장음표시 사용
511쪽
tae a Bocchoride : τω ur με . - Ο δα τοῦ τ -υ τλειον ταιων κ δ ανιον. Eos qui ex lyngrapha faenerarent vetuit amplius quam duplum sortis usura conficere. COMA BREUIs BARBA PRO Lix AJ Obseruare licet in his verbis veterem cultum cleri Gallicani, ac totius Ecclesiae occidentalis . ubi comam fluentem statim ponebant, qui se militiae sacrae accinxerant. Prudentius de S. Cypriano :Desua castrici compesicitur ad breues capillos.
Et manent huius moris vestigia in sacro ritu quo sunt Cletici. Episcopus enim quos cooptat, iis capillorum cinnos hinc inde delibat.
quae prima tonsura nominatur, Sc Tonii olim cius gradus clerici Olim enim reuera tondebantur, nec pollea integrum erat comam ale-- re. Synodus Agathensis can. XV. Clerici qui comam nutriunt, ab Arehidiacono etiamsi noluerint inuiti detondeantur. Inde Concili j IV. Carthaginensis canon x L I v. Clericus nec comam nutriat, nee
barbam radat, vel ut alij veteres libri legunt, tondeat. Barbam igitur alebant, ut hodieque Graeci,& Latini non pauci. ut prorsus non capiam, quod scribit Gregorius VII. ad Iudicem Caralitanum lib. I x. epist. x. Totius occidentalis Ecclesia clerum ab ipsis Ecclesia Cibriam primordiis barbam radendi morem tenuisse. Latini tamen postea barbam plerique rasitarunt. Idque discrimen Graeci, Latinique cleri. quod religioni nostrae nihil ossicere accurate disserit Synodus
Lemovicina : in cuius actis diei secundae recitantur canones Synodi Bituricensis, quorum septimus clericos omnes tonsuram Ecclesiasticam habere iubet, hoc est barbam rasam, coronam in capite. Adeo variae hac etiam in parte vices temporum fuerunt.
NεJ Facit Sidonij dubitatio, ut intes ligamus, breuem comam, barbam prolixam, monachis ac poenitentibus suisse cum clericis communem. De monachis docet Hilarius Arelatensis in vita Honorati: Redigunttir ad breues capillos luxuriantes coma , transfertur ad nitorem motis vestium splendor, ceruicis lactea decus palliis rigentibus o cupatum quibus vel bis monachum designat. Item Salvianus lib. vixi. Intra Carthaginis muros Iastiatum, ct pallidum, ct recisis comarum mentium iubis usque aa cutem ransiim videre populas vix poterat. id est monachum. De poenitentibus autem , comam itidem tondere solitos, constat ex canone xv. Synodi Agathensis, &can. x M. Synodi III. Toletanae, lib. v. Capitularium LII. Gregorio Turon. lib. v I. cap. Lu Ir. Caput, inquit, totondit, atque Poenite riam accipiens sepiritum exhalauit. Indo est quod in Oniro criticis le
512쪽
Do MNvLoJ Afro, viro docto, & ob litteras Quaestorio. quo- XXV.
