장음표시 사용
11쪽
ARΤΙs MEDICINALIS ERITO, PERTENUE HOC OBSERVANTIAE E AMICITIAE SIGNUM LITERIS MANDAΤ
13쪽
i. FLAVA FEBRIS, quacunque causa
oriatur, apta videtur, quae rebus variis aegros assicientibus, varias sibi formas assumat.11. Hinc i. fit, ut in diversis partibus orbis terrarum, quibus rarum fecit genus hominum, varie ab auctoribus describatur, atque in varias,
14쪽
varias, de ejus cum natura tum curatione, disputatum sit partes. III. Hinc i. quoque est, quamobrem hanc febrem accurate describere, arduum in primis sit et difficile. Namque, praeter pauca signa, quae ei propria sunt, nullis perpetuis cognoscitur 'ed in aliis aegris adeo alia est, ut, sicuti
verissime dixerunt auctores, omnem subinde morbum simulet, cui patet genus hominum. IV. Attamen varietates, quae frequentissime apparent, sunt, ea quae ab initio adversae valetudinis, nimiis cordis arteriarumque motibus cognoscitur, atque ea quae a summa debilitate
incipit. V. Sicuti plerique alii, qui de hoc morbo scripserunt, signa, quae utriusque IV. varietatis propria sunt, quam paucissimis describe
15쪽
vI. VARIETAS PRIMA-v os plerumque et robustos, prae caeteris, afficit eos tamen maxime, qui a frigido coelo in calidum aestuosumve nuper advenerUnt.
vii A languore incipit, vertigine, horroribus, capitis dolore, nausea atque obtuso extri lateris dolore Arteriarum pulsus frequens est, et inaequalis. Eger simul anxietate premitur, ac praecordiorum gravitate ; atque vultu lugubris est, ac mente ConfuSUS. VIII. Haec VII. signa brevi excipiunt calores, quibus intenditur febrisci ingravescit capitis dolorci totumque corpus usque eo incalescit, ut summa cutis tactu calida sit et pungens. Haec simul arida est, vel, ut interdum, lento humore madida sitis plerumque urget turgida sanguine facies est, et anxietatem indicat rubent alique inflammantur oculi frequens plerumque inaequalis, et validissimus arteriarum pulsus alias, et quamvis
16쪽
quamvis durus, tardus tamen et oppressus atque artus et dorsum graviter dolent.1X. Signa, quae vIII. memoravimus, postquam duodecim quatuordecimve horas duraverunt, multum sane levantur, at ad certum haudquaquam tempus, remittunt. X. Haud multo enim post graviora, quam antea, redeunt Arteriae durius et enixius micant atque adhuc magis intenditur calor corporis. In caput, prae caeteris corporis partibus, sanguis diffunditur atque vehementissime intenduntur tam arteriae temporum, tam carotides.
mgrotus somnum inire nequit praeterita non bene reminiscitur fronte anxius est, et nonnihil ferox Alvus simul perquam astricta est: urina parca caeterique humores, quos secern re solet sanum corpus, Suppressi. XI. Tertio fere die ab adversae valetudinis
initio, subito haud raro noxa incipit signorum
17쪽
series. Vehementibus cordis et arteriarum motibus succedit debilitas. Pulsus tardi fiunt. Calor summae cutis, maxime membrorum extremitatum, remittit a praecordiorum tamen ardor est, et gravitas. XII. Eodem fere tempore, ventriculus humorem, initio perlucidum lentumque, post paulo coloratiorem, et luci impervium, supra reddit. Tam collum, quam partes prope oris angulum, obscure flavescunt atque morbus paulatim transit in ultimum statum Secundae varietatis, quam nunc describere noStrum St.
XIII. VARIETAS SE UNDA.-In hac varietate nulli fere horrores initio observabiles sunt. Prima gravia mala, quibus aeger ast igitur, sunt nausea, Vertigo, praecordiorum gravitas, dorsi imaeque incipitis partis dolores. Haec mala
plerumque, at non Semper, comitantUr magna debilitas, gravesque dolores musculorum. XIV. At
18쪽
xiv. At eodem tamen tempore, corporis calor parum intenditur arida cutis est lingua itidem nonnunquam arida, saepius vero humida, et plerumque turpis facies solito rubrior, simulque vacua et lugubris oculi languescunt ac illachrymantur; imo interdum inflammantur,
c lucis impatientes sunt, ampliatis simul pupillis, et turgidis, ut Sensui ipsius aegri videtur, palpebris.
Xv. Varius arteriarum pulsus est. Modo frequens, debilis, contractus seu formicans; modo haud solito frequentior, sed adeo languidus, ut admoto digito vi explorari possit interdum, id tamen quod rarius accidit, mirum in modum tardatur. Sed, utcunque frequens sit aut tardus, haud raro intermittit. XVI. Eger semper animam celeriter reciprocat atque magna anXietate, multiaque mOlestiis opprimitur.
19쪽
NVII. Haec XIII XvI. mala, post duodecim, quindecim, vigintive horas, saepe mitescere videntur sed mo fere ingravescunt, neque, per tres quatuorve dies, quicquam remittunt.
Eger magis conflictatur, magis pervigilat, ut ituque magis despondet; atque inter spiritum,
ex imo pectore suspiria frequenter trahit. Musculi tam superiorum membrorum tam inferiorum intremiscunt, neque profecto raro vehementer subsiliunt simulque in his, itemque in artubus, dolores sunt. Alvus perquam OmprCS-sa est urina parca, solito coloratior, et luci imperviR. xvIH. Eodem fere tempore, avescit cutis, ea praecipue colli et faciei. Nausea transit in vomitum quo supra redditur humor, qui in . terdum ex bile constat, sed multo saepius perlucidus lentusque, in quo subfusca quaedam strias repraesentant atque id profecto quod mirum videtur, supra reddita multo assumpta potulenta pondere excedunt. XIX. Urina
20쪽
x1x. Urina Simul tardatur, haud raro supprimitur. In ventriculi regione multiim intenditur dolor. Sensus constricti abdominis est, atque obtusi doloris ex pressa regione hepatis. Sanguis ex diversis partibus profluit imo haud
raro, in mistura quadam, iis, tam quae supra erumpunt, quam quae infra, interpositus conspicitur Arteriarum ictus varii sunt saepe molles et pleni, neque raro intermittentes. E-ger memoria confusus est, at raro tamen mente alienatUMx X. Morbus nunc ad finem gradum accelerat atque signa, utcunque hactenus diversa fuerint, dehinc utriusque varietatis communia
XXI. Ingravescunt dolor capitis et vertigo. Musculi doloribus vix tolerandis cruciantur. Summa ubique cutis magis magisque lavet. Importunior sitis urget Linguae crusta subfusca se subnigra obducitur Spiritus gravis