De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sanguine abundare etsi AEgyptij id arbitrantur in ut sepe in moria

bosam plenitudinem incidant, manifestum esse arbitror. QEodcum sit, necesse est rebra copiosaque sanguinis missione illa offendi. Nec illi accolae omnes temperamento apto sanguinis eua cuationi cernuntur; etsi multi, in quibus amplae venae cernuntur quique sunt modice graciles, neque candidi, neque tenera carne praediti, ibi existant, quos copiola sanguinis euacuationi caeteris aptiores esse Gai. in lib. de curan .rat. per sang. miss memoriae prodidit. Quibus non ita damnanda sanguinis misso videtur, ta men plurima corpora etiam ibi existunt, ut tu nuper enarrasti, maxime crassa,&pinguia, qualia omnium Eunuchorum existunt. pr ter eunuchos plurimos ibi , tum mares, tum foeminas reperiri habitu quam crassissimo de pinguissimo alias dictum est. sunt etiam nihilominus multa corpora gracillima, nigra, sicca, M squalida paucissimi sanguinis, quibus quamcumque sanguinis missionem

nocuam esse quisque nostrum assirmabit. Praeterea illud accedit, quod in omnibus fere iis corporibus, quorum temperamentum in multo sanguine situm est, caro mollis est, rarissimaeque cutis,

ob frequentiam dulcium balneorum, quibus saepissime eos uti dia Ximus. Itaque non possum usum mittendi sanguinis apud illos, ita frequentatum plantavidare: si quidem, ut dixi, in caelo cali do, sub quo degunt, multa ex illis corporibus, praesertim funuchorum,aliorumque plurimorum,qui pinguissimo habitu,molli ac raro praediti sunt, minime commode talem euacuationem substinere posse iudico, re non nisi in magnis morbis illi medici necessitate coacti, deberent ad sanguinis missionem accedere, atque etiam ea in pauciori quantitate uti. Idemque in gracillimis nigris, squalidioribus multis AEthiopum, Arabum, Rusticorumque corporibus faciendum censeo. AIpis. In pleri'; illorum corporum, quae temperamento sunt, vel pituitoso vel melancholico exusto,

quorum numerus Cayri extat non paruus, in aut habitu pingui. tenerri; carne, vel etiam arido gracillimo,errare illos medicos , ita copio se lapius sanguinem mittentes, mihi plane obscurum non est, quando tac corpora sanguinis missioni inepta sint; at non m do haec ea sanguinis missione iuuari non poste cogito, sed neque alia etiam, ρος multo finguine redundant. Huncque mittendi sanguinis usum apud illos frequentatum, abusum voco. Sed quid tu .censes de usu mittendi sanguinis vel in pueris, atque non mitras

112쪽

In infantibus apud omnes ita stequenti Hanc etenim euacuationem, quamquam Arabes multi praeclarissimi medici non omnino abhorruerint, tamen a Galeno aliisque in Graeca schola medicis omnino prohibitum est, ne in pueris ante annum decimum quartatum ullo pacto san uis mittatur. G V I L A N D . Certissim , atque

omnium non modo antiquorum Graecorum, sed nostrorum etiam recentium communissima sententia, in pueris ante illud tempus non esse sanguinem educendum,quocumque etiammagno,atque . acuto morbo correptis. Maiorem etenim noxam ab emisso in pueris sanguine esse, quam sit utilitas, quae eam .euacuationem consequitur: eo quod corpora illorum subst antificae humiditatis', naturalisque caloriaresolutioni valde sunt obnoxia, cum humidissima, mollissimaque carne constent. Q din lib. 9. meth. med. Gal. his verbis scriptum reliquit, dicens : Puerorum ergo substantia om- niu facillime digeritur, ac dissipatur, propterea quod est omnium humidissima: nulla vero frigiῖior . Quo minus vacuantis praesi- dij eget, cum habeat ex seipsa, unde naturaliter evacuetur. Tanta Mitaque ab emis o sanguine in pueris pertimetur futura exolutio virium , ut quam facillimo negotio a morbo ipsi vincantur. Qilam ob causam Gal. sanguinis missionem iis , in lib. de curandi rat. per sang. miss. interdixit, ita dicens: Hac ratione nec pueris venas eap is tundes usque ad decimum quarta aetatis annum, post quem si mul-

tus congestius sanguis appareat, tempusque anni vernum fuerit, regioque natura temperata, pueri natura bene sanguinea, sanguinem minues; multoque magis, si aut peripneumoniae, aut angi- cnae, aut pleuritidis, aut alterius acuti grauisque morbi periculum incumbat. Idem fere scripsit in lib. . comm. devict. rat. in morb. ccacui. ita inquiens: At certe pueri quamquam vitali facultate va- text.

