장음표시 사용
51쪽
similitudo, & convenientia naturae ipss vicissim
est tanta, ut non dissicile videatur, eos notio ne una communi, atque ideo brevi oratione
complecti, ac designare. Enimvero quidquid in animantibus ex terrestri principio singulariter concretum est in solidam firmitatem indurato, id magnam partem satis appetens alienae lucis videtur. Aliquam certe concipiunt pleraque OLia , quadrupedum in primis; majorem vero quam cetera dentes, atque inter hos humani, praesertim qua parte lapideam duritiem habent. Omnino enim his corporibus duritia, crassitudo, & candor in capessendo lumine favent.
Eam ob caussam marinarum animantium testae fere omnes clarescunt, turbinatae quidem maxime ad oris caVum, ad juncturarum Vero nodos bivalves; his enim in locis compactae magis sunt, quam alibi, & candicantes. Sole nespraetenui tegmine operiuntur ; sic es pinnae qua dam ; inter quas oblatae mihi sunt amboinenses duae cortice nonnihil pellucido, sed prae tenuitate fragilissimo. His nihil adhaesisse luminis vi sum est. Similiter nec ungui odorato. Ejus tegmen ex materia potius ossea , & flagrare
52쪽
apta, quam terrestri & lapidea compactum vi debatur . Ut inde suspicio mihi oborta sit, in
ejusmodi corporibus, quae magnam Partem ex terra concreta sunt, lucendi vim pinguitudinis admistione si minus extingui, at certe non modicum hebetari. Et sane terrestrium bellua rum cornua, & imgulae, quibus plurimum est oleosae admistionis, vel nullum omnino lumen concipiunt, Vel ita imbecillum . . ut sensus non percellat. Contra vero aliquod adhaeret, ac saepe non modicum lapidibus in animantium corporibus genitis . Ejusmodi sunt lapides, quos nonnulli pisces in capite, astaci vero flu viatiles in ventri Ualo gerunt; tum etiam qui hegoarii dicuntur; ac demum calculi, qui seia pe in hominum renibus, & vesica generantur. Hi ergo contrariam fortasse ob caussam lucem apprehendunt, ac retinent; macri enim sunt, neque plus in se pinguedinis continent, , quam opus si ad terreas, unde potissime coagmen tantur , particulas conglutinandas . Neque in aliis corporum generibus ejusmodi exempla de sunt. Volucres nobis tat instar omnium. Eo rum pennae alienum lumen respuunt, etiam s
53쪽
eandidissimae sint. Ova e diverso, aut potius eorum putamina sic illud amplexantur, ut ejus non tenuia vestigia in tenebras translata pro. dant . Id observare licuit in struthiocameli ovis. Sed haec magnitudine, crassitie, & duri.
tale inter cetera eminent, candore autem mul.
tis sunt paria. Mirabilius porro est etiam in ovis peregrinae illius avis, quam Emeu vocant, duris quidem, & crassis, sed superficie cre-herrimis , & fuscis quasi granulis asperara,
itemque in ovis aliarum aVium, quibus etsi aliabae, tenuiores tamen sunt testae, similem ines se lucendi facultatem. Nempe his, utut te. nuibus, aut maculatis magis terrestris compactio est, minusque oleosa , quam pennis . XXIX. Absolvimus jam eorum Corporum quae insita vi extraneum lumen sibi adjungunt, recensionem . Priusquam vero ad illud alterum
genus, quod initio propositum est, descenda. nam, Pauca quaedam , quae de his naturalibus phosphoris quaeri possunt, expediemus . Primum ergo sciscitari quis poterit, quo, & quanto inlumine exponi, & quandiu manere in eo res debeant, quas volumus inde splendentes dist
54쪽
dere. Deinde qui fines sint concepto luminὲ Constituti, ultra quos enitere hi phosphori non
soleant, citra quos sensum Commovere non possint. Tum vero quandiu haustum lumen cor poribus inhaerescat. Ad eXtremum quae pr portio, si tamen ulla est, quae convenientia inister haec omnia intercedat.
