De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

quo, praesertim autem rubro colorari; ceterum enim candidae sunt ; quo constet nihil passam esse farinam ab aestu laminarum . Modo hae bracteae diurnae luci e3 positae eam imbibunt, &λςrius quidem, atque alacrius, si calescant, uti de charta demonstratum est. XLVI. Hucusque ignis ita egit in corpo- ra, e quibus phosphoros produxit, ut ea visus sit non magnopere im nautasse. Non ita vero lenis esse videtur in alia quaedam , quae ad eundem splendoris gradum non perveniunt , nisi unum vel plura eorum elementa vi caloris fuerint ceteIOIum Mexu exsoluta . Talia sunt resinae quaedam . Ex his proliciendus est acidus lateX ; mox oleum , quod propter subtilitatem aethereum vocant. Restabit ab hoc opere soli da quaedam, pellucens, friabilisque massa, te

vore vitrum aquans, electrum autem attrahenia

di facultate. Colophoniam vocant ob eam, quam cum resna hujus nominis habet similia tudinem . In hac splendendi vis residet. Quam tamen in omnibus resinis ita, uti dictum est, in colophoniae speciem solidatis nondum mihi observare datum est, sed tantum in pinea, in

82쪽

in succino, & praecipue in terebinthina. Verum minime despero alias plures artificio aliquo singulari, aut fortasse apta solum ignis

administratione ad eundem honorem esse perventuras . Prose sto quoties memoratas resinas ad splendendum, ita ut dixi , praeparari curavi , summam operis in illa ipsa ignis convenienti administratione positam esse manifesto cognovi. Est enim in iis siccandis excoquendisque certus quidam modus quem nisi attinisgat artifeX, obscurae manere pergant ; si vero excesserit , splendendi vim amittant. Itaque nec tam leni calore tractandae sunt, ut maneant in coetae ; neC ita magno, ut incipiant exuri. Modum autem hunc quem servari con-Venit , quantum eXperientia me docuit, extillantis olei color ostendit. Nam simul ac ex

albo flavere incipit, indicium est operis fructum , si ultra pergamus, jam jam elle periturum . Nempe Oleosam resinae partem plus juito amburi coepisse ea coloris mutatio significat. Quod sane cum eo convenit, quod ante monuimus, Cum de aliis Corporibus torrefaciendis ageretur; in quibus similiter justae ignis

adis Diuitiaco by Corale

83쪽

administrationis indicia potissim- ex colore desumpsmus. Fortasse una reipsa est omnes hos phosphoros praeparandi ratio; imo una fortasse in ipsis natura est, in quam & ignis, dum ad splendendum praeparantur, & extemna lux agit, cum jam praeparati, ejus fulgore se induunt. Oleosa certe pars est, uti jam diximus , quae in mixtis corporibus ignis vim praecipue sustinet , dum torrentur , aut exsiccantur. Exsiccari autem non possunt, nisi quod in ipsis subtilissimum est , exhaletur ;multo minus torreri. Ergo si ex terebinthina resina, dum in colophoniam excoquitur, ataque densatur, Calore, qui vix bullientis aquae fervorem aequat , & acidus liquor, & tenue Oleum exstillantur; cur glutina, leguminosa, di frumenta a grana, farinae, & alia id ge

nus Corpora, non minore certe Caloris in tota

tefacta subtilissimos ejusdem naturae halitus exspirare non dicamus; quibus abactis oleum, quod in iis corporibus reliquum est, densetur,& veluti in speciem quandam tenuissimae C lophoniae solidescat P Porro non deessent, qum harum rerum fidem facerent , si opus esset,

