De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

qui non minus externa forma, quam interiore constitutione partium conspicui sunt, videtur natura singularem quandam admirabilitatem affectasse. Ludit in Italactitis elegantissima foro

marum varietate . EX aquis enim resolutam in se lapideam materiam continentibus stiriarum, tubulorum, laminarum, arboreorum truncorum,

botrorum, ossium, & aliarum prope infinitarum rerum figuras affabre novit efingere, vel ipsas quoque humanas formas interdum imitata. In selenitis autem, & crystallo istandica, majus studium ostentat, quorum figuras severissime ad geometricas leges exegit. Nec defuit ejus in dustria lapidi nostro bononiensi; quippe in eo crystallinae propemodum perspicuitatis strias ele ganti concursu in axem, radiorum instar, disposuit. Omnia Porro haec corpora non solum sermae dignitate, verum etiam fulgendi virtute decoravit. Inter cetera excellere visus est sta- lactites quidam ex agro nostro effossus, nonni. hil pellucens, colore subflavo, & elegantia pronsus singulari. Huic fere pares fuerunt lapides illi spongiarum instar cavernos, eam ob caussam a nostris metia appellati. Exusti

42쪽

κ is κ

albarium praebent candoris praestantia commendatissimum. Crustae quoque a nostris aquis vel in fontium canales longo decursu inductae, vellebeium fundo accretae, notabiliter micuerunt. Idem in ceteris concretionibus observatum est

ad hoc genus pertinentibus . De selenita , M lapide speculari nihil est quod dicamus, pota quam de nostrate gypso dictum est quocum

tantam habent assinitatem .. Crystallum potius istandicam non tacebimus, & lapidem nostrum bononiensem, quae duo parem fere his postr mis fulgorem exhibuerunt L Belemnitae atque astroitae , si forma spectetur,. hoc genere; si origo, prorsus alio videntur contineri .. At sive ad hoc, sive ad aliud genus. referantur, Pleros. que eorum, quod ad rem praesentem facit, lincem arripuisse, alios quidem magis vividam, Teis missiorem alios, compertum est. Et quoniam figuratorum lapidum mentio incidit , silentia non praeteribimus , plures dendritas ad externam lucem non ita modice inclaruisse; nihil vero, aut parum certe variolatum, & cruciformem. XXII. Venio nunc ad lapides marmore duriores. Omnibus his nitiditas est omnino sim

43쪽

gularis; expoliri enim eo usque pissimi, ut radient undique vividissime ; plures etiam perspi cultate sunt tanta, ut nulla in ipsis pars sit, quae luce penetrari, atque imbui non videatur . Et tamen in genere tam nobili, & satis amplo non multos lapides reperire licet, qui fulgoris illius vestigium aliquod retineant in tenebris, quem in apertae lucis claritate supra ceteros ostentant. Solus inter opacos hujus generis la pides inventus est lapis cyaneus, qui admissum lumen in occluso conservet. Id negatum est malachitae, & universae jaspidum familiae. At vero inter semipellucidos luce quadam suffusi ap parent silices . Haec etsi tenuis est, lapidis inte liora videtur penetrare, simulque lapidis coloremasiumere. Simile quid exhibuerunt plures ata res. In his parVula quaedam lux apparet per totum eorum corpus dissula, colore quas cor neci, qualis in hoc lapide conspici solet. Lu men aliquanto vividius conspexi in pluribus achatis concretionibus, quarum una in dentali, reliquae in cochlearum testis formatae, perbelle typorum suorum formam repraesentabant. At alii non pauci achates ne minimum quidem