rum alterum docent epist. x ro. & xv. hb. I x. alterum epistola ad Polemium, quae praecedit eius Epithalamium. Domnulum etiam inter eos, qui scriptis suis clarucre . numerat auctor vitae Hilarij Arelatensis. Vox est ad omnosen domino. Salvianus epistola ad Hypatium t Ista ego vestra Palladia , vestra gracula, vest, a dom-nula. eum qua his tot vocabulis quandam indulgentiUsima pietate
CABILONVM ΡRor. J Vetus Ecclesiae mos erat in Episcopis constituendis, ut quem clerus Ecclesiae& utriusque ordinis populus delegisset, hunc sibi collegisque Prouincialibus, qui conuenerant, probatum Metropolitanus Episcopum renuntiaret. Leo Episcopis Galliae de electione Rauenni j. Quod ergo, inquit , in Anelatensi e
vitate defunctσ beate Memoria Hilario, virum etiam nobis probatum, fratrem Rauennium , siecundum desideria cleri, honoratorum 2 plebis unanimiter consecrastis, bonum faternitatis vestrae opus no Iro iudicio rebaramus. Idem ad Episcopos Viennens s prouinciae. Ter pacemo quietem qui prafuturi sunt postulentur. Teneatur subscriptio cleriorum , honoratorum testimonium. ondinis consensus 2 plebis. qui pra=turi est omnibus, ab omnibus deligatur. Conuenerant ergo Patiens Metropolitanus Lugdunensis, Euphronius Episcopus Augustodunensis, aliique Prouinciales, ut rite ex more agerent. Qui cum diuersa nacti essent ciuium studia, ipsi Episcopum inter se delegerunt, quem populus renuntiatum susciperet. IAM SECUNDI ORD. fACERDOTEM J Hoc est presbyterum, qui secundi ordinis & proximi post Episcopum est gradus, ut
dictum est ad epistolam xi. de Claudiano. Ioannes, inquit, cum diu in Archidiaconi gradu detentus fuisset propter industriam , iam tamen aucta dignitate presbyter erat, cum electus est in Episcopum. Archidiaconorum ordo & gradus olim alius non erat, quam Diaco notum. Quare cum presbytari fiebant, Archidiaconatu defungebantur. quod ex antiquis omnibus historiis perspicuum est. Ideo Canones, qui ordines sacros Arctii diaconis indicunt, non alium quam diaconatum praescribunt. Synodus Aruernica Vrbani II. can. iii. Vt nullus stat Decanus in Ecclesia nisi presbiter, nutus Archidi. eonus nisi Leuita. Laxata exinde disciplina vius obtinuit, ut Archidiaconatus etiam presbyteris deserretur. IvRENsIA MONASTER A J Quae in Iura monte crebra. Gregorius Turon. in vita Luci picini & Romani : Issa Iurensis deserit se
creta, qua inter Surgundiam. Alamanniam7ue sita Auentica adiacent
civitati. Horum facit E princeps Monasterium S. Eugendi, quod S. Claudi j postea nuncupatum. Vt autem haec Iurensia, sic Iurenses
513쪽
reges plodoardo in Chronico dicti Rodulphus de Conradus, qui in illo Burgundiae tractu imperabant. Civi TATI Nos TRAE J Lugduno, cuius caput Patiens, quia Episcopus: per ciuitatem ver b, quia Lugdunum Metropolis est prouinciae, idem quoque caput totius prouinciae primae Lugdunensis. Lugdunum porro ciuitas & patria Sidonij: eius Episcopus, cum haec scriberet, Patiens, quem propterea initio epistolae suum in Christo
1 DETRosio J Arelatensis sori togato, quem Romam cum aliis I legatum vidimus in causa Arvandi lib. I. epist. v II. Huic ergo ut Iurisconsulto commendat Vindicium Ecclesiae suae Diaconum, cuius iterum meminit lib. v II. epist. I v. 'II, Lis Ru M DE sTAT v ANi MAE J De quo, eiusque auctore Claudiano, multa epistola II. & III. lib. I v. Π ANTE Docet RE M A M DIs c E R E J Ambrosius in re pari, hoc est in auspiciis impacti Episcopatus, lib. I. de ossiciis ministrorum Cum iam effugere non possimus secium docendi, quod nobis refugiem ibus impostiis sacerdot3 necessitudo. Ac post alia. Ego enim raptus is tribunalibus alae administrationis infulis ad face otium, docere vocorpi quod ipse non didici. Itaque factum est, ut prius docere inciperem , quam discere.
V. SYAc Rio J Afranij Syagrij olim Consulis pronepoti, a quo
tiam, sed genere materno, ex filia ortus Tonantius, lib. I. epist. v II. ad hunc vero iterum scribit lib. v III. epist. viii. Syagri j Lugdunenses fuere. Nam Syagrij Consulis sepulcrum Lugduni, epistola xvii. huius libri :& ex eadem gente Syagria, quam Ecclesiae thesaurum appellat Ennodius in Epiphanio, Lugduni florebat sub Gundobado rege Burgundionum. apud quos & hic Syagrius in pretio. Itaque quod Symmachus libro i. Epistolarum Syagrium Consulem trans Alpes habitasse significat, de Lugduno intelligendum est. DE HILARIO v ETERE Novus PALco J Sic libri plerique: alii variὰ harilao vel harilis , ut dissicile sit statuere quid poti sitimum scripserit Sidonius. Sensus est, Ut videaris mihi ex aui patria in exoticam mutatus, ex Gallica in Germanicam. Pari elegantia Ruricius lib. i. epistola III. ad Hesperium, ex Arione in Orpheum repente mutati dixit, pro eo quod est, doctum subito fieri ex rustico.
