장음표시 사용
101쪽
per, sed adhaerere obviis corporibus, ut calor ,& odores faciunt, sed in ipsis quasi agilitatis suae oblita sessitare; id enimvero novum quidpiam est, aut certe non admodum notum, omnino autem a nemine hactenus definitum.
Si ergo lucis corpuscula non statim dissolvuna' tur, ac e sinu radiantis corporis emissa sunt; sed permanent aliquandiu , & circa originem suam confertissima sunt, quid aliud requiritur, ut suam lucido cuique corpori atmosphaeram concedamus, uti omnium lucidissimo primum astronomi, dein physici tribuerunt ρ Quae porro atmosphaerae si magnam partem lux sunt, non erit sane de his' amplius disceptandum, quod non multo ante haec nostra tempora desolari disceptatum est, cui caussae debeant splerudorem suum. Id enim tam esset inutile, quam de luce quaerere, unde luceat. Haec ad lucem pertinent, quae a lucidis corporibus effunditur. Si vero ad ea quae ipsam imbibunt , animum Convertamus, nonne admirabile & istud videtidebet, ejusmodi vim, qua sese alieno splendore exornant, ita ipsis communem esse, ut imter generales eorum affectiones numeranda esse
102쪽
videatur λ Quis vero mente, ac cogitatione complectatur, quid, & quatenus, & quomodo agant subtilissima illa, & summe actuosa corpusculorum agmina in rerum crassiorem Compa gem , quam penetrant , Cui veluti sese inne ctunt, qua retinentur Θ Quandiu autem retinen diu: ὸ Si nostros sensus consulamus, parum sti Iicet. At si ea nobis esset visus acies, qua vel minimam lucis scintillulam cernere valere mus , quod fortasse nonnullis animantibus, quae in obscuro vident , concessum est , profecto existimo longe aliter nos esse judicaturos. Ac quemadmodum multorum opinio est , neque improbabilis , corpus vere frigidum nuspiam esse, ita non minus verisimilis erit haec ait ra , nullum reperiri, quod omnino sit obstruxum. Id si quo in loco, in iis certe quaerendum erit , quae nunquam lucem aspexerunt ; atque idcirco in haC rerum universi tate , quae lucis, & umbrae vicissitudinibus fruun tur, perpetuum erit exilium tenebrarum . Quod
s phosphori non aliena luce refulgeant, sed propria, haecque tum solum se prodat, cum fuerit a lucidi corporis radiis commota , &L a accenis
103쪽
accensa, quae altera est opinio experimentis etiam quibusdam confirmata; en noVas alias,& a nemine ante prolatas doctrinas , qui bus rerum naturalium scientia locupletetur .
Erit quippe in corporibus latens istud , ac Vere arcanum principium , quod a subtilissi mo illo igne inflammetur . Erit in rerum
natura perpetuum quoddam incendium , aut certe crebro lucidorum aspectu assidue instau randum. Huic non postremus sane locus erit concedendus inter ceteras motiones hucusque a physicis ad excitandas , recreandasque nais turalium caussarum vires eXcogitatas. Perpetua itidem erit materiae hujus , quae sic inflammatur , dissipatio ; quae cum sine ullo , quod sensibus manifestum sit , deflagrantium Corporum detrimento contingat , quis cogitando assequi possit ejus vel subtilitatem , vel instaurationem , ad sui tam longum dispendium ferendum accommodatam P Verum intempestivum est vel recensendo haec , atque alia multa ex his consequentia persequi velle , quae multo plus diligentiae, ac temporis, quam nunc concussum sit, ad inquirendum,
104쪽
& meditandum exposcunt. Nobis satis esse debet viam aliis ad praeclara haec coepta, Observationibus nostris, & fortasse etiam cogitatis munivisse . MULTA ABSCONDITA SUNT MAIORA HIS: PAUCA ENIM VIDIMUS OPERUM EIUS.
106쪽
Vidit D. Paulus Pyilippus Premoti Cler. Regni. S. Pauli, &in Ecclesia Metropolitana Bononiae Poenitentiarius pro sanctis fimo D. N. Benedicto XIV Arehiepistodi Bononiae.
Dio 3o. Martii I 44. Exeell. D. Io: Maria Santini Philosophiae, ae Medietnae Doctor,& hujus S. ossicii Revisor ind. videat pro eodem S. O pict& reserat &cis Fr. Thomas Maria de Angeias S. Μ. Bononi generaIis Inquisitor .RAE Andata Reverendissimi Patris amrus , hunc celeberrimi noῶstri Iacobi Bartholomaei Beccarii De quamplurimis Phosphoris, nune primum detectis Commentarium perlegi , in quo cum ita nihil offenderim optimis moribus, & Fide Catholica indignum, ut omnia eruditissime perquisita, & seliciter inventa noverim, ideo eadem, quantum in me est, dignissima typiscenseo a
Fri Thomas Maria de Angelis S. OL Bononiae generalis Inq. Diuitiam by Corale
