장음표시 사용
21쪽
etiam ignescant. Attritus plures sunt modi ;pressio, qua nonnulli adamantes, Fayo observante, micare visi sunt; collisus mutuus vel ipsi vulgo ad excutiendum e lapidibus ignem usitatus ; frictio notissimus & ipsa excitationis modus, qua plurimarum animantium pili scintillant, contritio; & ut alia omittamus, agitatio , qum maxime liquidis corporibus conveniens est; sic marinam aquam remis percussam, & agitatam per noctis obscuritatem coruscare notum est. IV. Calore phosphorus smaragdinus , plures gemmae, atque in his adamantes non pauci, tum alii lapides minus pretiosi, uti lapis cyaneus, pseudosmaragdus , & magna pars montanarum crystallorum splendescunt. V. Aeris vero liber accessus in Kunkeliano,
seu potius Κramiano phosphoro lucem, &, si
tritus etiam accesserit, ardorem plane igneum accendit . Sed ardet acrius attactu aeris tum
Iombergianus ille phosphorus, & alii plurimi ad
ejus similitudinem ex alumine, & quavis fere animali, & vegetabili materia a Lemeryo parati; tum qui a Fevrio ex ferro, & sulphure confectus est; tum demum ille qui ceteros ex hoc
22쪽
genere vehementia superat, & ob immanem fra gorem, ignearumque scintillarum copiam, quas aere allabente furens displodit, detonantis nomine ab inventore Godolaedo est appellatus. VI. In eo tandem genere, quod postremo loco posuimus, principatum sibi jure vindicat la pis bononiensis. Namque & admirabilem hanc facultatem externi luminis ad se attrahendi ante plane inauditam primus physicis patefecit, & e tum industriam ad similem vim in aliis etiam
corporibus investigandam excitavit. Diu tamen irriti fuerunt eorum conatus; & nisi casus eos iuvisset , fortasse unicum adhuc in hoc genere lapidem nostrum haberemus. VII. Quanquam enim Helmontius scriptum reliquit penes se asservari silicem ita praepara tum , ut diurnum lumen in se reciperet, atque in obscurum locum delatus aliquantisper comspicuum servaret; nemo tamen post Helmontium extitit, quem praeparationis illius curiositas teli
gerit . Quare factum est, ut phosphori hujus conficiendi artificium , & pene memoria cum in
23쪽
breve decus suum hononiensi lapidi , donec Christianus Adolphus Balduinus dum nescio quod Αlhaest quaereret, phosphorum quem fortasse tunc
non quaerebat , aut certe non eApectabat , invenit . Fuit is lapidi nostro & attrahendi extranei laminis facultate similis , & minime impar splendoris vivacitate. Singulari propterea admirati ne, ac Voluptate a physicis exceptus est. Cum enim bononiensis phosphori ea copia non esset, quae omnium desiderio posset satisfacere , non quod ejus praeparandi ratio, ut a plerisque crviditum est, intercidisset, sed quod Bonomae apud perpaucos, uti praecipue in Lagoniorum familia inter arcana servaretur; opportune alter subsidio venit qui & ipsis quandocunque vellent , praesto esset, & euet ad eorum expeTimenta aeque agnoster accommodatus. Quanquam Incertum est,
an phosphorus, qui nunc Balduini nomen com muniter praefexv, atque ex CLeta spiritu nitri socluta conficitur, ille idem fit, quem auctor ob scutissimis sententiis occultare maluisse, quam patefacere visus est. IX. Post inventum Balduinianum phosphocrum per annos fere seviginta nulla huic generi
24쪽
accessio facta est. Anno autem hujus saeculi tri gesimo incredibilis in ipsum multitudo a F o invecta est . Quidquid enim aut sola ustione inealcem verti, aut nitrosa aciditate solutum, in. de concretum, eam vim ignis ferre possit, qua excandescat, id omne vir solertissimus imbibendo extraneo lumini aptum esse comperit. Sic genus
illud phosphori , quod uno bononiensi lapide