514쪽
Sessiere, inquit, tam consuetudinis mea immemor, quam rusticitatis oblitus, quasi ex Arione in Orpheum repente mutatus , velim dissemtissimu auribus tuis ore garrulo non tam usiciosius quam iniuriosus existere.
Apotvi NAR IJ Thaumasti fratri, Sidoni j consanguineo. VI.MAG. M l L. CHi L PERICO J Burgundionum regi, Clotii dis nostrae, ut reor, patri. Quatuor hoc tempore Burgundionibus reges imperabant , Gundobaldus, Gundegi scius, Chilpericus,&Gundomarus, Gaiadcuci, ut Gregorius lib. II. c. xxv III. docet, fi-
iij, eius qui post Gundicarium ab Aetio caesum regnum obtinuit cum altero Chilpotico fratre. quorum meminit Iornandes in rebus Geticis. Itaque ambigi posset de viro Chilperico agat Sidonius, nisi epistola sequenti Tetrarcham appellaret , quatuor fratres designans qui simul regnabant. Iam quod Chilpericum hunc non regem, sed Magistrum militum vocat, eo more facit, quo Sigismundum Gundobaldi filium Alcimus Auitus Patricium, Hilarus Papa Gundulcium seu Gundeucum, aut, ut est apud Iornandem, Gundi cum horum quatuor patrem, Magistrum item militum appellat, in epistola ad Leontium Episcopum Arelatensem. Opp. V A s io N E N sE J Quod Vasio Votontiorum Pomponio Melae & Plinio , Ptolemaeo. Posterior aetas Vasense dixit pro Vasionensi. Sed Vocontiorum fines olim in prouincia Viennensi latissme patuerunt. Plini j verba sunt lib. m. c. I v. Vocomtiorum riuitatis foederata duo capita, Vasio ct Lucus PGigusti. oppida vero ignobilia x a x. At Luci hodie nomen obscurum de iam olim a Fabii Valentis exercitu incendio deformatum narrat Tacitus lib. I. Historiae. Clarior fama urbis De ensis, quae Colonia Dea Augusta Vocontiorum dicit ut in lapide Arelatens. Fuit & Mons Seleucus inter oppida Vocontiorum, Magnentiana clade nobilis : sed cuius
nomen apud omnes ferme deprauatum est. Nam apud Socratem υλπια λευκοι legitur, apud Sozomenum ευν ο λευώς. alibi φοῦρις - λευ s. vera appellatio, quam Historia tripartita retinet, Mons Seleuci, Lucum inter & fines Vocontiorum, ac Vapincum, ut ex Itinerariis AEthici ac Burdigalensi videre est. Tridui plus minus itinere abcst Lugduno. Quare ad Montem Seleuci referendum est, quod Muris hac in parte tribuit Socrates lib. II. c. xxvi . PARTIBUS Novi PRINCIPis J Non dubium, quin nouum Principem appellet, qui Romae coeperat imperare. sed quemnam intelligat, in tanta Principum , quae tum paucis annis accidit, mutatione & varietate non liquet.
TETRARc HAM Nos TR J Chilpericum. qui Lugduni re- VII. rum potiebatur, diuiso tunc in quatuor regna Burgundionum imperio.
