장음표시 사용
91쪽
re sunt, quae in calcem abeunt, si urantur; atque ideo terrae plurimum, & calcariae quidem
naturae, in sua compage recondunt. Maceratione autem quae in mixto corpore pinguiora sunt resolvontur : sic terrestria quae remanent macriora fiunt, magisque sincera; certe ab eo quod maxime lucem obruere poterat, expediuntur. In vetustis demum calcibus liaec ipsa terra superesse incorrupta potissimum videtur; quae cum sit maxime fixa, & minime omnium mutabilis, apta prae aliis est ad constantem illam & perpetuam vim continendam. Secus vero sales,& sulphur. Illi enim & aeris, & humidita tis, & contrariorum salium noxas facile contrahunt ; hoc vero non minus facile sese a reliqua mixtura expedit, aut levi quavis Da tione , ut est is te natura fugacissimum, dissipatur. Quam ob rem non mirum, si nec diu maneat in corpore; & quandiu manet, vegeta illa virtus, quae ipsi inhaerens recentes calces nobilitat, integra, & nihil immutata
permaneat ; eo autem evolante, ac tandem
per vetustaetem absumpto, ' ipsa quoque sensim debilitetur, ac contabescat. LIII.
92쪽
LIII. His igitur caussis facila quis sibi peris
suaserit virtutis hujus , qua Corpora externam sibi lucem adjungunt, duas species esse, quae si a rebus, in quibus illustrius apparent, denominandae sint, altera terrea, seu calcaria; oleosa vero altera, seu sulphurea convenientis sime appellentur; exemplo videlicet a vi ele ctrica ducto, cujus similiter cum duae sint spe cies , eandem ob caussam alteri vitreae, alteri vero resinosae nomen impositum fuit. Mihi caeteroqui non levis suspicio est utriusque tu ciferae virtutis unum quodpiam, simpliciusque principium esse , in quod ambae tandem conia veniant . Imo si longius me abduci philoso phando sinerem, parum abesset, quin praeter has vires, quae ut in multis diversae videan
tur , eodem tamen genere continentur, alias
etiam , quae sub disparatissimis generibus positae sunt, in illud idem commune principium
resolvi cogitarem, aut saltem occulto aliquo nexu, & ordine inter se aptas esse, & colli gatas . In quo sane acutissimos quosdam na turalium caussarum scrutatores imitarer , qui non multo gravioribus indiciis adducti de si
93쪽
mili nexu inter nonnullas corporum Proprietates longe disiunctissimas suspicati sunt .. Quid enim a vi electrica , quid a luce magis alte. num , quam IOS P Et tamen non deluerunt qui quod metalla ex omnibus corporibus nec elactrica fieri , nec evadere ita Phosphoros , nec inter nocturni , serenique aeris vaporex madefieri hucusque vita sint , ab eae suspici ne temperare non potuerunt, has affectiones si
minus communi quadam natura, at certe arcano aliquo uinculo contineri is insidni ergo& nobis id ipsum cogitare licuerit, qui hanc ipsam metallorum cum luce simultatem nostris observationibus confirmavimus p Sest conjecturis adhibendus est modus, praesertim cum eam spem necdum abiecerim metallis in phosphororum classem aditum fore aliquando L It fortasse vulgari aliqua, & obvia praeparatione obtinebitur , de qua ne quisquam antehac cogitaverit, facile hoc ipsum effecerit, quod visa sit minus recondita, & operosa. Profecto eandem ob caussam existimo Helmontiani silicis, cujus mentio initio facta est, praeparationem hucusque latuisse. inis enim in ani
94쪽
mum induxisset sola ustione in phosphoriam iturum lapidem eum , qui summum ignis ardorem sic ferat, ut liquari se potius in viistrum, quam in Veram Calcem Converti pa tiatur p Et tamen ejusmodi lapis in forna ce , dum figlina opera coquuntur , exustiis fragilis fit , coloris candidi , atque in Iu cem sic avidus, ut vix conspectam arripiat illico, & arreptam aegre dimittat . Ne cui vero fragilitas illa, & candor imponant, sci Te oportet, lapidem sic exustum non sinere se aut humore dissolvi, aut actibus liquoribus attingi; ut liquido constet, quod paullo ante dictum est, eum longissime a verae calcis natura distare. Igitur & metallis accidere simialiter poterit, ut artificio nec admodum e quisito, & jam fortasse noto, ad eum splen dorem , quo majore opere nondum potita sunt, tandem Perducantur . Enimvero eum salem , qui ex cerussa aceti spiritu soluta concrescit, di sal vel sacchatum saturni com muniter dicitur, lumen aliquod arripere, idque minime dubium animadverti; siccus ra men sit oportet, nec . ita vetustus, ut Per.