continebatur, mire amplificatum est , atque in duas classes divisum , quarum alteri phosphorus noster tanquam princeps & caput, alteri praeest Balduinianus . X. Tam faustis inceptis in eam cogitati . nem, atque adeo spem ventum est, nullum sotatasse corpus in posterum fore, quod aut artificiis nunc memoratis, aut alio quodam fortasse non admodum exquisito ad eandem digmtatem peris duci tandem non posset. Certe in id omnes C natus suos Fayus intendit ut metalla, gemmas, crystallos silices, & alia id genus corpora, quae ignis vim, aut acrium liquorum eludunt , in hunc phosphororum censum pertraheret XI. Verum quod tanto opere conatus est, id a natura ipsa effectum fuisse, post annos non
25쪽
amplius quatuor, cognovit in corpore omnium nobilissimo. Erat ipse in electricis corporibus ex minandis eo tempore occupatus I cumque animadvertisset in plerisque eorum non solum ata trahentem vim , sed etiam lucem affrictu excitati, diligentius inquirendum sibi proposuit in admirandas ejus lucis varietates. Ea occasione Cum
alia experimenta cepit suo ingenio excogitata, tum illa non omittenda esse duxit, quae olim de Claytoniano adamante sumpserat Boyleus. Inister quae illud non erat postremum, gemmam illam accensae candelae admotam splendore aliquandiu permanente claruisse. Id concepto flammae vicinia calori tribuendum esse Boyleus existimaverat; neque ab ea opinione, cum ista primum Fayus experiretur, alienus fuit. Sed postmodum adamantibus quibusdam in solis radio tentatis,
cum eos non multum incaluisse, nec minus tamen illustres factos esse comperimet, de sententia decessit, statuitque susceptum lumen non a Cal re , sed a solis claritate prodiisse. Hic enimvero uberrimam sibi oblatam esse observandi materiam intellexit. Iccirco simili ratione primum in ceteras gemmas, deinde in alios tum nobiles s
26쪽
les, tum minus pretiosos lapides inquirere similiter coepit. Verum labori suo, & fortasse conisceptae spei parem fructum non retulit. Nam prata
ter adamantes, nec tamen Omnes, praeter rudem
quendam smaragdum, praeter crystallinas quasdam concretiones smaragdis, amethystis, topa-aiisve colore similes, duritie autem longe impares, demum praeter lapidem cyaneum, & beris nensem, nonnullasque mineras plumbeas, nullum aliud corpus videre ipsi contigit, sive gemmis ob nitorem & duritiem, sive crystallo, sivetalco, aut selenitidi, sive gypsis, sive peramplo marmorum generi accensendum, quod lumini ex positum in tenebris coruscaret. XII. Dum haec Parisiis agebantur, mihi quo que Bononiae admirandam hanc lucendi vim in adamante, quem forte in anulo gestabam, casus objecit. Res mihi dignissima visa est , in qua ingenium suum, & solertiam physicus exerisceret . Continuo ergo tum meum, tum alios quotquot habere potui adamantes, mole, figura, nitoris vi, perspicuitate, colore dissimiles in di verso lumine omni experimentorum genere tentatare coepi, visurus quid in tanta varietate afferu
27쪽
eetur discriminis eorum illustrationi, sive in modo, sive in vigore, sue in diuturnitate splendoris. Studia haec mea, & omnem, qualiscunque
fuit , eorum fructum cum Academia communicavi. Haec vero & inventum sibi pergratum, &aque acceptos fuisse Conatus meos non obscure senificavit. Plura tamen in ea inquisitione relicta sunt, neque enim attingi omnia potuerunt, exquisitius investiganda. Illud vero praecipue, quid caussae esset , cur ex adamantibus cetera
omnia simillimis , & eidem lumini objectis alii
splendorem conciperent, alii manerent obscuris