515쪽
NARCissus, A si AT. J Caesariani omnes liberti, prauo ingenio, delationumque in simia clari: Narcissiis, Pallas, & Licinius Claudii Augusti, Massa, Marcellus ,&Carus Neronis, Asiaticus Vitellij, Parthenius Domitiani. de quibus Seneca, Persius , Iuvenalis, Maritalis, Tacitus, Plinius uterque, Suetonius, & Dio. FLAMO Ni A Musicio Bus J Flaminia, flaminum sacerdoria. Flamoni j vocem proflaminio agnoscunt veteres glossae, & Ἀ-
L. FL. VALENS OB HONOREM FLAMONI I
Id flaminicum munus dicitur in alia Inscriptione antiqua. Flamines autem in municipiis fuisse constat, de peculiariter municipiis tributos, ut prouinciis sacerdotes. Drepanius Pacatus in Panegyrico, reuerendos municipali purpura flamines, insigno apicibus sacerdotes. Nouella Martiani i v. Ne flamini municipali, sacerdoti prouincie liceret
CAfro RisAri J Castorina, seu fibrina veste amicti. Isidorus originum xix. Fibrinum, inquit, lana castorum, Ur serina vestis, tramam de fibri lana habens , castorina. Ambrosus de dignitate sacerdoti j. Castorinas quaerimus ct sericas vestes : ct iste se inter Episcopos credit altiorem, qui vestem induerit clariorem. Eodem spectant lii trinae pelles in Carolo Eginarthi.Lvcv MONEM T AN A in i L. J Chilpericum regem uxor. Quia Lucumonis, hoc est Tarquini j Prisci, uxor suit Tanaquil, figuratEhaec nomina transfert ad Chilpericum de uxorem: ut paulo interius, Germanici Zc Agrippinae nominibus eosdem designat, quia Agrippina uxor fuit Germanici patris Caligulae.
IvNIORVM Cis YRATARVM J Qui moribus reserant Datres illos Tlepolemum de Hieronem e Cibyris Ciliciae, quorum opera usus Verres in depraedanda Sicilia. De his Cicero v I. Verrina. Vrbis vero nomen corrumpunt, qui aliter scribunt vel enuntiant. Sic enim Cibyratarum ipsorum numinus antiquus, in quo scriptum est x l zΥΡ AT si N. & Cibyratica ciuitas reae apud TacitumZIv. Annalium.
Luo D v NENIEM GERMANiAM J Sic appellat Lugdnnensem regionem, in qua Bursundiones Germani dominabantur. Nihil Sidonio familiarius, quam in Germanorum nomine ludere, cum de Burgundionibus est sermo, qui ex Germania, v t dixi, prodierant. Su- pra epist. v. cuma Vermanaram senectiis. Carmine x II. ct Germanicaver sustinentem. Germaniam lane partem illam Galliae, quam Pu
516쪽
gundiones occuparant, quae proprio dehinc nomine Burgundia nuncupata est, eo modo dici licuit, quo Britanniam Insulam scimus Saxoniam Transmarinam a nonnullis scriptoribus interdum vocitatam , ab Anglis, qui e saxonia et, traiecerant. S Ec v N D i N o J Lugdunensi, cuius ut poetae iam mentio suit lib. VIII.
Corus ut Anx Avivs J Nondum Consul fuerar, sed quintopbst anno Consulatum cum Balso gessit, anno imperi j Constantini
xx V. Crispum autem a patre necatum anno xx. Graeci fer Eac Latini auctores consentium. Ablauij porro versuum in Constantinum v-nus omnium veterum meminit Sidonius.
CONIUGEM FAVsTAM , Fati VM CRI spvM J ordo praeposterus. Nam Crispum prius occidit, deinde Faustam. Veneni autem Crispo dati solus auctor est Sidonius, & post Sidonium Gregorius Turoni eus. Cetera sese, sed quod solet odio Constantini, , Zosimus lib. it. Historia Hippolyti de Phaedrae sabulis simili una. De qua cum multi varia narrent, haud scio quam exploratum videri posisit, quod in collectaneis antiquis diresia urbis Constantinopolitanae, quae in multis Bibliothecis occurrunt, memini me legere, Constantinum Crispo filio a se interfecto, cum facti error inque dolore
ictus esset, statuam argenteam auro superfusam, capite aureo, cum hoc titulo posuisse, H ΔΙΚHM ENΟΣ ΥΙΟΣ Mor , Filim meus iniuria us. Cuius rei vindices laudant Herodotum, atque Hippolytum Chronographos. iNOsTRO R. TYRANNO PoLiTA R v M J Burgundionum. Dic trinxerat Secundinus I se enim nostra est coniectura j satyricum dentem in Tetrarchas illos fratres, de quibus ante dictum est. Nota autem sunt omnibus tragica sunera regiae domus. in qua Gundobaldus duorum fratrum sanguine manus imbuit, Chilperici de Gundomari, quorum ipse armis regni parte antea fuerat eiectus: Chilperici etiam coniugem Sidonio supra laudatam aquis obruit. Hoc igitur est argumentum, quod comparat cum Constantiniano. Scimus ad haec exEnnodij Epiphanio , Gundobaldum post haec facinora Lugduni,