44쪽

umbratae illius lucis ostendunt. Chalcedonii vero lapides, quotquot ad nostras manus perveis nerunt , illustres facti sunt ab externae lucis aspectu; atque unus inter alios tam vivo lumi ne imbutus apparuit, ut vel ipsae interiores par tes emicare viderentur. De omnibus vero pel lucidis lapidibus, sive colorati fuerint, sive coaloris expertes, verissima esse comperi, quae supra ex Fayo retuli; nempe solis inter gemmas adamantibus datum esse, ut obtutu lucidi corporis inclarescant ; non tamen omnibus, nec pari ceteris eorum dotibus luminis intentione . Cry stallis quoque ad lumen retinendum nihil pro desse vidi aut magnitudinem, aut perspicuitatem, aut colorem , aut quidquam eorum, quae his omnibus sunt contraria. Quae res in eam me suspicionem induxit, concretiones quasdam, quae crystallinae dicuntur, & habentur, longe abesse a montanae crystalli natura; secus enim acquisi tam in aperto lucem in occluso non conserva rent, sed verae crystalli more statim dimitterent. Plures ex his observare licuit duritie crystallis

45쪽

gantissimis quasi gemmulis nitentes, crystallini

propterea ventres appellati. Vidi & aliam quandam in cochlea nerite cavum ejus minutulis. glebulis, maximam partem sexangulis incrustantem . Hae igitur omnes satis nitide refulse

runt.

XXIII. Metalla, quae nobis post gemmas in pretio sunt, magis adhuc, quam gemmas a I cis familiaritate natura sejunxit. Ab hoc certe phosphororum genere, in quod saltem aliquos adamantes admisit, non solum metalla ipsa exclusit, sed quidquid aliquam habet cum ipsis c gnationem . Igitur nec cinnabari, nec marchasitis, nec lapidi calaminari, nec bismutho, nec Zinco, nec aliis id genus locum in ea classe concessit. Concessit solum auripigmento fossili.& arsenico albo, quae fortasse natura sunt magis a metallis aliena, vel admistum quidpiam habent, quod lucendi vi pollet. XXIV. Id vero si terrestris aliquis succus est , non equidem sulphur esse exi1timaverim, cujus ceteroquin maxime dives esse statuunt auia ripigmentum ; cum sulphur in primis, dein reli

liqui sulphurei , & pingues succi non liquidi

modos

46쪽

modo, ut petroleum, sed concreti, ut succi num , gagates, lithanthrax , & omne bituminum genus flammam quidem aliaetu ignis, non au tem lucem solo radiantis corporis aspectu coniacipiant . XXV. Contra sales, qui altera terrestrium succorum classe continentur, splendidi fiunt; sed ab omni admistione praecipue metallica purissimi sint, oportet: secus lucem respuunt, etiam si cum purissima quavis gemma pelluciditate certare possint. Neque enim aliter judicare mihi licet experimento facto de vitriolo tum cypri , tum roma.no, tum germanico summa cura ad smaragdinam,

aut sapphirinam perspicuitatem deductis. Ceteri sales, ut dixi, lucem imbibunt, sed alii aliis uberius. Minima est sali gemmeo, & rupeo pellucido; aliquanto major opaco; nulla fossili rubenti; marino autem satis Vivida, modo crystallinus sit, & siccus; non ita vivida, sed neque infirmissima sali ammoniaco. Vegetior sali, quem

catharticum vocant, & recentiorum nitro; aegy

ptiaco autem aliquanto debilior; debilis pariter alumini; horaci demum prae omnibus fulgens,& purissimo candore praeclara.

D a XXVI.

47쪽

XXVI. Haec de corporibus, quae natura , &loco vere fossilia sunt. Restat, ut de iis etiam mentionem aliquam faciamus, quae fossilium generi annumerantur, quod inter fossilia non orta quidem sint , sed inventa . In hunc censum

praecipue veniunt animantium marinorum testae, quae tanta copia, & Varietate ubique terrarum,

vel profundissimis in locis, & inter compactissuma 1irata reperiuntur. His ergo facilem esse luminis susceptionem oportet , quando praeter nonnullos vermium tubulos, itemque alium ex eorum genere, qui dentalia dicuntur, & nautilum quendam foliaceum, ceteras omnes pluS, minus clarere vidi. Nulli vero ex marinis corporibus tanta claritas fuiI, quanta nonnullis glotapetris, quas observare contigit. Nec munus spectabilis fuit aliquot aliis piscium dentibus lapideam soliditatem adeptis. Terrestrium qu que animantium reliquiae non omni luce sunt destitutae; ea enim & ebur fossile ubique suifrusum , & multa quadrupedum ossa hic illic di stincta conspexi. Id vero de Vegetantium pariatibus assirmare non possum ; si modo ad stir pium genus pertinent frusta quaedam lapidea, quae