84쪽

aut si ea modo persequi liberet. Verum haec in aliud tempus sunt rejicienda. Namque in ea spe sum & resinas ceteras, ut paullo ante dixi, & quodcunque pinguitudinis genus aliquo artificio in phosphoros esse abitura. Id si effecero, effeci autem in multis, quae natura sua non lucent, friXa Vero lumen conce perunt , nec ita impima erit, & magis tuta istarum rerum disquisito. XLVII. Iam vero de his artificiosis pho sphoris dicendum restat , in quo praecipue , quantumque differant a naturalibus. Hos auiatem ipsos arte praeparatos phosphoros distin guere oportet diligenter; ne forte quae nonnullorum propria sunt, ceteris communia effereputemus. Alii ergo, quod jam ostendimus,sne ignis opera facti sunt, ut telae, & chartae; vel saltem nihil ab eo sunt passi, uti bracteae

ante memoratae: alii vero eX Corporibus ali quam mutationem ab igneo calore perpessis prodierunt. Haec rursus mutatio vel eorum mixtionem leviter solum, & superficie tenus attigit; vel intima coneturbando funditus ever tit . Illud rebus tantummodo torrefaciis acci-I dere

85쪽

dere diximus; hoc vero exustis, aut vi acrium liquorum Balduiniano more prius solutis, dein vehementer candefactis. Qui ergo splendendi vim igni non debent, sed macerationi , aut alii simili caussae, ii omnia cum phosphoris naturalibus habent communia. Qui vero ignem dignitatis suae auctorem , atque Opificem nacti sunt, ii quaedam habent omnino peculiaria. Haec autem non ad lucem spectant , qua. COllustrantur; cum iisdem lucis generibus excitentur ad splendendum , quibus naturales phosph ri, & eadem prorsus alacritate; sed aut ad ipsam lucendi facultatem, quam ignis adjumento acquisiverunt, aut ad lumen, quo a i cidi corporis aspectu ornati discedunt. XLVIII. Quod attinet ad splendendi facultatem , distinctione opus est, ut ejus differentias , quae Porro non ita modicae sunt, in apriis cum proferre, & suo quasque lumine illustrare valeamus. Scire igitur oportet, ph sphoros, quos torrefaciendo Praeparamus, eam vim, quam opere isto consequuntur, post aliquod tempus sic amittere, ut in pristinam obisscuritatem relabantur: quod sane longe abestab

86쪽

ab illa naturalium phosphororum perpetuitate, atque constantia, quae nulli vi cedit, & for lasse ne ipsi quidem totius eorum compagis ditatutioni. At vero qui sola ustione, aut Balduini artificio procreantur, ii duplicem quandam splendendi virtutem in se videntur

continere ς alteram quidem vegetam , atque in multis ejus smilem . quam torrefacta praese ferunt ; imbecilliorem alteram, nec multum ab ea distantem, quae in naturalibus phosphoris reperitur. Illam non qualem ab ignis totamento exeuntes Teportant, Vividam , alacremque diu conservant; sed torrefactorum phosphoro

rum instar, paullatim quidem , & serius, sed

aliquando tamen deponunt, ac tandem Vete. rascendo videntur amittere ; hanc vero ita conservant, ut si ex observatione praeteriti temporis , futuri aestimationem facere liceat, nulla aetate peritura esse videatur. Profecto cineres, aut potius subtilissimas terras e combustarum plantarum lixivio residentes lumen aliquod, nec ita languidum post multos annos sub diur na claritate concipere, atque in obscuro de se

fundere observavi. Sales quoque in his lixi I a viis

87쪽

Viis per diuturnam in tepido loco moram sponte concrescentes, & mirabilem illum Glamberianum aemulantes; itemque illos, qui eSCineribus cum vulgari sulphure ad albitudinem

Crematis extrahuntur, etsi vetustissimos, acriter fulgere conspexi. Lucifera ergo vis igne com Parata , in exustis corporibus in aliam remiusiorem , sed ut conjectare licet , perpetuam abire; in torrefactis autem non solum Iemitti, & multo quidem minore spatio, quam in illis, sed omnino extingui videtur, & interire . Spatium vero illud non omnibus idem est. Gummi arabico longissimum fuit sex dierum 9 ne Unius quidem pani; granis visc

paucorum minutorum .