XXX. Quod ad primum attinet, in diverso
lumine diversos itidem phosphoros tentavi. In sole ipso plusquam alio in lumine Omnes reia fulserunt; proxime in sereni aeris claritate; postremo in nubilo, & caliginoso . oportet autem liberum esse hujusmodi aerem, & aperutum. Namque in ejus luce per vitra fenestra rum trajecta multi phosphori, qui antea sub dio remissius quidem inclaruerant, sed inclaruerant tamen, deficere visi sunt. Ut mini me mirandum sit de Hombergiano illo moni in ad eos qui experimenta de bononiensi Ia pide capturi essent, ut ipsum in ' aperto aere Collocarent. Nempe ignavi si fuerint lapides ad experimentum adhibiti, & lucis minus a petentes, ab ea quae vitrorum trajectu debilita ta est, vix ad Iucendum, aut ne vix quidem
55쪽
excitabuntur o Demum in luculentae flammae splendore corpora vel fulgidissima tantum non obstura permanserunt. Alabastrum certe quod
diurno lumine , si quod aliud, avidissime staturatur , objectum accenso rogo vix tantum lucis attraxit, quantum nubilo caelo vulgares platearum silices lia ire consueverunt. Quo
intelligi possit , quam longe a se distent etacacitate splendoris haec duo lucis genera, quae ceteroquin separatim , & minus curiose considerata videri possunt extremis saltem gradibus suis non magno intervallo en disjuncta. Quis enim per noctis obscuritatem coruscantis flammae radiis perstrictus, fulgorem illum caligin sci lumini squalentis diei non praeposuerit, aut parem saltem non judicaverit ρ Et tamen quot gxadus inter duo ista solaris, & ignei luminis extrema interjectos esse oportebit, si hujus summus gradus ab illius non infimo quidem, sed qui nobis ad postreatos declinare uidetur, tam longe abest, ut quae utrique objiciuntur, tam dissimilitet illustrentur λ Nempe fallax est de hujusmodi rebus, praesertim , si, uti praediximus, divisim considerentur, nostrorum. semsuum
56쪽
suum jussicium . Aliquanto fortasse tuti re esset graduum istorum per phosphoros nostros insti
tuta comparatio. Ita non magno errandi pe
xiculo illum diurnae lucis gradum parem summo flammae splendori faciemus, in quo alabastrum, aut aliud hujusmodi corpus similiter atque in ardentis soci claritate illucescat. Hic vero diurnae lucis gradus nonnisi fortasse inter
extremos Jevexae jam ', M inclinatae in vespertianum tempus diei reperietur. XXXI. Tempus vero ad quod manere COGpora in luce debent, ut inde translata in tenebras luceant, omnino breve est. matuor , ad summum quinque secunda temporis minuta fere lassiciunt ad maximam uel infirmissimiphosphori accensionem : longius spatiunt inutile est. Ad mediocrem vero , & minus diuturnam plerisque satis. est ad dimidium minu tum secundum, vel ad tertiam eius partem apertam claritatem aspectasse . Lucis porro aviditas tanta in phosphoris, qui nec primas in hoc ordine tenent, nec etiam secundas, mihi longe admirabilior videtur quam lapidis bononiensis. ad arripiendum tumen alacritas illa , ροα
57쪽
quae non mediocrem tamen physicorum adest.