Gundegisclum fratrem Genauae regni solium habuisse. APOLLINA Ris ET Ru s T ic v sJ De Apollinaiis Sidonii aut IX. Praefectura praetorio Galliarum, docuit nos eius epitaphium lib. III. epist. x ii. Rusticus autem Aquilini avus, est Decimius Rusticus is, quem scripserat Renatus Frigeridus, ex Mapistro ossiciorum lyraesectum item ab iisdem Tyrannis creatum fuisse post Apollinarem. It parvita usque dignitas. De morte, idem Friseridus apud Gregorium Turon. lib. II. cap. I x. Iisdem, inquit, diebus Proetὶus Tyrannorum Decimius Rusticas , Agraeci in ex primiceris notariorum Iovini, multi rur
517쪽
nobiles , apud Aruemos capti a ducibus Honorianis, est erudeliter ἰη-terempti sunt. post debellatam Constantini tyrannidem. Idem praete ea Rusticus videtur, quem testatur Olympiodorus apud Photium , innuptiis Placidiae & Ataulfi epithalamium cum Attalo de Phaebadioeecinisse. IN ooNsTANTi No J Qui E Britannia tyrannidem in Galliis transtulit, sedemque fixit Arelate. Inde ad occupandas Hispanias Constantem filium misit cum Gerontio Magistro militum, de Apollinare auo Praesecto praetorij. Tolimus lib. v I. - ou ἰ Κω mi eis
Idem Zosimus Apollinarem post haec a Constantino praesectura spo- Iiatum tradit. quae fortasse est inconstantia, quam notat Sidonius. Huius polrb Constantini Consulatus indicium est in lapide Treairensi, cuius Graecam Inscriptionum protulit Iosephus Soliger lib. v.
maerit Scaliger, 3c ignorare se fatetur, quis sit iste Constantinus Honorij collega in v i M. Consulatu. Mihi dubium non est, quin hic sit
Constantinus Tyrannus, qui biennio antE venerat in Gallias, atque his in potestatem redactis, consulatum ediderat, anno Christi coix. eollegam se Honorio Augusto Consuli adscribens, cum quo, ut olympiodorus Thebaeus scribit, concordiam imperiique societatem affectarat. I, Iovi No J Qsi&ipse purpuram induit, quo tempore Constantinus Arelate obsessus ab Honorii ducibus tenebatur. a quibus itidem cum Sebastiano fratre, quem tyrannidis participem fecerat armis oppressi. Narbone tandem,ut Idacius noster narrat,intersecti sunt. IN GERONT O PERFi Di AM J Aduersus Constantinum de Constantem. Nam cum Gerontio onstans Hispaniam coinmisisset, ille subito mutata voluntate barbaros concitauit,Maximumque clientem suum regiis insignibus ornatum in Hispania relinquens. traiecto in Galliam exercitu, Constantem Viennae captum intei Rcit. Orosius
lib. vii. Sozomeniis lib. IX. cap. I.
IN DARDANoJ Claudio Postumo Dardano, Praefecto praetorio Galliarum. cuius marivi industria Iovinus Tyrannus auerso ab
518쪽
eius societate Araulso rege oppressu est, ut Tiro Prosper in Chronico tradit. quod etiam confirmat Olympiodorus. Dardani praefecturae testis est Honorii lex cxvii. Cod. Theod. de Decurionibus : Sc vetus Inscriptio, quae haud procul Sistarico Prouinciae M. Narbonensis cernitur in rupe opere humano diuisa, quam vulgo Petram scissam vo
CL. POSTUMUS DARDANVS V. IN L. ET PATRICIAE DIGNITATIS. EXCONSULARI PROVINCIAE VIENNENSIS. EX MAGISTRO SCRI- NI LIB. EX QUAEST. EX PRAEF. PRAET. GALL. ET NEVIA GALLA CLAR ET INL.FEM. MATERFAM, EIUS LOCO CUI NOMEN THEOPOLI EST VIARUM USUM CAESIS UTRIMQUE MONTIUM LATERIB. PRAESTITERUNT. MUROS ET PORTAS DEDERUNT. QUOD IN AGRO PROPRIO CONSTITUTUM TUETIONI OMNIUM VOLVERvNT ESSE COMMUNE. ADNITENTE ETIAM v. IN L. COM. AC FRATRE MEMORATI VIRI CL. LEPlDO EXCONSULARI GERMANI E PRIMAE. EX MAG. MEMOR LEEXCO M. RERUM PRIVAT. UT ERGA OMNIUM SALUTEM EORUM STUDIUM ET DEUOTIONIS PUBL i: TITVLVS POSS : : OSTENDI.
