장음표시 사용
71쪽
Haec igitur perpendant ii qui lucis, & caloris
naturam investigando, quantum ingenio valeant, experiri volunt. Quos neque illud ignorare oportet , calore ignis non solum chartam , sed & alia multa corpora lumine augeri; in aliis vero eam splendoris vim manere, quae ante fuerat; in aliis demum non paucis ita opprimi, ut penitus extincta credi posset, nisi recedente adventitio calore denuo reviviscere cerneretur. Sed adhuc non licuit eum mihi numerum observationum comparare, quo possint ejusmodi corpora in certa genera digeri ut alia cum aliis conferentes quid cum ignis, N. caloris natura conveniant, aut quantum ab ea dissentanea sint, cognoscere Valeamus. XLII. Sed jam tempus est, ut ad eos. Phosphoros veniamus, quorum opifex, & effvictor' est ignis . . Hic vero illud minime opus est commemorare, quod non semel professi sumus, nos eam vim ignis ad hos phosph ros conficiendos requirere, quae corporum tantummodo exteriorem texturam, & leviter quia dem , attingat, non intimam mixtionem perivertat , aut dissolvat. Itaque aliqua duntaxat
72쪽
sui vestigia in ipsis ignis relinquat, sermam vero eorum ne ita mutet, ut & ea dici minime pos. sint, & ea reipsa minime sint quae ante fuerant. Neque enim phosphoros volumus, qui Carbones, aut cineres, aut calces sint, sed qui hoc aut illud coipus esse cognoscantur. Porro ejusmodierunt ii, quos non urendo, & cremando, sed
tantum siccando , aut torrendo conficiemus. Torrentur autem in mixtis corporibus non
quosus humor, qui refugiens vim ignis refouvitur in vaporem, denuo in aquam, si apte capiatur, rediturum; non salinae, non terre. stres naturae, quae aut liquantur abeuntes ple-Tumque in vitrum, aut siccescunt solum imo pensius, aut fatiscunt in calces; sed olea, &pinguitudines illa fere sunt inter cetera principia, quae proprie torrescunt. His maXime foeta sunt vegetabilia, & animantia . In quibus nihil propemodum esse, quod convenienter torrefactum in hoc phosphororum genus imduci non possit, indicia sunt non levia. Sed observationibus fidendum est, non conjecturae. Quapropter eorum hic tantummodo fiet com memoratio , , quorum mihi certa sunt experi
73쪽
menta; cetera in aliud tempus reservo per diligentem inquisitionem prius eXploranda. XLIII. In animantium ergo genere carnes
phosphori fiunt, si assentur. Sed mihi de alia his tantum id constat, uti sunt gallinaceae ;alias enim experimentis non attigi colorem veritus, quo lucem rejici, aut opprimi non eram oblitus. Ossa quoque licet suapte natura sub radiis lucidi corporis inclarescant; alia tamen ustulata & fulgidius lumen induunt, &insueto colore suffusum. Pariter nervi tosti, aut potius calore adsccati, eoque non magno, evadunt in phosphoros splendidissimos, neque tam cito acquisitam facultatem dimittentes . Cum vero universa fere animalium compages ex nervis constet; quidquid autem est hujusmodi, materiam in se recondat viscidam, tenacem, & conficiendo glutini aptissimam; non male me Conjectare arbitrabar , si animalia glutina torrefacerem, ex his quoque phosph ros splendoris fortasse non contemnendi esse prodituros a Neque vero ista me opinio fefellit: namque & ichthyocolla, & gluten fabris lignariis usitatum hoc artificio ad eam splerudoris
74쪽
doris dignitatem perducta sunt, . qua ' fulgidissi. mo cuique hujus ordinis phosphoro non immerito possent aequiparari. Non minus autem aliarum rerum, quae animalis generis sunt, curiosus fui . Has torrendo similiter exercui; atque earum pars quidem industriam meam frustratae sunt; pars votis responderunt . Penanae, atque ungulae, corpora, ut ante vidimus, de se obscura, ovorum item albumina hucusque multis modis ustulata lumen recusare perireXerunt . Secus ovorum putamina, & vitelli.