XLIX. Quemadmodum autem virtus haec brevi tempore amittitur; ita non longo, &facile potest restaurari . Sussicit languentes hosphosphoros, aut potius emortuos excalfacere; nam torreri eos acrius non est opus . Sicessceta virtus reviviscit . In quo bononiensis phosphori ingenium aemulantur , imo & aliorum eadem arte paratorum . Quotius vero id Te-

peti possit, & deperdita vis revocari, ignotum eth

88쪽

est mihi, rem videlicet non eXperto. Neque in nostro lapide id ipsum a quoquam , aut in suis phosphoris a Fayo tentatum fuisse novi equo minus mihi vitio verti possit , quod eandem rem inquisitione certe dignissimam de

meis phosphoris agens praetermiserim, aut potius in aliud tempus una Cum aliis non pamcis differre constituerina . L. Interea illud minime hic praeteribo quod mihi constanti observatione compertum est, atque ad eandem splendensti facultatem Pertinet , quam res torrefactae adipiscuntur . Hanc nempe de se non statim produnt, atque ab igneo ardore discedunt. Sinendum est ut

aliquid de concepto aestu remittatur : exserit enim se acquisita virtus eo alacrius, quo COGpus magis refrigescit : ut videatur externa lux caloris societatena refugere. Atque in hoc pariter hi phosphori bononiensem imitantur, qui calens adhuc lumen respuit; imo licet calidus non sit, modo a praeparatione sit recens, &lucis aspectui nondum assue tus, rudem se praebet ad ejus ampleXum. LI. His ergo praecipue differt acquisita per ignem

89쪽

ignem lucendi vis ab innata. Differunt vero etiam lumine ipso artificiosi phosphori, & naturales. Namque illi vividius lumen, sed rubescens utplurimum, nonnunquam fuscum, assumunt; idque aliquanto etiam diutius retinent: hi magis ad candorem vergunt splendore suo, aut diluta flavedine suffusi apparent; citiusque

conceptam lucem QAuunt. Verum nec ita conis

stantia sunt haec, nec omnibus ejusdem generis phosphoris ita communia, ut aliqua in ipsis varietas non reperiatur. Namque ut alia omittamus, inter naturales phosphoros non deis

sunt qui & acriter fulgent, N perdiu; ob

eamque caussam physicorum observationem, ut initio diximus, non effugerunt; & aliqui etiam, ut lapis cyaneus, rubescens lumen effundunt ἰ& demum in artificiosis terebinthina Coloph nia, quae, ut sui generis fert conditio, nec adeo remissi, nec adeo brevis splendoris est, lucendi virtutem, quod in eodem genere sngulare est, etiam post multos annos conservat. Sed pauci omnino hi sunt in adeo amplis generibus; neque in tanto numero videtur habenda esse ratio paucorum. LII.

90쪽

LII. Cum ergo ea splendendi vis, quae

aut a sola natura originem habuit, aut saltem igne non procreatur, aut quae in vetustis calcibus residua est, aliis affectionibus praedita sit; aliis vero quae in torrefactis corporibus, aut recens exustis reperitur; facile cuipiam in mentem venire poterit, duas ipsius species esse statuendas. Multo autem magis, si certa qua dam cuique speciei, & definita natura subesse videatur. Videtur autem reipsa in torrefactis,& recenter exustis corporibus lucendi virtus

oleoso principio, sive, ut chemici loquuntur, sulphureo potissimum inhaerere. Namque & id torreri prae ceteris aliis principiis jam demonstratum est; & multa eorum, quae ab ustione

recentia sunt, notam ejus, inter cetera , non obscuram praebent odore sulphureo, quem eX. spirant. Naturalium vero phosphororum; itemque Corporum, quae macerationem, aut simile

quidpiam tantummodo passa sunt ; & vetustarum calcium splendorem, si cui elemento prae aliis , terrestri certe insidere credibile est . Corpora enim quae natura sua, & sine ulla praeparatione alienam lucem combibunt, ea fe

SEARCH

MENU NAVIGATION