Egregium insignis operis monumentum. ex quo non solum Dardani& Neuiae Gallae uxoris nomina didicimus, sed varias praeterea ei undem& Claudii Lepidi stati is dignitates. Dardano item scribunt Hieronymus & A ugustinus, sed Ausustinus honorum eius non meminit, Hieronymus duplicem eius praefectiaram commemorat. TR in v Ni NOTARIIQv EJ Principis secretarij: qui aditus h norum nobili adolescentiae. Cassiod. Senator lib. I. Variar. Pater ea dicti sub Valentiniano Principe gessit Tribuni ct Noram laudabilis' dignitatem. honor qui tune dabatur erregiis, dum ad imperiale secretum
tales constet eligi. in quibus reprehensionis vitium nequeat inueniri. VNvs PARTI, ALTER so L I DI TAT IJ Consularem aut Praesdem in aliqua prouinei a Galliae fuisse oportet patrem Aquilini. Nam Sidonij patet Praefectus praetorio toti Galliae praefuit, lib. v m. ep. vI.
PRiscvs VALE RI AN vs J Vir Praesectorius. Praefectus enim praetorio Galliarum fuerat, in eoque magistratu adscisore usus gen ro se , Pragmatio. Et iam Praefectorius erat Auiti Aug. principatu, ut docet titulus Carminis v II I.
519쪽
PALAEMON is J Horum omnium nihil hodie superest praeter declamationes Quintiliani. Palaemonis tamen Hadriani temporum rhetoris meminit Eusebius in Chronico. Gallionis fratris sui Seneca in P et fatione Quaestionum Maturalium. Atticum Tironem Delphidium laudat Ausonius Carmine v. Professiorum. Idem etiam Censorium Atticum Agraecium Carmine xv. Aaticum Hieronymus in Chronico. Adelphi j memoria obscurior. Magni oratoris Romani clarior ex epistola xx civ. Hieronymi, de ex Apologia t. in Rufinum. Victorius fortasse thetor est Malli liensis, cuius extant poemata. Palladius is videtur, de quo Symmachus tum aliis locis , tum epistola ix. lib. i. Mouet, inquit, nouus Athe i hostes Latiare concilium, diuisionis arre , is uentionum copia, sensuum grauitate, luce verborum. PANNYcuto J Bituricensi, viro illustri, ut est in Concione lib. vii. SERONA TvM TOLos AJ De quo superius lib. II. epist. r. Tunc Aturribus redibat, nunc Tolosa: utrobique ex aula regis Gothorum , quorum partibus fauebat. CONTRA TRIBUTA sEC VOTATI avs J Securitates sunt apochae. documenta illationum appellat Symmachus lib. x. epist. xvrii. syngraphas nimirum, quas qui tributa soluunt a susceptoribus accipiunt fiduciae causa. Calliodorus Canonicario Venetiarum : Va-lid.ti contra te apocbas inuenerunt, inuisivi securitates istu dedit calamia tare sua. violenter abstulit quia quaerebas. Hinc, Primi scrinius securitatum in officio Comitis Privat.
