De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

a, tias est, omnia quam diutistinae imputria durare, contra putresce , , re facillime austrino fiatu. Amplius particulatim Gal. hos ventos aeri salubritatem inducere in multis locis nos docuit; in lib. enim , , 3. epidem. dixit: Si Etesiae in aestate fiant, multa mala prohibere, epi , , , quae iis non flantibus fierent: ideo de pestilenti statu inquit: Quo tempore si Etesiae spirassent, morbosum humani corporis statum omnem abstersissent, Hstatem Etesiis carentem admodum moris bosam esse pluribus in locis scriptum reliquit. Et proinde Hipp.,, aestatem pestilentis naturae describens, ait: Est asserena erat & ca- D lida, magni erant aestus. Etesiae paruae dispersim spirarunt. Ex his igitur dicere possumus illiusce pestis abolitionem vel extinctionem ab Etesiis tunc flare incipientibus, aeremque in oppositam

temperiem mutantibus , non paruam occasionem, vel causam ha-- bere posse. Dicunt etiam multi, quod calor aestatis immoderatus diu durans, absque quod contrario aliquo frigido vento dissetur, ac ventiletur, non poterit diu seruari quin corrumpatur vel putrescat, veneficamque acquirat qualitatem. Non posse vero pestem illam extingui atque deleri ab Etesiarum spiratione, hinc etiam dubitari potest , quod pestis in multis locis, quamquam Etesia valde spirarint, non fuerit extincta: ut in peste anni 1173. Parata ij obseruatum est. Itaque cum ex nuperrime dictis de his dubius non parum hac eadem de re sim , obsecro ne te pigeat, de causis, quibus illam apud Egyptios pestilentiam deleri putas, tuam sententiam proferre. GUILAND. Pestilens contagium torum per illud temporis perpetuo annis singulis extingui, scilicet mense Iunio,cum Sol primam cancri partem ingreditur, id ex aeris mutatione accidere mihi videtur, quando nulla aliarum sanitatem conseruantium causarum obseruetur ibi esse, quae id facere queat. Ae rem vero ipsum ex morboso statu in salubrem mutari tunc temporis ex particulari temperie suscepta , alienum esse a veritate non

iudico. Is etenim, uti ex te audiui, eQ tempore fit priori minus calidus, quamquam valde dc ipse calidus sit , sed continuus, aequalis, eodemque modo perpetuo constans, qui si quas suscipit alteratio nes ac mutationes, illas non confertim , sed sensim ac sensim recipit: Quo sane tempore ab ipso corpora scum remiserit calor ille aestuosus a Campsinis ventis euectus , suffocans) melius se habent, eumque calorem facilius ac melius perferunt: quoniam is tunc habet calorem a coelo, cui illa corpora iam assueta sunt, in ipso qu e

92쪽

Liber Primus. as

nata,non autem a Ventis,Veluti antea fuerat, adlienam temperiem

ipsorum aeri inducentibus. Hincque aequalis & constans fit, quod a ventis mutationem nullam suscipiat. Illo itaque aere tunc multum calfaciente, atque perpetuo eodem modo perseuerante, corpora ipsorum admodum exudant, aperiuntur, atque siccantur.

quibus tum in ipsis corporibus, tum in vestibus, aliisque omnibus suppellectilibus, omnis excrementitia humiditas distatuitiir, attaque consumitur, eaque maxime, in qua pestilens illud contagium

fundatur, atq; ab ipsa fouetur.A vehementi aeris caliditate omne contagium dissolui posse, vel omnes mulierculae sciunt, quae laneos pannos , ceteraq; domoru suppellectilia quouis contagio in secta,per multos dies Soli, ut ab his contagij omnem suspicionem abigant, exponunt, neque longa experientia, ut cognitum est, sua spe unquam frustantur, reddentes haec omnia ab omni contagio munda, ac libera. Atque hinc mirum utique non est, si hi populi infecti pestifero cantagio,ati i summe calido,aequali,corpora mi tum dictati, aperienti, tum per insensibilem transpirationem, tum per copiosum, assiduumq; sudorem euacuanti,& exsiccanti expositi, ab eo liberi fiant. Certum enim est, ac apud omnes ibi obseruatissimum, omnia corpora per id temporis summe dilari, sudoribusque assiduis copiosisque, ac insensibili transpiratione exsiccari. quantum conducant ad abigendam e corporibus Omnem putredinem, neminem medicorum ignorare certo scio, qui