leant, tamen neque hi sanguinis sustinent missionem: Prompte enim eorum substantia, tum propter tamiditatem, tum propter

temperamenti caliditatem evaporatur. Atque in lib. n. meth. med. pxecepit in iuuene annum suae aetatis decimum quartum non exce-

cedente, etiamsi synocho inuasus sit, non esse sanguinem mitten-- .idum. Quamobrem ex Galeno colligitur, eos medicos in pueris mittentes sanguinem satis aperte errare, a Veraq; medendi ratione deflectere. A L p i N. Neque tamen ita statim eos accusatos hac de re vellem, quando neque Egyptij carent rationibus, ab experientia, atque ratione desumptis, quibuε contraria defenditur illariun

113쪽

sententia. G v I L A s D. Forsitan illorum assidita, quam cum ipsisthabuisti Cayri, consuetudo, atque familiaritas, ita eos tibi in gra

tiam reduxit, ut summos ipsorum errores non videris, neque co-guoueris, Sed te commoneo, hortori ne tantam medicorum turbam,ita manifestos illorum errores deffendendo,in te concite; : vereor enim ne male contra illos hunc errorem possis defendere.

Si quidem si nobis ceterae deessent rationes, nonne sat esset authoritatem tanti medici Galeni, quae illis omnino aduersatur, tibi a . te oculos ponere , qai eXpresse missionem sanguinis in pueris . damnaueriti ALPIN. profecto magis adduci debeo, ut Galenum sequar, quam illius regionis medicos, quibus cum, si dum in ea regione Horarer, familiarem consuetudinem habui, nihilominus a Galeno artem medicam didici, tamen non amicos inscientiis si ctor, sed veritatem, cui semper adhaereo. At si potes me pauca dicentem audire, ausculta, quae Terentius in Adelpho comoedia his verbis nos docuerit, dicens: Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, quin res, aetas, usus semper aliquid adportet noui, aliquid moneat, ut illa, quae te scire credas, nescias, dc quae tibi putaris prima, in experiundo repudies. Ita nobis for-.tasse accidere potuerit, ut multa artis medicae dogmata vera esse putauerimus, quae mox falsa, atque ab artis ratione aliena agnita

nerint. Hoc auxilium in pueris totius Arabiae thiopiae, Abissisiae, Hgyptique est familiarissimum. Quod verum esse constat ex hominum illorum relatione. Qua usus in iis mittendi sanguinis si

error a nostris iudicetur,errare procul dubio sit assirmadum totius

AEgypti, Arabiae, Abigiae,sthiopiae, quibus hoc remedij genus est

familiarissimurn omnes medicos.Ni enim ij aliquid utilitatis ex illo praesidio in pueris tanto tempore cognouissent; vel clarius, si ex ea sanguinis in pueris adhibita missione damnum aliquod accidere longa & antiqua illa experientia ipsi didicissent, tot saeculis, atque lustris in omnibus illarum regionum locis, usque in hanc diem illam non frequentassent. Cayri dum eram, & postea Basiani, post- suam ex Hgypto in patriam me contuli, multos Vidi, quibus meo iussit sanguis missus fuerat, a quamplurimis acutis morbis curatos. Tandem colligo, atque confirmo, in Universa H gypto medicos uti in pueris sanguinis missione, idque non parua semper cum uti

litate: G v IL A N D. Cuperem nunc te nuper dictorum esse memo-cem, quando nuperrime Vtrique in id conuenimus, ut medicos illos

