장음표시 사용
31쪽
videlicet, quanto ad tympani circa suum axem, qui ad perpendiculum erectus erat, liberam conia
uersionem opus esset. Ad fenestrae laterales oras duae alae, ad superiorem vero, inserioremque hi nae itidem fasciae erant appostae, omnes tam laiaetae, omnesque tympani figurae curvedine sua itaviccommodatae, Ut lumen eXternum , quod alias in cellam per commissuras se insinuasset, in ea inflexione disperiret . Postremo a summo ad imum tympani apertura erat, in longum altit dini ejusdem, in latum v o 1 extae circumfereniatiae parti aequalis. Per eam tympani fundo res
observandae imponebantur, quas erat facile m do ad exteriorem lucem , modo ad observatorem intus conclusum solo tympani circumactu obveristere . Ita & earum citisirma erat a luce ad te-Mebras translatio, & interior obscuritas ab omni
luminis illapsu tutissima. Nihil ergo ad observationem restabat amplius, nisi ut spectator, quemadmodum ante dictum est , visu esset pregressae omnis impressionis purgatissimo . Id vero non brevem in tenebris moram omnino postulat. Quae cum homini vel otioso taediosa esse consuevit, tum vero aliquid acturo, imo nova investi
32쪽
gare , atque intueri cupienti est molestissima. Optimum ergo Fayi consilium est matutinum tempus ad ejusmodi pericula eligere, quo per
nocturnam obscuritatem , & Tequiem minime de fatig1ti sunt oculi, atque ideo acutius vident, quam alio quovis. Statim igitur ac quis exper rectus est, poterit se ad observandum sine longi ris praeparationis molestia conferre . Quod soculos jam diurna claritate imbutos. habuerit, nec tamen velit solitudinis tenebrarum que tae dium perferre, lassiciet ex ejusdem praescripto auterum Oculum Claudere, alterum apertum servare. Interea enim dum plena in luce versatur, illum otio, & luminis exclusione idoneum rediadet ad observandum; hujus vero subsidio, quae ad id necessaria fore cognoverit, ea non imcommode apparabit. Semihorae, aut etiam longioris temporis spatium in hac praeparatione impendat . Omnino enim ejusmodi observationi
bus obesse mora non potest, sed festinatio. Elapso hoc tempore jam se in cellulam abdat,& ad observationem accingat; cui se aptum esse cognoscet , si potis sit chartae albae priamum exteriori lumini , deinde sibi objectae
33쪽
formam, & eandicantem cIarorem percipere .XV. Hactenus modum tradidimus, quo se praestare quisque possit rerum modo dicendarum observatorem. In quo si aliquanto longior fui,
non modo in reprehensionem non incursurum, sed veniam facile ab iis impetraturum me spero , quibus alias suo marte, ac nemine viam praemonstrante aliquid tentare, atque experiri contigerit. Nunc tandem ad ipsas observationes Veniendum est . Quas ut ordine, quantum fieri
potest , disponamus, hanc phosphororum familiam in duo summa genera partiemur universam. AC primo de iis dicemus, quibus natura ipsa dedit, ut phosphori essent; deinde vero de iis , qui alia quo artificio id acquirunt, levi tamen, & n
lam eorum naturae mutationem afferente. Namque alios qui operosiore via tales evadunt, nempe universae nativae mixtionis dissolutione, abun-
de Fayus persecutus est. Primi generis alta rursus divisiones sunt. Sed percommoda inter Ceteras ea videtur, quam ipsa natura horum pli sphororum sola procreatrix in terrestribus cor iaribus ordinandis, & dispertiendis sequuta est Omnes igitur aut ad lassilium, aut ad vegeta
34쪽
tium , aut ad animantium classem referentur . Inter fossilia primum locum dabimus iis corporubus, quae sive in moles ingentes coagmentata,
sive diffusa in amplissimos tractus, sive in strata disposita ipsam telluris structuram quasi praecipuae ipsius partes constituere, aut certe ad generalem 4psius dispositionem videntur pertinere. Horum alia partibus sunt vel parum, vel nihil inter se