48쪽

quae mihi ligni fossilis nomine oblata sunt, omnia quidem ligni forma, crassitudine autem, duritia, & colore varia. Nihil enim in his mihi attente conspicanti apparuit, quod non esset obscurum. XXVII. Et jam universum fossilium genus perlustravimus. Nunc ad vegetabilia sermo est convertendus. Classis haec quae nulli cedit specierum numero, & varietate, phosphororum t men summe inops videri poterit, nobis praesertim, quibus adhuc obversatur incredibilis illa splendidorum fossilium multitudo , quam , ne cursim quidem percensendo, exhaurire potuimus. Verum si conjecturae locus est in rebus abstru sis, existimo, vegetantibus non potentiam deesse, qua sibi externum lumen adjungant, sed admista esse non pauca, quae illi se opponant. Caul Iam cur sic existimem, cum opportunitas da bitur, explicabo. Terrestres ergo plantae dum vi xent, dum succo adhuc turgent, nihil lucis assu munt. Assumunt aliquid ligna exsucca , & arida, sed debile illud, & fugax, & , quod mirum Videri possit, ad eorum margines, & angulos ita comtractum, ut illuc a reliqua superficie accurrere

49쪽

videatur. Quod cum primum vidi , eontinuo

magneticae Virtutis recordatus sum , quae similia ter ad corporum magneticorum extrema videtur

omnis confluere . Illud quoque notabile est, quod in nonnullis lignis , praecipue Vero, &frequentius in abiete, parva quaedam quasi stigmata Viciae granum vix aequantia micare VLdeantur , nec tamen iis in locis quidquam appareat , quod sit a ceteris obscurae superficiei partibus distinctum. Post ligna etiam aliquos cortices mediocriter lucentes conspexi ; nihil vero fructus, & semina, & quae his continentur , nucleos, & farinas. Triticeum certe polia linent, & amylum, quod pars est tritici candidissima, non minus obscura esse comperi, quam aliud quodvis obscurissimum corpus. Non ita gogyptum lanugo mollissima , & omnibus nota , quam plantae hujus nominis fructus recondit, & ubi maturuerit prostri, eximio canis dote spectabilem. Magis adhuc nitent ex plantarum succis concreti sales. Hujus generis sunt lapilli, quibus doliorum latera incrustantur, &vini tartarus dicuntur. Sed omnium salium in hac vegetantium classe nitidissimum est saccha

rum a Diuitigod by Cooste

50쪽

rum. Id non modo superficie tenus , sed in tus etiam illustrari videtur , quasi lumen comis biberet. E contrario lumen omnino respuunt gummi, & resinae, uti mastiche, mirrha, thus,

in hoc nihil dissimiles pinguibus succis , quos

in fossilium censu memoravimus . Una tamen

inter stirpium pinguedines excipienda est cera oleosa quidem concretio, sed naturae singularis. Haec si candida sit, lumen contrahit, sed infirmum, & intra brevissimum tempus em xiens. De marinis plantis Vix quidquam habeo, quod notatione sit dignum ; paucissimas enim examinavi, easque non succosas, sed lapideae concretionis. In his coralia quaedam alba , & madrepora stellata satis clarere visa sunt. Lumini autem obstare alia quaedam funisgisormis. XXVIII. Supersunt tandem animantia, quae nobis postremo loco proposuimus consideranda. Genus hoc, uti reliqua duo multis singularibus dotibus antecellit, ita facultate, de qua modo loquimur, nulli eorum secundum est.

Nempe phosphororum in eo numerus tantus est, ut recensere volentem deterrere possit. At simiis

SEARCH

MENU NAVIGATION