tamen in Gai . scriptis sit versatus. Namque is in 1. lib. de diis feb. laos duos esse praecipuos scopos ad praeseruanda corpora a pesti lentia dixerat , his verbis: Erat autem eorum summa, ut ostendit idem Hippocr. ipsa putrefactio quod cum nos praevidissemus statim ab initio, quaecunque corpora humida videbamus, omni via exsiccare conabamur. quae Vero sicciora, in iis antiquum habitum conseruabamus. at in quibus superfluitates redundabant,h c purgationibus sanabamus: Obstructiones autem foraminum aperire, atque abstergere studebamus. Pauloque post dixit : una siqui dem ac prima est in omnibus communis intentio, quod corpus quam maxime superfluitatibus Vacet, atque optime spiret. Quam . . obrem, quod ea aeris temperies admodu corpora exsiccet, atque '

dimet, existimo non immeritb sere putandum, inde absumi eam pestilentiam, eiusque omne contagium,exsiccato scilicetvel dis lato ab eo calore actis humido in pannis , di omni suppellectili

93쪽

veste, qua putredo, eius hae contagium fouebatur, atque iis comporibus euacuatis, exsiccatisve,atque dictatis. ALpIN. Haec veritas videtur non parum obscura, ac dubia, cum in prima aest ate, vel aestatis parte, in qua summam vigere pestilentiam diximus, oporteret etiam eandem corporum vigere salubritatem, quando aeris tunc summa caliditas queat M ipti omnem contagij humiditatema pannis, caeterisque aliis suppellectilibus consumere ac resoluere, non minusque illorum corpora, tum per sudorem copiosum, tum per insensibilem euacuationem exsiccare, atq; diffare. GUILAND. Intelligere arbitror ex his,unde tibi orta si h c difficultas,respondeoque, aerem primae aestatis partis etsi calidissimus sit , ea utique efficere non posse, tum prae immoderata caliditate fere animalia suffocante, tum prae eius inaequalitate : namque ut dixi, postquam

aestuantisomi Campsini flarint, subito oppositi validissime spirare solent, frigidi, quibus neque contagij humiditas consumi potes ,

cum calor diu non perseueret, neque corpora exsiccentur, neque diissentur ob eandem causim. Calor etenim eius prioris status non est aptus, ut putredinem deleat, sed potius ipsam concitet, quando ab eo nativus calor summe labefactetur, ac exoluatur. Nam corpora superfluitatibus scatentia, ad hoc, ut a putredinet ipsa vindicari possint, non solum exsiccatione, quae fieri potest ibi prae intenso calore molita euacuatione vel per sudorem,vel per halitus, opus habent, verum non minus disssatione atque natura lis spiritus, calorisve restauratione, aliter calor nativus dissipabitur: in aere vero immoderate calido corpora evacuationibus exsiccari possunt & difflari, sed non restaurari vitales spiritus, qui sola

refrigeratione quae fit frigidi aeris inspiratione,nutriuntur, uentur, atque restauratur. Hincque secundae aestatis assiduus calor calidus, continuus, aequalis ac uniformis poterit corpora exsiccare

ipsorumq; meatus aperire, atque Etesiis simul frigidum tempera tum spirantibus toto illo tempore, corporum etiam vitalis spiritus poterunt restaurari, ac seueri. Nati vero augmentum eodem tempore inceptum posse huic aeris salubritati conducere, plane ignoro. quod tunc & obscurissimum sit, atque etiam, quia potius humiditate, quam siccitate aerem rcfert, atque alterat; auae aeris, qualitas omnino inutilis ad tollendam putredinem cognoscitur, quando potius omnem putrefactionem pro causa in qua fit, hu