cohaerentibus, uti terrarum, arenarumque aggeries; alia compactis, & colligatis, uti marmora, di ceteri lapides mole insignioreS. . XVI. Ex Terris multas quidem hactenus vidi lucentes, sed obscuras etiam non paucas. Otasturae sunt fere , quae obscuris item coloribus sunt infectae . Inter hos post nigrum, & fuscum,
tum rubrum numero, tum Purpureum, tum viistidem, & luteum saturatiores. Assius vero, cinereus , Viridis , & flavus dilutiores nec illu strationi favere visi sunt, nec obesse. Albae sunt, eXempli Caussa, nuceriana, bolus candi da inauratorum, illa item quae Magni Ducis Etruriae dicitur; & lucent . Non minus albae sunt aliae multae, inter quas vicetina quaedam fullonia; nec tamen lumen admittunt. E dem
35쪽
dem est ceterarum qualitatum ratio. Quarum eum magna sit in terris varietas, ut aliae rarae
sint, aliae spissae , & compactae ; illae propterea
laviores, hae magis ponderosae; aliae rursus sint durae, aliae molles ; tenaces item , & hiabiles; iterum aliae macrae, aliae pingues ; & aliae asperae sint, leves aliae, in quibus nonnullae usque adeo levore insgnes sunt, ut unctuosae tangenti appm
Teant; attamen in tanta varietate certam ali
quam, definitamque notam invenire non licuit, qua earum splendor, aut obscuritas designaretur. Lumeu vero plurimis terris infirmum est, atque observantem, nisi attento, & purgato sit oculo, de facili fugiens. Fulgoris vi , & diuturnitate ceteris praecellere visae sunt tum quae ex Monte Argentario, tum quae nomine Begoarii mineralis ex Sicilia adfertur . His non splendore, sed diuturnitate cedit quae a Boccono Terxa virgo aurea dicta est. XVII. Terris arenae succedant non quod natura illis affines sint, quae . vulgaris opinio est, sed quoa perinde ac terrae ingenti a telluris spatitia occupantes partem teIluris ejusdem non m dicam faciant . Sunt autum arenae minutissimalapia
36쪽
Iapidum fragmenta. Credibile igitur est , eas
cum ceteris affectionibus, tum vero luminis amaplexu vel rejectione, corporum, unde fuerunt de tritae, naturam sequi. Eam ob caussam de ni gris , aliisque sature coloratis minime solicitus fui; qui ejusmodi colores lumini infensos esse aliis observationibus cognoveram C Itaque ad aLbas, pallentesque me converti. Atque has reipsa mihi visus sum luci admittendae idoneas invenisse. Quanquam enim unam Vel alteram vidi, quae ipsam refugerit; incertus sum tamen, id earum
naturae, an extraneae alicujus materiae adhaesoni sit tribuendum. Enimvero arena illa, quae apud nos e vicinis collibus eruitur, colore luteo, recipere lumen recusat, quandiu Ochra, unde Coalorem habet, insecta est; hac abstersa, & alba fit, & pellucida, & lucis amicissima XVIII. Arenas & terras lapides sequuntur magnitudine spectabiliores. Hi magnam partem in strata dispositi mole sua, & soliditate, laxa& ditatuta corpora fulciunt, & Continent, teria restrique huic globo stabilitatem praestant, & fir mitudinem. Quidam ex his laxioris sunt com
positionis, & superficie scabra; alii spissius sunt
37쪽
concreti , nec omnis levoris expertes ; & alii demum constitutione sunt adeo compacta , ut politura nitorem acquirant. Splendent sed lanis guida, & pallente luce saxum arenarium, &tophus, quae primo genere; splendet aliquanto vividius cos olearia , quae altero; splendent pleraque marmora, quae postremo continentur. Mouliora , & candidiora splendendi vi ceteris praestant. Conveniunt haec duo in alabastrite . Sed fulgentissimum est in hoc genere id, quod mammorarii nostri alabastrum eouguinum appellant. Proxima huic sunt quaedam marmora, quae ipsi
teneritate non cedunt; saturatiore tamen colore
intermixto lumen habent obscuris maculis interis ruptum . Colores enim ut in aliis corporibus, ita in his splendori obesse consueverunt 2 eoque certius , quo magis ad atrum accedunt; quod paullo ante in terris animadvertimus. Diluti non ita: & sane rubella quaedam marmora nite.