95쪽
spicuitatem amiserit. Huc referri etiam posset cadmia fornacum, tutiae nomine communiter nota. Haec enim inter metallica & consuevit,& reipsa debet referri. Ejus quippe origo est ex halitibus, quos minerae quaedam, & qu dam metalla dum funduntur exspirant. Hi altiora petentes ferreis hastis in summo forn
cum adhaerent , iisque crustas inducunt cineret, & aliquantum ad caeruleum vergentis C loris , arborum corticibus similes, intus leves, & cavas ; extrinsecus vero minutis granulis asperas, superficie autem convexas; ut forma ipsa facile prodat, eas oblongis rotundisque corporibus accrevisse. Cad . ergo luci exposita splendorem induit vegetum, rubentem, &diuturnum. Sed quod admirabile prorsus est, eum splendorem contrahit solum Convexa pars, quam asperam esse diximus, non Cava, quae levis est, aut saIte in non omnino impolita. Omitto hic alia metallorum' recrementa, uti flores, ut vocant, & calces, in quibus etsi notata sunt nonnunquam lucis vestigia quaedam , incertum est tamen ejusmodi lumen metallicis partibus, an terretiri alicui vel salinae mixtu
96쪽
rae, cujus similes concretiones omnino eXpertes esse nemo dixerit, sit tribuendum. LIV. Quapropter cogitatione hac phosph ros ex metallis conficiendi seposita, me inte. Tea paulisper convertam ad id, quod nunc de cadmia dictum est, superficiem eam, quae aspera est, ab externa claritate luculenter acta Cendi; aversam autem, quae levis est, & Ca-Va , obscuritatem suam ut plurimum retinere . Hanc sane rem non magni faciendam esse exi stimarem, nisi aliae observationes cum his conia sentirent; quae vero consentiunt inter se, negliugi tuto posse non videntur. Equidem nonnuLla marmora lumen vidi rejicere quandiu polita essent, aut saltem ad extremas oras veluti
repellere ; politurae autem nitore amisso, id facile jam complecti, ac retinere. Si quid ergo ex his observationibus conjectare licet, superficies ut dispositae sunt ad lumen reflectendum , sic adhaerere ipsum corporibus λnunt, aut prohibent. Quod si haec faciunt quae lucem reflectunt, quidni & faciant quae refringunt ρ Ρar certe videtur ratio. Sed res experimentis definienda est: quae dum media
97쪽
tor , atque ad perficiendum opportunitatem exspecto, unum vel alterum adducam interea, quae non omnino a re praesenti videmur esse aliena. Vitream ergo ampullam puteali aqua plenam diurnae luci objecimus, inde in obstruxum confestim reduximus. Obscurissima visa est; nec aliter rem fore exspectabamus. Gutistas aliquot liquoris ejus, quem oleum tartari vocant, in aquam infundi jussimus. Continuo nubida facta est, & albidi coloris: sic enim putealium aquarum fert natura, praegnantium scilicet calcaria terra. Tunc iterum in luce posita ἴ mox retracta in tenebras . Alia ibi apparuit, ac erat ante; pallido videlicet immine sic imbuta, ut ampullae figura distimetissime cerneretur. In locum putealis aquae pluvialem substituimus, in qua specularis lapis solutus fuerat ; est enim hujus lapidis proprium, ut contritus, es in aquam conjectus in ea salium instar resolvatur, nec ejus tamen perspicuitati ossiciat. Αquae sic, ut dictum est, hoc lapide saturatae idem tartari liquor affusus est; & idem fuit exitus experimenti . Terrestria ergo corpuscula quandiu
98쪽