CALENOs B A i A J Seripti aliquot libri Calenses, alii Calentes
legunt. Baiae sunt aquae calidae. Et sunt hodie in Aruernis , quae id nomen vico dederunt. nam Calidas Aquas patria lingua vocant. In Tabula etiam Peutingeti, ut supri dictum est. nominantur Aquae Caliadae in itinere quod ab Augustonem et o Lugdunum ducit. ROGAT io NVM J De institutis a Mamerto Viennensi Episcoporosationibus extat homiliaAlcimi Auiti eiusdem Ecclesiae Antistitis,& consentiunt antiqui omnes scriptores. Quare frustra laborant, qui propterea quod litanias supplicationesque ante Mamertum in Eccletia extitisse legunt, ideo illum rogationum non primum auctorem, sed restauratorem dici volunt. Frustra inquam. Neque enim quaestio est, an primus litaniarum usum in Ecclesiam inuexerit, quem con stat multo antiquiorem fuisse: sed an eas instituerit, quae ante Ascensionem Domini celebrantur, Rogation Esque propria iam voce nil
cupantur. In quo, ut dixi, consentiunt o innes, & Sidoni j verba in-nenit, instituit, inuexit . dubitari non sinunt. Rogationum ergo primuS auctor Mamertus. Nec totum instituit, ut statae ac solemnes illis
diebus supplicationes essent: sed supplicationum sotinam usitata sanctiorem, augustioremque piae scripsit.
520쪽
L i a R v M HEPTATE Vc HrJ Vt Pentateuchum veteres appel- X v. larunt quinque libros Mosis, ita& Triteuchum tres qui proxime sequuntur, Iosue, Iudices, & Ruth Sic enim Athanasius ad Marcellinum. virosque verbs muliunctos, Ochateuchum. Ita Cassiodorus cap. i. diuinarum Institutionum, & Graeci omnes quorum scripta leguntur M. Em οκ-n.ων. Quia autem Hebraei, ut Epiphanius & Hieronymus obseruant, historiam Ruth unum in librum cum ludicibu compingunt , inde factum est, ut Heptat cuchum plerique dixerint pro Octateucho. ut Hieronymus epist. vii. de xxv m. & Sido nius hoc loco. ILLO CONTRA L EG EN T E J Vetus adnotatio in codice Martiani Capellae, quam integram protuli ad Ennodium lib. I. epist. xix. Felix Rhetor emend. ibam contra legente Deuterio Scholastico disciplitimeo. Qui libros ex coli ione meliosum codicum emendat, socium adhibet qui legat, dum ipse codicem unum inspicit. Is contra legere dicebatur. in alio codice Macrobii Theodosii emendator lim adnotarat, elim Memmim Symmachus V. C. emendabam Rauennae cum
eia .re 'obio Plotino Eudoxio. quibus verbis contra legisse Eudoxium significat.
PAri Aui LLAE J Auiti Augusti filiae , si doni j uxori ante sacerdo- XVI.
tium, nunc sorori, ex canonum praescripto, & perpetua consuetudine priscae Ecclesiae : in qua qui ex coniugio ad sacerdotium adsciscebantur, ab uxorum toro separati, non aliter deinceps cum illis, quam cum sororibus versabantur. Hieronymus epist. i. ad Pammachium tDisicopi, Presbyteri. Diaconi, aut virgines eliguntur. aut vidui, aut certe post sacerdotium in alemum pudici. Faustus Reiens s in epistola non edita: Territ gratiam consiecrati, qui adhuc o iam vult exercere mariti. Qua de re ut canones omittam, qui passim occurrunt, praeclara extat Lupi Tricassini&Euphroni, Augustodunensis Episcoporum
epistola, quae morem hunc testatur. sed huic edendae alius erit locus, Deo adiuuante. Nunc satis sit exemplum Paulini Nolani, cui Terasiade coniuge facta soror, ut in Chronico loquitur Idacius. Germani Auti si odorensis, de quo in eius vita Constantius presbyter, Uxor in se- rorem ex coniuge mutatur. & Leontij Episcopi Burde galensis, de cuius Placidina idem scribit Fortunatus. denique Urbici Aruernorum Episcopi quena narrat Gregorius lib. i. cap. x v. multis lacrymis eluile, quod consuetudinem Ecclesiasticam temere aliquando violatant. Q ad ergo lege ac more sancitum , praedecessbriique sui facto testatum meminerat Sidonius, id aut ignorare, aut im hune coni cmnere qui potuit Et tamen sunt, qui ex Papianillae mentione hoc loco sucum fieri posse confidant: & quia libro iv. epist. x ii. cum Apollinare
filio Terentium, Menandrumque legit Sidonius Episcopus, indefi-