Sed hi non prius lumini admittendo idonei evasere, quam durati essent, & oleo expresso in solidam , ac pene exsuccam massam compacti: oleoso quippe succo dum adhuc dis. fluunt , si calor accedat , magis , magisque
mollescunt, & siccari recusant, quemadmodum opus esset, ut torreri sine deflagratione possent . Aridi vero, aut saltem macriores post olei expressionem effecti moderatissimo calore, ac sui ne minimam quidem notam ipsis inrurente , jam lumen arripiunt , atque ostentant , quod ante prae illius succi exsuperantia vel adhaerescere ipsis , vel obrutum cum esset,
75쪽
prodire satis . atque emicare non poterat . Iam vero quid est, quod ex his ovorum pariatibus altera tam levi artificio , altera nullo modo ad amplexandam lucem adduci potuit Quid est quod Leme o similiter ex utraque
Ηombergianum phosphorum conficere molienti, vitellus. facilem se , atque Obsequentem praebuerit; albumen vero pertinaciter repugnarit ρQuae simultas, aut amicitia his corporibus cum luce ; quae vero convenientia inter meos, Homiabergianosque phosphoros intercedit; ut quae sub aspectu lucidi corporis vel Obscura manent, vel inclarescunt, eadem quoque aut nihil a
tactu aeris commOVeantur , aut continuo ex
candescant, & ardeant Θ Profecto haec novam offerunt nobis investigandi, meditandique materiam. Verum ea persequi neque hujus temporis , neque praesentis est instituti; commentarium enim scribere mihi proposui, non physicas quaestiones agitare . Quapropter ad ea revertens , quae hujus sunt argumenti , minime praetereundum eme arbitror, inter cetera, quae ad animantium considerationem pertinent, etiam de lacte capta fuime paria his, quae ante ait limina
76쪽
Iimus, experimenta. Cum enim in ea suspiacione essem, quam indicavi, alba corpora su scipiendo extraneo lumini esse quam maxime apta; non potui & lactis, & nivis, & alio rum id genus candore praestantium Corporum in meis observationibus oblivisci. Tentavi erago in primis haec duo; sed irrito successu.
Ac lactis quidem fluentem naturam, nivis auiatem alias affectiones, quas modo Commemorare non est opus, Causatus sum ; cum enim
de rebus abstrusis, & novis agitur, facile est cogitando in diversa nos trahi. At sive proia habilis fuerit, sive inanis haec mea de lacte conjectura, ab experiendo tamen non destiti. Neque enim induci facile poteram, ut crede rem , lacti omnino deesse materiam, quae inphosphorum apte tractata verteretur. Noveram quippe in eo viscosissimas partes inesse ; quod nec ignorant artifices multi, ex caseo diligenter eloto, & una cum Viva calce subacto tenacissi mum gluten, & ad multa utilissimum conficien tes . Ex caseo igitur siccato, & tollo phos plao rum me habiturum esse conjiciebam : nec male me coniecisse eventus ipse demonstravit.
77쪽
XLIV. Eadem ars quae animantium clansem novis phosphoris locupletavit, etiam Veis getabilium genus simili decore insignivit. Gummosa hic quoque excellere visa sunt; arabicumgummi prae ceteris ; deinde tragacantha ; mirrha etiam splendorem aliquem, sed rubidum , &atrore multo mixtum ad pia est; fortasse quod sine aliqua nigroris nota v tulari non potuerit . Omnino enim ejusmodi res sic igne tractari debent, ut si fieri pol sit, tantummodo siccescant, nulla vero ustionis labe de nigrentur. Solent autem vi caloris gum mea haec tumescere; quod intus conclusus humor facilem exitum per Viscosum , tenacemque corticem non inveniat. Quapropter mitis ille calor sustinendus est ita, ut aquosus vapor sensim , placideque exhaletur . Hac ratione aridum , ac veluti cartilaginosum Corpus relinquitur, quod quo magis albicabit , eo clariore i ce refulgebit. Neque minore cura nucum genus omne , legumina , frumentorum grana ,& farinae torreri debent, si quidem ex his alicujus pretii phosphoros habere cupiamus .