exilissima sunt, disgregata , summe perspicua , superficiebus suis optime cum aqua, in qua fluitant, congruentia , externam quidem lucem facile combibunt set pari facilitate transmi
tunt ; transmissam vero , nec retentam , Osten. rare non possunt in tenebria.. Ubi vero affuis. si salis vi coire una , crassescere , contactu mutato perturbari coeperint , jam expeditus luci transtus non datur amplius quae idcirco implexu. illo haerere nonnihiI cogitur , dum ab eo expediatur. Interea: vero dum haeret , modo nihiI ei obsit, sese praebet conspiciendam vi obesse vero multae possunt, inter quae tum Coloro, tum metallicae admisticines.. Nam si laco liquoris tartari , saturni salem in aquas ante memoratas infuderis , eas. quidem turbidas eruies, re lacteas, lac minime lucentes obtinebis LV.. Quae hactenus dictae sunt. de Iuce, quae ut reflexa est , aut refracta , modo faci- Ie corporibus , modo nihil adhaerescit , magnam quidem habere videntur similitudinem ueri; sed ne vera esse fidenter, ac secure
pronunciemus . illud videlicet praecipue obstat, quoa
99쪽
quod paucis observationibus nixa , alias non
paucas habeant sibi adversantes. Gemmae, Crystalli, vitrum quoque, sive integra sint, sive in subtilissimum pollinem contrita , obscura semper manent. Nihil ergo his prodest ad
lucendum aut summe pellucida esse, aut albissima evasisse; quorum altero lucem transmittunt expeditissime , altero partim implicant, partim quoquoversus regerunt. Similiter putissimi adamantes, ut saepe dictum est, ab eX- trina claritate alii acriter fulgentes , alii obscurissimi recedunt. Demum quamplurima non pellucida corpora sive rudia suerint, sive expolita , sive in pulverem comminuta splendescunt, aut contra . Ut in aperto sit, posse quidem
externam pariter, interioremque coIporum te in
turam eorum illustrationi favere aliquando, alias etiam obesse; at nullam cum illustrati nis caussa certam, & constantem habere connexionem . Hujus vero caussiae retegendae si qua unquam spes fuit , nunc equidem esse longe maximam eXistimaverim . Postquam enim aliena industria, & nostra detectum est, Omnibus pene corpoIibus eam vim esse communem, quae
100쪽
quae primum unius, deinde non multorum propria credebatur , facile contingere poterit in tanto numero, atque in tanta specierum V Tietate , ut eorum aliquod ejusmodi virtutis secreta prodat, quae ante a paucioribus arcanissime fuerunt custodita. Ac si forte ea de re decidatur aliquando, quae non semel inter Academicos nostros in disceptationem venit, qua ratione lucida corpora splendorem suum Cum phosphoris communicent, non equidem vi deo quos fines habitura sint physicorum ' de luce cogitata. Nam si eam a radiante corpore in phosphoros immigrare statuamus, ut nonnullis placitum est, imo ut etiam nobis placuisse videntur indicare loquendi formae passim in hoc scripto a nobis usitatae, jam novum aliquod habebimus , quod in ipsa luce admiremur . Nova sane opinio non est, eam minimis, agiis lissimisque corpusculis contineri, quae a lucido perenniter, & undique effusa, pernicitate summa quoquoversus evibrentur; at vero haec non dispergi statim , non suo ipso motu agitata dissolvi, non continuo evanescere; sed extra fontes, unde manarunt, subsistere, nec parum
