris siti praedio depingit Sidonius in Propemptico. Talis & vitea porticus Cypriano in epistola ad Donatum. Dant, inquit, secessum vicina secreta. ubi dum erratici palmitum D ψ n xibus pendulis per arundinci baiulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt. Plini j verba interpretatione non egent. adscribam tamen, ut ex iis statim liqueat, iure illi per Sidonium reddendam esse vocem , quam ex eius scrinio deprompserat. Nam apud Plinium

quoque hippodromus inepte legitur pro hypodromo. Sic igitur

habent. Hanc di Fossionem amoenitatemque tectorum longe latisve procedit 0podromin. Medius patescit, statimque intrantium oculis totus ofertur. Platanis circuitur et ista hedera vestiuntur , utique Fumma suis, ita ima alienis frondibus virent. Hedera truncum 2 ramos pererrat, vicin que platanos transitu seuo copulat. Has buxus interiacet: exteriores buxos circumuenit laurus, umbraeque Platanorum suam confert. R ctus hie hypodromi limes. In extrema parte hemicyclo frangitur , mutatisque faciem : cupress ambitur oe tegitur, densiore umbra opacior, ni ni)rque. Porro autem ut hippodromus in his locis pro hypodromo, sic apud Plinium alterum lib. v. cap. xxx M. Hιpyius mons, de apud Ptolemaeuin descriptione Bithyniae limo im nisui Hippius funius peruerse legitur pro Hrpius. De Prusa enim urbe agunt, quae duplex erat in Bithynia, una sub Olympo monte, altera ad Hypium fluuium. Sic enim scribendum hoc nomen docet inscriptio veterum nummorum L. Veri de Diadumentani ΠΡΟΥΣi EnN HPOΣ ΥΠ in,& vetus quoque lapis Romae, in quo distinguuntur H Por ΣΑ ΕΙΣ ΑΠΟ ΟΛΥMΠΟΥ de H P ΟΥΣΑ ΕΙΣ ΑΠΟ ΥΠΙΟΥ. SALAREsJ Huius piscis meminit Ausonius in Mosella: Purpureisque falar di tinctus tergora guttis. Quo indicio purpurearum notatum, & quia ex salare Arionem, ex farione salmonem fieri docet, salares tructas esse multi coniiciunt, quae salmonatae vocantur,

488쪽

AD SIDONIUM. 29

&in salinonem transire creduntur. Alanus ab Insulis de planctu naturae : Illic tructula sinius marinos ingrediens in aquore baptiuata salmonis nomine censiebatur.

PROCNEM MINURIENTEM J Minuriunt hirundines Sidonio, Spartiano in Geta palumbes. Scit E utrumque. nam minuritio& minorum auium cantum omnem significat, & fiebilem, qualis est

gemitus palumbium. Ita Grammatici Graeci exponunt τοκρίαα ὀ λ. ἰν ἄδειν, a 23 ειν. Cicero I. de Oratore, Hoc nos, in quit , si facere velimus , ante condemnentur i , quorum causas receperi- .mus, quam toties quoties praescribitur paeana aut minuritionem citaria nuta. duo genera coniunxit, paeana qui concitatioris vocis est cantus,&m inuritionem , quae remissioris. Plutarchus de discrimine adulatoris & amici. οἰ -MM unλέων ia eum Ἀω.ες ἐά αδαινυώ ο, διόν σοι δ' αὐ

AGONEM DRgpANi TANvMJ Ludicram naumachiam, qua Eneas ad Drepanum Siciliae patri parentauit. de qua AEneid. v. Fg LiciJ Magno Felici, Magni Exconsulis filio. Hos enim a Phi- HI. lagrio patricio oriundos diserte scribit in Propemptico, ut Auitum quoque Augustum in Panegyrico. Sed de Felice plura Carmine ix. quod totum illi dicatum est. Amplissima porro dignitas, quam Felici gratulatur, non est Consulatus, ad quem Felix nunquam peruenit, sed Patriciatus, cuius praeterea testis est Gennadius in Fausto. UT TRANsIREMvR is vi Ti J Fuit tamen postea Patricius&ipse Sidonius, ut patet ex epistola ad Papianillam lib. v. & ex Mamerti Claudiani dedicatoria ad Sidonium. MATRONA FILIMATIA J Pro Philematia, priscum & ve- VIII. rum nomen erat Philematium . quomodo a Luciano scribitur in dialogo Charmidis&Tryphaenae, quem claudit his Verbis, φιλαμα--ν 5 Θρί m. Dicta enim Philematium x- καις κως ab osculo iquod innuit Lucretius illo versu libri I v. Simula in tisa ac Savra est, labiosa φίλη . eadem forma qua Chelidonium, Eustochium, Glycerium , Musarium , Cymbalium, & alia seu vera seu ficta nomina mulierum . quae posterior aetas aliter inflexit, ut Philematia, Chelidonia, eodemque modo ceterae appellarentur. Sed pro Philematia Filimatia, & pro Philematio Filimatius tandem scribi coepit, retento Graecae vocis sono, non orthographia & quantitate. Ita enim Filimatius in codice Theodosiano legitur Comes sectarum largitionum sub Gratiano. item apud Sidonium lib. i. epist iii. α lib. v. epist. xv D. ubi Filimati j mentio est huiusce, opinor, Filimatiae nostrae patris. Iam v id non solum Philematium apud veteres femina dicebatur, verum