114쪽

Liber Secundus

illos valde culpandos censeremu , qui in isto mittendi sanguinis

usu ita facile ac frequenter labantur, non in pueris modo , in quibus omnis sanguinis missio, ob ipsorum humidissimam substan tiam, atque habitum facile evaporabilem, magis detestabilis vi detur, sed in adultis etiam. Cur igitur nunc studes mihi suadere illorum antiqua etiam experientia in pueris, in quibus maior erroris,ac manifestior creditur esse occasio, non errare si mittanis amguinem, cum eosdem in adultis nuperrime errare dixeris 3 Cessagitur id amplius assererque ne ita leui occasione tentes contra te tantam nostrorum medicorum turbam concitare, quamprofecto recte nosti non modo non probare hoc auxilium in pueris , sed maxime abhorrere. ndo admittendum finguinem etiam in tu

uenibus sint dissicillimi. mobrem longe melius consulo, ut de sanguinis in pueris missione, iuxta illiusce populi placita,opinionem, & consilium, susceptumque ea de re sermonem dimittas; atque ad alia narranda accedas . Siquidem ego misereor tui, qui tantos medicos facias inimicos tibi. ALΡ1N. Qui nimb susceptum sermonem, ego proseqxii cupio, quod non arbitror illos medicos tam grandern errorem,ut tu atque alij putant, comittere, in aliquibus pueris acute aegrotantibus, si sanguinem aliquando demant Quam in his missionem etsi Gah non laudauerit, aliis etiam praeclarissimis viris in arte medica , ut Ras, Haly ; Auenzoar, Avicen nae, Celso, secus persuasum est. Gu1LAND. Gaudeo te in hanc esse.

sententiam, quoniam , Vt hoc mihi recte persu adeas, spero te omnes in medium rationes laturum, quibus missionem sanguinis in

pueris esse faciendam, rigypti j statuerint; proinde illas ex te aud te nunc desidero. Permagnum erit, quamplurimis Era sistrateis

medicis illud te posse persuadere, mihi Vero, qxu cum aegyptiis etiam sentio, quam facile persuadebitur.

115쪽

De Medicina . pthram Egyptios .medicos non errare, si in pueris, qui moduacutis corripiuntur, aliquando sanguinem uittant. Cap. V.

NSMo est, qui neget, medicum esse naturae imitatorem, atque ipsam ob id medendo semper quantum fieri potest si qui, atque imitari debere . . d satis erit pro praesenti re, in nρ-

strorum corporum euacuationibus, atque purgationibus ostendere. Si quidem cum obseruassent medici naturam lapissime, nullo medico auxilio adhibito, multos homines febre vexatos, excernendo humorem, a quo febris illa orta fuerat, per aluum, vel vomitu, vel per urinam, vel per sudorem, vel sanguinis eruptionem ex naribus, aut ab haemorrhoidibus, aut ab utero, aut ex aluo δε- tam, sanauisse; ideo ipsi i naturae expulsionibus exinde perdo- icti arte usa sunt , ad educendos humores, a quibus ortae fuerunt febres. Alij vere , sectis venis , aut cute scabit cata cum obseruassent sepius naturam,ea ratione ςgrotos,vacuata multa copia sanguinis, in pristinam sanitatem restituisse, sanguinem ipsi mitteretent Sunt, atque etiam eadem copia, qua saepe obseruallunt sanguinem critice a natura excretum fuisse. Alij que purgatoriis pharmacis aluum subducentibus humores, a quibus morbi originem duxerant, purgare studuerunt. Atque ali3 medicamento, urinam mouente, vel sudorem, student corpora per urinam atque sudorem exsiccare. Nonnulli etiam per insensibilem euacuationem, idem praestant. Exemplum habetur apud Hippocratem in lib . 6.aphoris. aptior.r . in quo scripsit: Lippientem alui profluuio corripi bonum. & Gai 4, in comm. ait: Est autem dc hoc apud ipsum exemplum unum eo- αν rum, quae sponte & Vtiliter euacuantur, quod medicum imitari

oportet, proculdubio sic etiam omnes faciunt ,in lippitudini- , bus aluum & clysteribus, & purgationibus subducentes; omnes

D vero euacuationes, quas natura critice, Ut medici appellant, ope ratur, bonas esse in dubio non est reuocandum, hincque non mi- .hori. nus easdem arte medica paratas ,idem facere. dicendum est. Nam is dicebat Hippoc. in I. lib. aphor. In perturbationibus Ventris,&vo-

, , mitibus spontaneis i taliapurgentur qualia purgari oportet .: co

116쪽

Liber Secundus.

ert, 8t leuiter ferunt, sin minus contra.