XIII. Nova haec investigatio in eo quod mihi propositum erat, plus attulit laboris, quam utilitatis ; in aliis quae vix cogitaveram, fructuos fuit. Cum enim in ea necesse mihi fuerit subtilius quoddam observandi genus consectari, propterea quod vel minimae luminis differentiae ratio habenda esset; accuratio ista effecit, ut quaedam animadverterim, quae antehac non solum me ipsum in ejusmodi rebus ceteroquin non indiligeniatem, sed alios quoque ingenio, & solertia praestantes observatores effugerant. Sic inter ada
28쪽
-ntes, quorum caussa universa haec suscepta sue . rat investigatio, multo plures luminis potentes esse, quam quis minus attentus, & curiosus judicasset , & praeter hanc gemmam, paucosque lapides, quos nuper ex Fayo memoravimus , alia . plura corpora, non ullo artificio, sed sola na turae liberalitate, simile decus sortita fuisse ; &demum alia non paucae levi tantum mutatione ipsum induere posse deprehendi. Mihi ergo sta...tim ac amplissimum hunc observandi campum ingressus sum, enitendum esse intellexi, ut opus cui sors initium dederat, consilio, & diligentia promoverem. Iccirco quantum mihi a graviorubus occupationibus relictum est otii ad haec strudia potissimum contuli. Quibus cum tantum imia pendisse me temporis cognoverim, quantum ab homine non mediocriter districto vix sperar, , nedum requiri polle videbatur ad inventum alia quod suum amplificandum, multo plus autem ad hoc ipsum perficiendum insumi oportere; in eam cogitationem deveni, observationes has meas nouesse penes me diutius retinendas, sed quantia cunque demum fuerint cum eruditis esse comm
nicandas Quos equidem non diffido, si eas ,
29쪽
quemadmodum spero, cum veritate consentientes invenerint, laborem hunc meum non esse omni no despecturos ; praesertim cum ignorare non
possint, in physica doctrina praeclara multa, &utilissima inventa initium a rebus in speciem I vissimis, aut saltem incrementum, & perfecti nem habuisse. XIV. Priusquam vero de hisce rebus dicere aggredior, quas hausto extrinsecus lumine in tenebris splendere animadverti, explicandum est, quomodo is qui earum videndarum sit cupidus ad has observationes praeparare se debeat; hac
enim una praeparatione fere tota earum ratio continetur. Scire igitur oportet, lumen quod pleraque horum corporum in diurna claritate concipiunt, nec admodum vividum esse, nec admodum diuturnum. Debile autem lumen obseruvatoris oculos acriore alio antea perstrictos non
satis ad se allicere, nec satis ad sui percepti nem commovere posse, manifestum est; fugax vero, & breve prius emoriturum esse , quam concepta ex praecedenti visione commotio in oculo conquieverit. Haec igitin ne detrimento sint observationi , curandum est diligenter, primum
30쪽
ut obscurissimo in loco tandiu versemur, quoad vel minimum perceptae antea lucis vestigium in oculo inhaeserit; deinde ut corpora, quae obseruvare volumus, ab externo lumine, in quo posita sunt, quam minimo temporis spatio ad nos esse rantur . Quod sane praestari non poterit, nisi observationis Iocus ab altero, in quo illa illu strantur, minimo intervallo sit disiunctus. At vero in tanta vicinitate qui evitari poterit, necin tenebras illas una cum illustrato corpore quid quam exterioris luminis admittatur, quo spectatoris oculi denuo perturbentur Evitavi autem ipse percommode, totamque rem expedivi hac ratione . Alii alias pro suo ingenio, & commmdo excogitare poterunt: mihi haec cumulatissime satisfecit . Cellulam ergo fieri curavi nec ita parvam, ut observatori sive sedenti, sive stanti capiendo non esset, nec vero ita grandem, quin ipse in ea quocunque vellet pro experimenti Opportunitate gestari posset. Ingressus erat ex uno latere per ostium, quod exactissime claudebatur. In aItero autem excisa erat senestra, cui cyli dricum tympanum sic aptabatur, ut inter commissuras minimum spatii relinqueretur, tantum B a videia