etiam Philematio. Sicut enim Venuleia Philematium, sic alia

489쪽

3o NOTAE

Philematio in antiquis lapidibus repetatur, & Titia Philematio In

hoc Vceciensi. . TIT 1 APHILEMATIO

VIVA SIBI ET s VIS FECITVtriusque autem exemplum extat in altero lapide peruetusto, nostra memoria in urbe ad portam Salariam effosso. in quo exsculptisunt duo coniuges colliberti, & sub utraque effigie singula epitapnia rudi opere incisa. Muliebris autem hoc est initium,

AURELIA L. L. PHILEMATIO

Visa Philematium stim e furelia nominitara, Casta, pudens, volget nescia, fida viro. IN Us TE TIBI IVsTA PERso L. J Communis haec querim nia in morte immatura sublatis. Hinc illa in antiquis monumentis,

Malὸ iudicantibus fatis, &, Sublata est oculis fato dictante iniquo. Elegans est in hoc genere Abgati tegi j iuuenis Epitaphium, quod Romae paucis ab hine annis ad D. Pauli basilicam erutum meminimus, dignumque videtur , quod huic loco intexatur. Est e go huiusmodi,

Mi sex, Assue decem compleuerat Abgarus annos, Parcarum duro est hic situs imperio. Prim euam extinxit lucem cui liuor iniquus , Maenore inciens ct genus , ct socios. Germano hunc tumulum fratri dedit Antoninus , Avarus olim rex queis genitor fuerat. DON i Dio J Viro spectabili, ciuique Arverno, ut coniectura est ex epistola v. lib. 1 H. Haec autem scripta est in agro Nemausensi, e villis Apollinaris & Ferreoli, quas describit. . INTERIEcTA GEs TR Tio J Nunc locus & spatium in quo gestari licet: scut in Romana Inscriptione, IN HOC POMA RIo

CIT PAssvs Mi LLE. Alias gestatio est ipsa exercitatio, qua gestamur aut vehimur, equo , lectica, vel quovis genere vehiculi. Sed bidonius Praeterea transfert etiam ad ambulationem, clim alij distin-

490쪽

guant. Seneca et istola L v. Agestatione cum maximJredeo, non mianus fatigatus , quam si tantum ambulassem , quantum sedi. labor enim est, diu ferri. & Plinius lib..xxv O. In primis vero prodest ambulatis, gestatio, cst ea pluribus modis. ATHENAE I cvNEos J Lib. I x. epist. x t v. Athenai Absellia cu neata. Fuit autem Athenaeum publicum urbis gymnasium litterarum , quod Hadrianus Aug. ut Aurelius Victor tradit, Graeco ritu constituit. Qua in urbis parte non indicat. fortasse in Regione viii. Fori Romani. Nam eo sane loco ludos litterarios collocat P. Victor.& manet illo in tractu ad radices Aventini Scholae Graecorum nomen in fide S. Mariae: ubi & B. Augustinum docuisse ferunt, quem in Athenaeo Romano rhetoricam professum fuisse obscurum non est. Athenaei autem meminit inter ceteros Dio apud Xiphilinum de

genis plurima interpretatus est Rufinus. Cuius versionem mirum est tantopere i Sidonio laudaxi; cum Hieronymus de libris ανὸν testetur multa ab illo interpolata, detracta, addita, infamemque eam interpretationem appellet in Epitaphio Marcellae. Sed mirari desino , cum redit in mentem nostros fere Gallos, & Occidentales omnes in Rufinum propensiores suisse. PER s PATIA CLEPsYDRA I Geminum antiqui moris vesti tum , clepsydra & horae inaequales. Horarium ex aqua, id est clepsyram Romanis primus iacit Nasica Censor, ut notat Censorinus. nominat iterum Sidonius epist. x m. ad Serranum. Cassiodorus in ea quam pro Theodorico rege scripsit ad Gundobaldum. Horatigium aliud, inquit, ubi Solis meatus sine Sole cognsitur, cst aquis

guttantibus horarum spatia terminantur. Aquatile vocat in diuinis Institutionibus. Graeci ut Hero Alexandrinus mυι--πών r. H, ὼγω νομοπιπις τε 6. ἰάω- ἀυαοmIων , οῦ ni ψ, δε

QV INTA DIGREDiENfJ Hoc est undecima nostra. Horarum apud vetcres usus erat inaequalium : quae duodenae in dies singulos ab exortu Solis ad occasum numerabamur, totidem in singulas noctes. Quo fiebat ut pro dierum modo vel noctium inaequases essent, nunc breuiores, nunc longiores. Quod spectans Augustinus de vera religione, Hora, inquit, brumalis aenis a comparata minor est. Ceterum quia sexta illorum hora in meridiem terminabatur, eo fiebatur quinta undecimae assinis se in per esset. Hanc igitur eandem denotat Persius sit. iri. quinta dum linea tangitur umbra. in solario

SEARCH

MENU NAVIGATION