Omnes enim excretionesu natura non coacta factas optimas esse,aegrotisque salutares, veri esimum est, eodemque etiam modo arte factas, modo eas, quas natura recte operatur, hae recte, & arte imitentur. Quibus postis, quis quaeso neget , a natura factas criticas euacuationes purgationes, eandem vim habere in aegrotis pueris, iuuenibus, adultis, senibus, mulieribus, virginibus, nuptis, viduis, atque in qualibet regione, loco, anni tempore atque coinstitutione aeris; neque ob aetatis , temperamenti', sexus , coelique diuersitatem ab ipsis euacuationibus , purgationibusque dilerentem esse utilitatem dici poterit; quod si diceretur, a veritate esset alienum. Nam alui profluuium in omnibus cuiusuis aetatis temperamenti,sexus,coeli,lippientibus bonum erit quoniam in illis omnibus oculorum inflammationem, ophtalmiam vocatam, soluet illa purgatio. ita Hippocrate in adib. prognost. docente,in omnibus acutis, periculosisque 'pul niis correptis, omnes abscessus in cruribus facti boni erunt iuditandi. Atque omnibus etiam acutis febribus afflictis omnes sudores critici utiles existunt, qui omnes profecto , tum pueros, tum viros, tum senes; tum taminas ubique recte iudicant, atque

ab his febribus liberant, quales ab Hippocrate sveluti apud ipsum legitur in libris epidemicis) in Cleonactide Methone Muliere trimestritatu grauida, Melidia in Dealcisque horto decumbente,

C hqrione, Pericle, Virgineq; Abderς,Anaxione,Muliere Morosa, Virgineque Larissi fuere obseruati. De sanguinis vero euacuatione,vel eruptione in morbi, Hippoc. in . de vict.rat in morb. acu. text. Io.asti Et si ex naribus fluxerit singuis, soluitur aegritudo. Galenus 1 b. etiam de Methone loquens dixit: Largae de naribus eruptiones epidem. sanguinis liberant fere, sane enim videtur a sola sanguinis eruptio-

ne, dc iudicatus, seruatus, quamquam non omnino tuta signa is haberet. &Hippoc. in s. epidem scripsit. Abribus autem arden- ia eo dirtibus haec accidebant, quibus rite de largiter sanguis per nares eru- i. text. pit, eadem causa maxime seruabantur . Nec ullum nou si recte ei erupisset sanguis in hoc statu, quemquar mortuum .dcin 6. etiam

lib. aphorismorum i Io insanientibus si varices, vel hamo rhoides superuenerint,insaniae fit seluxio. Eodem quoque modo uteri inflammatio ex singuinis e naribus eruptione liberatur. is

re omnes sanguinis excretiones critice apparentes in omnia . bus,tum pueris,lumiuuenibus,tum Viris, asenibus, bonae erunt .

117쪽

de Medicina Ilaptiorum

iudicandae, aegrotisque salutares. Cur itaque aliquis contendat.

has quoque arte confectas 'sanguinis euacuationes, quae naturam idem recte molientem imitantur, bonas non est e, . egrotisque tum pueris, tum iuuenibus, tum aliis omnibus alterius aetatis corporibus non conferre Z Certe non video quo pacto veritati addictus aliquis negare queat.& si dicet, in pueris sanguinis eductiones non esse utiles , quia maxime ipsorum vires resoluunt, respondebunt AEgypti j medici, nequile igitur natura poterit Inquam pueros febre correptos, larga sanguinis per nares ab ipsa praestita euacuatione sanare. Quod falsum tamen est, cum infinitus prope sit puerorum numerus, quos larga sanguinis sponte facta eruptione sanatos quisque versatus senex medicus certo comperit, atque cognouit. Neque profecto mensis adhuc est, cum Bassani puellulam

annum suae aetatis octauum non excedentem, filiam Bonaetontae

calceorum sutoris maligna febre assiictam, sanguinis sponte facta larga eruptione, plane a febre liberam, atque iudicatam, ob ua-ui. Nos igitur, ut AEgypth, sanguinis missione vel etiam in rotis pueris uti debemus , cum natura ipsa nostrorum corporum a