miditatem habere omnes nouerint. Haec idonea iudicaui, quo

94쪽

propositam dubitationem probe soluere potuerint, quippe Iunio

inense omnem pestilentiam, eiusque omne contagium aboleri ex aeris temperie calida, quali,VRisermi, atque continua, Etesiarumque spiratione, quibus corpora, tum per sudorem, tum per in seliasibilem transpirationem exsiccantur, difflantur, atque refrigeran tur. &: haec cla peste loca Hgypti inuadente sufficiant. tuque perge alia enarrare. ALP IN. Omnia iam Vna die, quae in ipsa dicenda proposueramns, peractδ Vides, essetque ad alia transerandum. Sed quia nos Solem sub horizontem descendere perspicimus, in aliam diem aliis de rebus sermonem differamus; ad ipsorum autem medicinam mane accedemus. Domum itaque eo, atque huc mane Deo annuente reuertar. Quidque tunc prςcise sit dicendum, simul terminabimus. Vale. G v I L AN D.Vale S tu,dum huc etiam veneris. Diluculoque in viridario me conseram, atque te, usque dum . redeas, eXpectabo.

FINIS PRIMI LIBRI

95쪽

DE MEDICINA AEGYPTIORUM

De imittendi sanP inem, apud 'rios Medicta fret entato, oeci rapAd ipsos se Minu Sacratiosiit familia imum remedium. Cap. I.

V M te nondum ad me rediisse Sole iamdudum diem aperiente admirarer, demu in via te conspicio, externis fere sopitissenssibus, gressus cuprofunda quadam animi cogitatione moUere, quasi semistupidum, atque comatosum Virida

rium versus deambulentem; a qua tamen non austis sum te reuocare, ne tuam aliquam volu-

ptatem perturbarem, sed quid istud est, quod tu ambulando ita

profunde cogitas, atque ita altius contemplarisὶ A LPIN. Ne frustra tempus conterem, eundo, atque more Peripateticorum deambulando , varia praesidia, quibus AEgyptij medendo Vtuntur, in memoriam reuocabam , materiamque ita paratam mecum ipse reputabamsuturam de ipsa hodierno die tractationem, ne ego,ubi te in uiridario conuenissem, in mora interim essem nostris 1am coeptis sermonibus. GV ILAND. Recte sane fecisti, eam te nunc ubi in huiusce anicenissimi viridarij secretiori solito recessu ambo conuenimus,referre aequum est. ALPIN. Tres esse medicinae curatricis par- aes, squas fontes auxiliorum, Vel praesidiorum vulgus medicorum appellat. omnibus manifestu est, ea scilicet,quae victu,quae media camentis, S quae manu exercetur. has vocant nostri diaereticam, pharmacemicam, & chirurgicam. prima omnem victus rationem

96쪽

Liber Secundis.

continet, quae aegrotis conducit; secunda medicamentorum usum complectitur; tertia ea praesidia pertractat, quae manus opera adhibentur. Cum itaque omnes hae medici Rae partes iuxta illorum. populorum usum percurrendar nobis sint, ne quippiam ad medendum utile omittamus in primis a postrema parte exordiri ab historia quippe auxiliorum,quae manu exercentur, optimum fore iudia caui,pr sertimque a mittendi sanguinis ratione, quam illi sequuntur, quod thaec medicinae pars apud ipsos in curandis morbis ssit caeteris partibus usitatior, atque familiarior. Praecipua vero huiusce partis capita,de quibus nunc instituenda est oratio, eundovi cogitando,priusquam huc peruenissem,plane firmaui. Qu3 omnia nihil aliud decernunt, quam mittendi sanguinis ratione, atque usum apud AEgyptios frequentatum, tum nonnullas etiam usus partes Variis morbis addictas, inurendi, cauterigandive, atque quasdam letiam praecipuas aliaschirurgicas operationes, tum ad suppuratos, tum ad hydropicos, tum ad illos, qui ex lapidibus in vesica dolent, atque aegrotant, ad aliasque etiam multas affectiones. Sed quid in his amplius moror Z melius est,ut de his nunc loqui incipiam,ne inceptum hunc diem sine longa linea abire sinamus. GVII. . Iam his emissis, tempus est, ut ad usum mittendi sanguinem apud ipsos