XXXII. De lumine in quo phosphori nostri collocari, & de tempore ad quod in eo manere debeant, dictum est satis. Nunc de illo dicendum est, quod extrinsecus haustum secum asportant, & aliquandiu conspiciendum praebent. De hoc vero quaeri potest, quanis tum illud sit, & quandiu ipsis soleat inside re. Hujusmodi autem rerum eum penes sensus nostros judicium sit, unusquisque intelligit quam
difficile sit eas ad certam, notamque mensuram exigere . Quocirca hoc unum in genere de phosphoris nostris statuemus, quod nullam dubitationem habet, eorum lumen non Irodo luce bononiensis lapidis , sed etiam adamaniatum, saItem illustriorum, esse imbecillius . Siquidem lapis ille nec in modica umbra, neca spectatore adhuc recenti a majoris luminis aspectu recusat videri accensi carbonis in m eum; adamantes vero ut certo conspici pocsnt, eam tantummodo obscuritatem postulant, ut Fayus expertus est, eamque sensus aciem,
qua lumen ab affricto succino emissum percipere
58쪽
valeamus . At vero phosphori, de quibus agrutur, etiamsi ex illustrioribus fuerint, atque in summo splendoris gradu, attamen , ut cerni possint, oculos requirunt multo eZquisitius praeia
XXXIII. Tempus ad quod in his phosph
vis lumen perdurat, non omnibus, uti praediis ximus, idem est. Alii tardius, alii citius ipsum deponunt. Vel maximum tamen spatium omniano breve est. Nullum enim accepti splendoris adeo tenacem vidi, ut ipsum ultra sex, ad summum octo minuta secunda temporis conseravarit. Quidam vero ne ad duo quidem ejusmodi minuta eum retinent. Atque hos facile est a spectatore non satis ad observandum parato in turbam obscurorum corporum ablegari.
XXXIV. Ex hactenus dictis intelligi potest
inter ea quae consideravimus, proportionem ali. quam esse. Λ majori luce majus item lumen in corporibus, & diuturnius accenditur; comtra vero a minori. Idem quoque de ipsorum mora in luce dicendum est . Nam si justo breviox sit, minore lumine perfunduntur , & CL tius Ianguescente. Τantum ergo spatii conceis
59쪽
dendum est, quanto unicuique opus est, ut luomine sibi debito saturetur. Id vero, ut diximus, non longum est ; justum. tamen sit oporitet . Accepti demum nitoris vi etiam diuturnitas respondet. Quae igitur fulgidiora sunt non tam cito Guunt conceptum lumen, quam quae ab externa luce minus splendentia recesserimi. XXXV. Expeditus a phosphoris naturalibus protinus ad eos me confero, qui hominum a tificio debent, aut alii cuipiam sertuitae caussae nitorem suum. Exordiar autem ab iis, qui sine igne conficiuntur. Principatum inter hos teis nent qui nonnullarum stirpium maceratione fiunt. Hic vero eas potissimum stirpes intelligo, quae cortices hahent, vel caules praelongis
quibusdam, firmis , lentisque filis quasi nervis C MXtos. Ars tota in eo posita , ut quidquid in planta viscosum est, tenax, & pingue diligentissime eluatur. His λrdibus detersis fila supersunt mollitudine, flexilitate , & candore
probatissima . Tunduntur deinde , carminant , nentur ., te metur. Sic telae fiunt, quibus nihil pulchrius novere homines, aut ad vitae usus accommodatius ό Gmnibus propterea, & Omni
60쪽
aetate in pretio habitae. Sed vulgari isti utili
tatis commendationi accedet in posterum nova
haec , multoque nobilior a splendoris decore profecta, quo multis hujus ordinis phosphoris nihil sunt inferiores. Neque vero quod linea vel cannabina lintea nonnisi post tot tantasque caloris in solibus, resolutionis in aquis, putredinis , lavationis, morae sub dio, alternatae ad
candorem usque perfusionis, & insolationis vi cissitudines ad capiendam externam lucem ido neae tandem evadant, cogitandum est vel mi nimum aliquid eorum nativae compagis, atque mixtionis corrumpi, aut labefactari. Tam longi enim, & laboriosi operis injuriae omnes, ut paullo ante indicatum est , non ipsa plantarum stamina , sed tantum succos attingunt. Hi sunt , qui fermentantur , qui Corrumpuntur, qui detergentur: illa vero & robur suum, &ingenitas sibi qualitates adversus haec omnia tuentur, ut inde illaesa exeant, innatam ad lumen propensionem ante oppressam & obru tam post radiantis luminis conspectum proditu ra . Cum vero non has solum plantas, sed alias plurimas, nisi etiam omnes, ex similibus