sectus edocta, non timeat emis in iis sanguine, a virium resolutione , sed potius eos eo auxilio sanet. Nec putandum huic sententiae solos illius regionis medicos esse addictos ,sed alios quoque multos clarissimos, atque grauissimos, ut de Auen Zoare legitur, qui cum suo filio trimo venam secuisset,per eam multo educto sanguine, ipsum a morbi periculo vindicauit. Avicenna etiam posse IR I lib- medicos, vel in secundo anno afixis cucurbitulis, sanguinem Va- , , cuare, testatur. EtHaly Abbas ait: Quod si adflebotomum puer pellitur, & virtus eius surrexit, ac possibile est passionis alicuius is sanguineae causa dissicilis,qualis est su catio, phrenitis,pleuresis, & simile iis, non tamen praeter parentum minuas voluntatem. Sed quidi nonne ali etiammulti reperti sunt, qui mittere sanguinem in pueris, sumpta a magnitudine morborum occasione non ita abhorruerunt Z Ac dum haec scriberem, pro confirmanda, in pue- ris sanguinis euacuatione, mihi in memoriam Venerunt, quae alias Rasim in ii. de flebotomia,ut iisdem interpretis verbis utar, de ventosis & sanguis is haec memoriae tradita legeram ; quine haec sunt , , Dico .nsiderare debere in negotio infantium quoniam forte vi- , , demus in iis infantibus esse febrem: deinde erit ex caliditate eius

. G fluuius sanguinis de naribus fortis: quare si minutio esset noctua

118쪽

Liter secundus

eius, & dissollatio de eis fieret competens, iam expelleretur huius - modi febris &natura. Hac itaque gratus smil medici ratione du- ας Etus, hoc idem a me videtur posse decerni, scilicet quia nos tape

vidimus in pueris naturam sanguinem euacuare, eri; euacuatione illos recte sanare, non perdere, etsi multum ipsorum substantiadis luatur, ideo eodem modo in iis arte facta sanguinis missio non erit abhorrenda. Idem Rassis pauid post ex mente Constantini dixit: Quidam sustinent minutionem, S quidam non sustinent, quidam indigent ea vehementer, quidam pereunt per ean- deni in ipsa aetate: Vnde non est considerandum in numero an- norum, sed in cute corporis-necessitate. G v I L A N D. Arbitror

ex praecipuis maximisq; auxiliis,ad sanandos pueros a febribus putridis esse sanguinis missionem, quod nobis facile suasum est, quia nos lapissime vidimus pueros larga sanguinis eruptione cosertima natura facta, a putridis febribus continuo iudicatos, ex indeque sanatos. Hinc non immerito Cornelius Celsus in libro L. de iis, quae indicant sanguinis missionem, ait: Interest enim non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo si iuuenis imbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est,

parum valet, male sanguis mittitur: emoritur enim vis, quae hi lupererat , hoc modo erepta est. At firmus puer, & robustus senex, & grauida mulier valens tuto curatur. At quid miremur, COS populos nunc in pueris aegrotantibus sanguinis missionem

frequentare, cum Amatus quoque Lusitanus medicus Hebraeus.

non spernendus, in quamplurimis puerulis hac sanguinis missione foetici cum successu semper usus fuerit Z In prima enim suarum Creat. io centuriarum ait, puellam annos septem natam, a febre liberasse sanguine ex secta dextri cubiti vena interna , ad sex usque uncias educto. Ibique hanc missionem sanguinis ex Arabum medicorum Curat. ys. mente contra Graecos in pueris faciendamqonsulit. Amplius in secunda Centuria, itidem a febre continua puerulum octo anno- irum mista sanguine per venam sectam sanitati restitutum narrat:& in quarta, alium puerum eodem morbo vexatum, eodem auxilio sanatum meminit; atque in quinta, quinque annorum pleuriticum puerulum ; atque in septima puellam maligna febre correptam sanitati missione sanguinis restitutam fuisse , testatur. de qua ipse ita scripsit i Puella pulchxa, & filia formosa a Saqua nata annos octo, biduo continuo febriebat, & caput dolebat, huic N iii

119쪽

γ, secta coirimini in brachio vena, sanguis ad uncias quatis or, suit

extractus, tunc exarathemata veluti culicum morsus erupere, sed postea perextensa uniuersam fere cutem occuparunt, A per nares

illi multus sanguis fluebat, δc fluxus ventris quoque illi superue-υ nit, sed ieete gubernata, dc per interualla cochleati ebibito syru-αγ po violaceo recenti, libera dc immunis euasit. In scholiis veri , haec quoque auditu digna memoriae , ab eo prodita leguntur: Aduer- t ant, qui Gales praeceptis adstricti ante qu artum decimum annu in sanguinem pere venae sectionem extrahere .liment, quum ex se na-υ tura in hac puella sanguinem copiosum per nares deposuerit , ut saepe alias in aliis pueris obseruatum est. iam sane sanguinis etia' cuationem Hispani omnes in pueris frequentant, praesertimque