Ea nempe siccari tantum sic volunt, ut ex
78쪽
albis levissime flavescant, aut si flavo colore natura sua fuerint, uti plura sunt, subrufum acquirant. Id in leguminibus praesertim observandum est; quae si hac ratione arefacta snt,friabilia evadunt, & tritui facile cedunt. Atque his noris corpora ista convenienter praeparata esse ad lucendum cognoscemus. Enimvero 'leve hoc artificium phosphoros mihi dedit eximii splendoris eX amigdalis, ex castanearum fructibus, ex fabis, eX ciceribus, ex phaseolis, ex avena, eX triticeis pastillis G verabo ex quibuscunque rebus, quae mihi primum in hoc frugum genere sese objecerunt; atque his sine discrimine adhibitis , cum eundem
omnibus experimenti eXitum esse animadverte Tem , ceteras Volens praetermisi; tempus enim& otium me prius defecturum esse intellexi, quam aptam ad hujusmodi phosphoros confi
ciendos materiam . Inter alia quorum pericu tum feci, non omittam hic commemorare granum illud quod his temporibus adeo in usu, imo in deliciis est Europaeis, genus omne Voluptatum ex remoti stima quavis terrae plaga
conquirentibus. Videtur autem eo magis comisH a memori
79쪽
memorandum, quod non ad ullum ex recenis sitis generibus granum casse, de quo scilicet nunc loquor, sed ad aliud plane diversum referri debeat. Neque enim fabae species est; sed Jussievo auctore, semen arboris in jasminorum genere collocandae. Hoc igitur semen mediocriter ustulatum, non vero sic tollum, uti ad pervulgatam ejus potionem torreri, aut potius amburi solet, lumcn concipit, rubens
tamen, & fuscum, & omnino ejus dissimile, quod vera legumina de se promere dictumeit : quo magis appareat, in hac luminis di
versitate non modicam partem habere nativam rerum mixtionem . XLV. Sed inter alias res, quas ante uno, eodemque genere compleXus sum, una quae-Piam nominatim proponenda eit , quae cum sit vulgatissima , A tanti praeterea usus, quanti nihil aliud reperire liceat vel inter ea, quae maxime hominibus frequentia sunt, & necessaria; videtur hoC ipso peculiarum commemora. tionem pollulare. Panis eii , de quo loquimur . Is locum habet in hac phosphororum classe non potiremum . Neque ut in ipsam induc
80쪽
ducatur, alia arte opus habet, nisi ea, qua panis fit, cum ante aut farina esset , aut palla . Subactio enim , & coctura, quae ex his panem faciunt, faciunt simul phosphorum probatissimum . Splendet autem panis iis maxu rein locis, quae minus torrefacta sunt, & a rufo colore ad album magis inclinant . Medulla panis priusquam torreatur, obscura est ; to tavero igne modico, etiamsi vix flavescat, splerridens fit tamen, & plerumque ad extremitates , atque ad angulos magis, quam aliis in locis. En igitur quam levi mutatione pho .spliorus ex farina, re videlicet per se obscu-Ta , conficiatur. Mutatione autem multo min re fit alius quidam phosphorus ex eadem materia , non ita quidem lucens ut panis, sed lucens tamen satis clare . Notum eth ex farina, multa aqua instar liquidi glutinis diluta, tenues quasdam bracteas fieri, si parum ejus glutinis inter calantes ferri laminas siccetur convenienter. Hae bracteae , nescio enim quo alio eas nomine aptius appellem, usui sunt cum in multis aliis , tum vero in litteris ob