frequentatum,te conferas. Ideo,si lubet incipere poteris. AT P Ι N. Communissimum est,admodumque familiare in tota aegypto me' dicum praesidium, quod sanguinis missione tractatur. Ita,Vt omnes cuiusque sexus,aetatis,complexionis, quocumque anni tempore,in quovis morbo libentissime largius, sepiusque variis modis mittere sabuinem consuescant. Omnes'; sanguinis euacuationem libentius, quam alia medica prςsidia admittunt.quisque etenim huic remedio nimium confidens, ipsum quocumq; morbo correptus magna spe arripit;idque triplicem ob causam, in primisque,qubd omnibus plane persuasum sit,ut superius dictu est,quoslibet fere morbos ibi vela caliditate omnimoda oriri, vel cum aliis causis caliditatem etiam adesse. Ex quo quaelibet sanguinis euacuatio multum refrigerat,sanguinis missione ita facile utuntur. Secundo,ibi quisque arbitratur, corpora illa multo sanguine abundare, ob largum aquae Nili fluminis usitatu potum,quae Vt illorum est opinio, tota in sanguinem vertitur, vimque gignendi sanguinem ipsam ex eo tempore putant adeptam,ex quo Moses Dei precepto aquas in sangui r em mutauit.Demum addunt eti ea corpora non esse mali succi,

97쪽

quae caclaochyma Graeci vocant,sed boni multique sanguinis, quae

plethorica plenitudine correpta, dicunt. GUILAND. Omnium morborum causam praecipua habere, caliditatem, quod isti autumant, plane falsum, atque a veritate alienum est; neq; hoc ulla egere demonstratione,existimo, cum nulla ex parte id veru esse ponit: nam si ex uno homo constaret elemento , utique, Ut dicebat Hippocr. non doleret. Corpora enim variis pro varietate praecipuoru membrorum,naturis constant,variisque humoribus redundant, adeo,ut interim a caliditate; unoque humorum exuperante laborent, S interim a frigiditate, ac alio humore, vel aliquando a multis simul iunctis. Et si corpus aliquod calidis praecise morbis,ob eius temperiem,obnoxiu erit, non tamen omnino. Redundare vero plurima ipsorum multo sanguine utique verum est; quoniam omnia eorum Viscera quo ad calorem, ut dictum est, temperata, bon ique succieXistunt, quo temperamento.omnes cibos in bonum sanguinem mutant; Veluti contra, caclaochyma corpora mali temperamenti causa, quoscunque etiam optimos cibos in malum sanguinem vertunt. Atque hinc usus mittendi sanguinem ita apud eos inualuis edici potest, quando ex omnibus medicis praesidiis, omnia fere cor- p Jra, quia sanguine potius, quam aliis humoribus plerumq; offendi soleant, sanguinis euacuatione promptius iuuentur. ΑΙ ΡΙΝ. Verum dicis,sed de sanguinis euacuatione, idem, quod ex usu alterantium medicamentorum illis alias euenisse dictum est, contingit. Etenim quia illorum locoru populi, ob coeli, sub quo degunt, multam caliditatem,putant omnia illorum corpora esse summe calida, atque a calore fere semper assic ninimeque a frigore, quae corporum credita temperies omnem calidoria medicamentorum Usum

cos abhorrere coegit ; frigidaque complecti , atque frequentare: non sectis quam etiam frigidorum locorum accolae immodice calidis operam dare, a frigidis timere consueuerunt, ita AEgypti j inmissione sanguinis se gerunt, putantes corpora omnia, tum a calore ob coeli statum pati, tum a copia sanguinis, quod assidue ipsa multum sanguinem congerere arbitrentur; & quia sanguinis Quacuatio utrique incommodo prompte, ac tuto succurrit, quo-iniam tum refrigerat, tum plenitudinem demit, libentissime eam amplectuntur, sanguinemque tum largius, tum frequentius quam deceret, atque necessitas eXposcere Videretur, in omnibus puens, iuuenibus, viris, senibus, mulieribus, eunuchis, atque in quocumque