ut rigyptij faciunt, cruribus scarificatis. Neque desunt alij multi praeclarissimi inedici nostrorum temporum in pueris etiam laudantes missionem sanguinis , inter quos est doctissimus Fernelius, qui Galenum, cum pueros ineptos sanguinis missioni dixerit, in- tellexisse de pleniori, siue copiosiori edit itione, qu a usqu e sere ad

deliquium antiqui urebantur , assirmauit. A L p IN. Sed quaenam Tillorum sunt rationes, qui negant, in iis hanc sanguinis missionem re e faciendam, quibus rationibus non decere in pueris euacuari sanguinem affirment quid illis responderi potest8 si vi L AND. Negant eam pueris conferre posite euacuationem , quoniam ipsi sponte nimis exolvuntur, cum corpora humidissima, mollissima apertissimaque obtineat, admodumque propensa vaporationibus, qua quam cito,detracto sanguine,vel, supra addita alia euacu arione deficiunt, quando ipsi corporali abeant, quae continue euacuantur. quibus euacuatione sanguinis etiam addita vires valde collabuntur, quibus diminutis non poterunt puerorum Corpora morbum superare. Quam O causam Galenum iis missionem sanguinis :prohibuisse affirmant. Quae res non videtur omnino veritati consentire, quoniam, etsi corpora puerorum habeant substantiam humidissimam, mollissimam,apertissimamque,qua continue multum per insensibilem evaporationem diffantur, Meuacuan ur, nihilominus possunt etiam aliam sanguinis moderatam euacuationem perferre, absque detrimento. Puerorum siquidem aeta ranulto substantifico humido abundat, naturalique calore ferocis simo ; atque hinc non minus viribus multis, ac validioribus puerilis aetas est re-

surta. Namque quia plurimum habent , ut Hippoc. in aphorismis

120쪽

Liber Secundus.

ait, caloris innati, Vent plurimo alimento, eaque causa omnes pueri sunt voraci stimi , plurimumque comedunt: quo fit, ut semia per plurimum sanguinem coaceruent : eoque abundare puerilem aetatem Gai docuit in breui denotatione dogmatum Hippocratatis. atqWe hinc esst,quod in pueris saepissime sanguis multus per naar ς profluere obseruatur. etsi copia caloris etiam ad idem concuriarat; cuius euacuationem ferunt citra aliquam noxam,tum ob eius.

copiam qua ipsi abundant, tum ob vires, quib. sunt praediti. praeterea quis ignorat, inter omnia, quae missionem sanguinis indicat, virium robur praecipuam habere partem in admittendo illo auxialio quandoquidem corporibus, quae viribus plane careant nullus, ni ipsa interimere velix, audebit elicere sanguinem: datis etiam

duobus corporibus eiuslem aetatis, temperamenti, eodem morbo correptis, si alteri tamen languidiores extent, iure nulli dubium, quin in robustiori satis audacter sanguinem euacuabimus, in altero vero parum , non absque aliquo timore. Quamobrem cum pueri habeant corpora validioribus viribus munita , mult6q; sanguine referta, cur aliquo acuto morbo illis infestis sanguinem inmoderata copia non mittemust quoniam etsi vacuantur continue per insensibilem evaporationem, tamen moderatam quoq; ferre poterunt enacuationem, quod nobis certo suadere debet, pueros obseruati lapisti me ac familiarissime per nares multo sanguine profluxo, absque noxia vacuatos. Pueritiae prῖfluuium sanguinis per nares est familiarissimum, quod cessat ubi adultiorem attigerunt aetatem. Quid An non in pueris etiam lactentibus acuto aliquo morbo correptis obseruatur, eos aliquando inediam multis diebus sine noxa perferre, M mox quasi mortuos reuiuiscere

quod illis contingit, quia praeterquam quod viribus constant ro- bustioribus,etiam plurimum pituitos humoris inconcocti habet

quo calor in optimum sanguinem mutato, facile nutritur, atque fouetur.& proinde quamquam mittatur in iis modicus sanguis, non fit tanta virium iactura. Multa sunt praeterea quae non ita valde distatui puerorum corpora denotant, in primisque multos illorum febricitantes, eodem tempore posse sanguinis copiosium fluxum, sudores, aluique copiosas deiectiones saepe absque ullo ipsorum detrimento etiam perferre, atque potius ab iis sanari,non admodum extenuati vel graciles facti. quinimo si recte tum puerorum , tum aliarum aetatum cadauera inspiciantur , procul dubio

SEARCH

MENU NAVIGATION