scere observavimus, inter quae hispanicum quod.dam ex genere illo non ignobili , quod bracata tellum vocant. Porphyritae, ophitae , granito,& aliis id genus praeduris, & fulcis marmoribus vel nulla omnino lux est, vel ita incerta,
38쪽
iit facile possit cum vera obscuritate contania dia XIX. Hucusque memoratis corporibus sua ipsa magnitudine insignibus gypsum adiunge. mus , quoniam in nonnullis regionibus, praeseritim vero in bononiensi, non hic illic sparsum, ut alibi, aut ad terrae superficiem, sed in prae grandes moles coagmentatum reperitur. Adstanturbi nostrae ad meridiem praealti colles, qui ex hoc lapide toti concreti sunt. Discedunt inde longissimae venae per ingentes AEmiliae tractus proocurrentes . Gypsum, quod inde ad aedificia ex scinditur, a natura lucendi vi non mediocri fuit nobilitatum : multo quidem majorem ustione a quirit ; sed perit intra non multos dies, quod Fayus tum in hoc ipso, tum in marmoribus , aliisqtie lapidibus notavit, adventitii fulgoris vigor . Eo extincto, remanet sola, denuoque se prodit nativa in lumen externum propensio , quae neC aetate deletur, nec aeris, Ceterorumque ambientium corporum injuriis deteritur. Id af firmare non auderem , nisi experiendo Compririssem gypsei caementi massam, evulsam eX muro ante centum minimum annos extructo, dotem
39쪽
illam suam integram omnino, & incorruptam
adversus temporis Vim universa corrumpentis,& adversus omnem, cui perpetuo exposita fue-zat, aeris, caelique inclementiam conservasse.
XX. Postquam de lapidibus dictum est, qui
sua ingenti mole, ingentia itidem occupant tenrarum spatia , proximum est, ut de iis dicamus , qui exigui cum sint , non continuitate quadam dispositi, sed aliorum terrestrium Coriaporum stratis intermixti reperiuntur . Horum alii marmora duritie non superant; alii quovis marmore duriores sunt. Illi rursus vel nulla certa exteriore figura sunt, & nulla itidem ceruta interiorum partium dispositione, uti calcarii lapides plerique: vel exterius quidem informes sunt, intus vero concinnitatem aliquam partium recondunt, quae in nonnullis fibras exhibet sibi mutuo parallelas, ut in amianto, & in alumi ne plumoso; in aliis bracteolas similiter paras telas, & flexiles, ut in talco, & mica tum aria gentea , tum aurea, tum nigra; in quibusdam etiam crustas alias aliis superinductas, ut in aetite : vel demum exteriorem figuram pariter, atque interiorem partium dispositionem certam habent,
40쪽
habent, & regularem. In hunc censum referunc ur a W Wardo , quem potissimum divisionis hujus auctorem habuimus, selenites, lapis specu laris, helemnites, & ut alia omittamus, stalactites, & osteocolla. XXI. Calcarii lapides plus, minus splendent omnes. Color illa quoque differentiam splendori affert. Candidi nitidiores fiunt; fusci languidissima luce pallescunt . Ejusmodi sunt vulgares illi, quibus apud nos publicae viae sunt
stratae . Nulla est amianto , & chartae inde confectae ; nulla itidem talco . tum vulgatiori, quod perspicuum est, tum viridi cuidam, &unctuoso; nulla talcosis miculis, quibus hon niensium montium arena interspersa est ; de bilis est micae argenteae; vividior in aetite quodam visa est, colore cinereo, qualis esse solet saxorum crustis, in quandam veluti calcis speciem conversis; nulla vero in alio quodam narniensi, ex flava ochra concreto: ut hinc mantia
festo appareat, saepenumero in iisdem fossilium
speciebus & magnam componentis materiae Varietatem, & variam exinde in lumen propensi nem inveniri. In eo autem genere lapidum,