98쪽

Liser SecunJus . . eumque coelistam, M tempore anni, atque morborum differentia

saepissime vacuant. Demum eo redacta res est, ut tantum euacua

tionis sanguinis viribus siti incumberent, Vt alia auxilia spernentes, hoc immoderate vianti ir; Valdeque in Usu huius praesidij errare mihi videntur: quando tum largius, tum crebrius quis, deceret, audacter mittant sanguinem, atque adeo in multis, in quibus plu ribus de caussis hoc remedij genus non conueniret. Dictum siquidem est, multa ex illis corporibus ad frigidam temperiem inclina re hincque & pingui sima ibi multa,& pleraque mollia, rarique habitus, S: facile dissolubilis esse; his nulla sanguinis euacuatio familiaris esse potest. vi Gal. in lib. de curat. per sang.miff. testatum reliquit. .mobrem hoc remedium multis opportunum, in omnibus ab ea gente usurpari non est laudandum. GUILAND. Non recte hoc intelligo, sed accurationem, atque absolutiorem illorum

corporum temperamentorum cognitionem ex te libenter audiurem , sine qua fieri non posse videtur, ut mittendi sanguinis ratio apud illos usitata nobis innotescat; proinde itera mihi rursum Agyptiorum corporum temperamenta. ALPIN. Sed ut recte ea cognoscere possimus, primo ineundam esse puto rationem illius, duae in variis corporibus est: temperies, atque habitus. Qus recte explicata, facilius illorum hominum naturas, atque habitus Va rios demonstrabunt. G v I I A N D. Verum dicis, atque ut commQ-dius videtur, satagitoa

De ratione vario m corporum temperamenti , atque

labitis, deque 'Τptiorum Sario temperamento, oe habitu. Cap. II. . A L P IN V s.

CVM corporum , eorum qui AEgyptum habitant, temperies

atque habitus rursum accuratius a nobis sit cognoscendus, ut apud ipsos mittendi sanguinis Vsus rationem vere consequamur , prius uniuersali quadam Via ratio varietatis temperamentorum , atque habitus a nobis esst cognoscenda. Siquidem it lorum corpora omnia esse sanguinea, sanguineque multo abundare , neque dici potest , neque Itique verum est. Nusquam

99쪽

Dὸ Medicina AEgyptio rom

enim corpora omnia unico praedita temperamento obseruantur. Necessarium etenim est, ubique multa ex variis conflata temperamentis reperiri, scilicet quae sanguinis, quae pituitae, quae bilis, quae

melancholiae naturam sint adepta. quae temperamenta sequuntur cordis, hepatisque temperaturam: ab his siquidem duobus membris uniuersum corpus propriam nancisci temperiem Gal. in lib. artis medic. testatum reliquit, vel etiam ab alterius illorum dominantis temperamento. quidem ratione quale Vtriusq; mem-hri, vel praeualentis temperamentum, atque habitus erit, tale obsermabitur in uniuerso corpore. Qim fit, ut si alicuius cor heparq; simul calidum humidumq; temperamentum a natiuitate obtinuerint,idem in uniuerso corpore intueri sit necessarium ademque erit totius corporis temperamentum, quod in hepate cordis temperamento praeualente, vel in corde hepatis temperiem vincente, obseruabitur. Ex quibus dici non immerito potest , Socrates constat calido humidoque temperamento,igitur vel utrumque eiuS membrum, cor & hepar, erunt calida & humida, vel ipsorum alterum alteri prqualens. Corporis itaque totius hoc temperamentum praedictorum duorum membrorum;vel alterius altero praeualentis naturam sequi est necessarium; veluti calidum & siccit,biliosum cordis & hepatis simul, vel alterius alteri dominantis caliditatem siccitatem. Et frigidum siccumq; melancholicum, frigiditatem siccitatem frigidumque & humidum pituitosum,frigiditatem, atque humiditatem eorumdem viscerum,uel unius tantum,quod alteri praeualet, naturam sequitur. Haecque sunt omnia composita corporum temperamenta, quae a temperamento cordis atque hepatis simul, vel alterius horum alteri praeualentis, proficiscuntur. Cum igituro niuersum aliquod corpus caliditate & humiditate constat, quod temperamentum sanguineum dicimus,illius corpo- ris utrumque simul cor, atque hepar calidum & humidum temperate esse,vel alterum illoru non temperate, sed intense,ita, ut si cor

sit calidum& humidum distemperate,hepatis temperatam frigiditatem ac siccitatem superare necessarium sit,& eodem modo he-par,si hanc ipsum obimuerittemperie ac cor ei obstiterit. Si vero cor & hepar aeque opp0sitς fuerint naturae, ita, ut cor tantum sit c lidum & humidum quantum hepar est calidum ac si ccum,atque e Contra, temperiem corporis totius temperatam efficient; .aod si

caliditate hepar siperauerit, tum corpus tantumla caliditate

100쪽

excedet, quantus erit caloris cordis excessus supra hepatis Mii ditatem; quemadmodum si excesserit hepar frigiditate cordis caliditatem, tantum fieret corpus frigidum, quantus erit excessiis frigiditatis supra caliditatem cordis. Ηqcque sunt corporum temperamenta,modo nuper dicto a temperie cordis & hepatis prodeun

tia,ae genita, quae omnia non in uno, veluti neque illorum unum tantum temperamentum, in omnibus hominibus reperitur. Qiod quamobrem si id est curomia corpora non uno eodemque temperamento constent,sed multis ac inter se variis, ex te nunc libenter discerem. GVILAND. Miror cur cum tu sis adeo astronomis addictus, huius rei causam ab ipsorum obseruationibus addiscere nolueris, quando omnes astronomi corporum naturas a coelestis schematis in hora natiuitatis supputati obseruatione speculentur. Considerant enim quae coeli facies, in ea hora, qua quis natus est, terris

incumbebat; coelum siquidem in duodecim partes diuidunt, & in qualibet illarum squas ipsi domus appellant.)considerant signum,

quod ex duodecim coelestibus imaginibus ea hora reperiatur, atq; ex erraticis stellam ibi simul nuentam; ex horumque omnium,scilicet ex domo, signo, & stellis ibi ortus tempore obseruatis iudicium excipiunt, naturasque hominum venantur a prima domo, quae est orientalis coeli pars, S ex signo ac stellis, quae in ea domo inuenta fuerunt, vel eam domu respiciunt. Tuam itaque naturam calidam humidamq; illi assirmarent, quoniam in tuae generationis schemate libra ascendens obseruetur, quam naturam ab eo librae signo manifestari aiunt calidam humidamque temperatam,hincque etiam hilarem ac musicae non minusq; veneri deditum hominem significari, a venere librae domina;literarumque studiis praesertimaque astronomiae, philosophiae medicinaeque operam te maxim delectatione deditum,Mercurius in nona dimo in signo Gemin xum clare iudicabant; eodemque etiam hi nona inuento,nuper diactarum scientiarum causa te longissimas peregrinationes, fastidiosissimaque itinera prosecuturum. Sed cur ego de te tanta ex astr nomorum mente loquor, de quo exempli causa dicendum susce yi, ut ostenderem cum astronomis, hominum temperamenta, aenaturas ex signi natura , alve stellarum, orientis in prima coeli domo inuentarum cognoscL Sed istis causis omissis, aliae ad hanc rem firmiores ac veriores simi indagandae. A L p i N. Gratissimum mihi fuit ea ex te audiuisse, quibus meam ad astronomorum o

SEARCH

MENU NAVIGATION