장음표시 사용
81쪽
8 ' vero sit hic calor, in eodem libro, his verbis subiunxie paulo post, inquiens: Nam recte sentire videtur Aristoteles, ab aliena calidi
M tale oriri putredinem. vocat autem alienam, externam non insiri tam, neque natiuam in quocumque genere rerum, nam liqc conco- , , quere apta est, externa autem corrumpere & putrefacere. Nascitur vero hic calor,vel extrinsece vel intrinsece; Extrinsece, ab aere immodice calfacto. ob quam causam aere existente immodice calido etiam putredines propagantur. Hinc que fortasse Gai. in ii. 3. se de temp. dixit: At quae corporis nostri naturam putrefaciunt, ca- se lida potestate existunt. Ex quo quidem aeris calore interdu ortam
p fuisse pestilentiam in hunc modum in primo lib. de diff. seb. testa-
tum reliquit, dicens: Contingit autem quandoque praecedere am- bientis aeris caliditatem immodicam,quemadmodum in ea pestiis lentia, quae Athenienses inuasit,ut Thucidides inquit: Sed in tu- guriis suffocantibus aestatis tempore habitantium corpora corruptione laborant. intrinsece vero calor hic extraneus excitari solet, prohibita caloris naturalis respiratione. quod significant omnes putridae febres, quae a putredine humorum ab obstructis vasorum meatibus orta excitari solent. Omnes enim humores, siue crassitie, siue copia obstruentes, aliquo tempore necessario putrescunt. Fit etiam a quocumque calore immodico naturalem dissipante,atque
corrumpente. Per calorem etiam extraneum nos intelligere debemus, omne illud, quod naturalem calorem dispergit , ac extinguit, Vt halitus venenosi, non tantum caliditas aeris immodica, quae ad putrescendum concurrit solum in corporibus, quae multis pessimisque humoribus scatent, non tamen semper. Haecque de
causa effectiva putredinis a me obiter dicta sint. De eo Vero, quod putrescit, dicimus, humores omnes, omnesque corporis partes putrefieri posse , calore ipsarum naturali ab extraneo corrupto & distasipato, vel eodem ipso etiam calore partis nativo Vincente morbosam causam ; quam putrefactionem nostri suppurationem concoctionem appellant , quarum illa in abscessibus suppuratis,ue: haec in febribus putridis obseruatur. Altera vero putrefactio, quaesit natura vel in parte, vel omnino superata, ut in vehementissimis inflammationibus, quae in cancrenas, spaceiosque, dissipato ac
extincto proprio partis calore ab eXtraneo,permutantur, obseruari solet. Omnes itaque tum partes corporis, tum humoreS computrescere possunt. ALPIN. Crediderim ego humida quae tantum existunt,
82쪽
Liber primm . existunt, posse putrescere, ac sicca nequaquam, cum putredo scco potius tanquam contrario tolli observetur, ut Gal. in nuperrime abs te recitato libro ita scipsit: promptissime enim putrescunt, ciqtiaecumque calida ac humida, S multa sunt in calidis locis , nisi dictari simul ac refrigerari contingat. M in primo lib. de temp. ait: Deprehendas ex Borea qui siceus natura & frigidus ventus est) ia omnia quam diutissime imputria durare. Contra putrescere fa- cillime austrino flatu. Est enim is ventus calidus & humidus . . Idemque assirmauit in primo lib. epidem. his utique verbis : Au o ster dissoluere corpora consueuit, humoresque fundere, adeoque e putrefacere simul, ubi cum largioribus sit coniunctus imbribus. At manifestiorem hanc rem fecit in lib. 3. epidem. dicens: Et pu- .
tredo omnis ex materia quidem gignitur humida,eX causa vero ef- ficiente, extraneo&praeter naturam calore. Sed quid Galeni testi- . monio egemus, cum omnibus medicis manifestissimum , atque apud ipsos obseruatissimum sit, carentia humiditate non putrescera, quamquam corrumpi queant Z Carnes etenim aceto, saleque imputres ob id seruari per multum tempus, quod minus ob haec humidae reddantur, cuilibet nostrum notum est. Hinc colligam solum humida putrescere posse,nnineque sicca. GV I L A ND. Recte sane dixisses, si actu quae sunt humida & sicca intellexeris, cum fieri nequeat, ut aliquod putrescat, quod omnino siccum actu deprehendatur; necesse enim ei es e aliquam humiditatem, in quam putredo accendatur. Nihilominus possuntmulta putrescere actu humida, mice sicca etiam sint potestate, veluti vinum putrescit,
flava, atraque bilis, potestate omnia sicca. Biliosae enim febres, inflammationesque erisipelatodes flauam bilem putrescere signi fi cant. Humida vero actu, atque potestate facilius putrescunt, ut
sanguis, lac,& alia multa. Dissiciliusque aliquo modo sicca, S5 impossibile est actu potestateque sicca posse putrescere. Haecque suia scient de pr cipuis causis ad putrefactionem con Currentibus. Demonstratumque est putredinis cae effectricem esse calorem extraneum, S teriale, M omnia se actu habent humiditatem aliquam, facillimeque putrescere actu & potestatelaumida, ut sanguis, dissiculterque sicca potestate, & humida actu, ut bilis, minime vero omnium putrescere actu, & potestate sicca, ut os a. Ab his igitur discam, putredinem pestis Barbaricae regionis habitantium esse vehementiorem, intensioremque ea, quae e Syria locis
83쪽
erumpit. Apud me enim constat priorum huminum corpora calidi siccique esse temperamenti, ut indicare satis aperte videtur habitus ipsorum omnium fere corporum squalidus, gracillimus, durus, ac nigri, exustique coloris: Graecorum vero atque Syrorum corpora calida 55 humida existunt,temperata, multique sanguinis, habitus carnosi moderateque pinguis, floridique non minus coloris. Ideo haec ob humiditatem facillima sunt, Vt putrescant, Milla ob siccitatem ad putrescendum dissicillima. Q cum ita intense ac excellenter putrescant, putredinis intensiorem gradum, lapsus uo naturali statu, certe explicat, qui in iis maximus est. Nam sicca omnia corpora non ex quavis causa facile, ut humida, putrescunt, sed ex praeualidissima causa, qua necessario praeualidam putredinem illam etiam iudicabimus. Hinc hyeme atque in senibus febres exortas maiores iis, quae in aestate, atque in iuue hibus fiunt,airmamus. quod iis magnus lapsus obseruatur, qui illarum esse praeualidas causas explicet. Barbarica itaque corpora sicca ac squalida , peste correpta, necesse est assirmare, ex magno in ipsis lapsu obseruato causas putredinishabuisse praeualidas:
N consequenter putredinem factam intensiorem ac excellentiorem illa,quae intemperatis corporibus qualia sunt Graecorum, MSyrorum.ὶ fit. in illis enim ad putredinem ob siccitatem magnus,&: in his ob humiditate paruus lapsus obseruatur. in quibus paruas ad putrefactionem, & in illis praeualidasconcurrisse causas dicendum erit, ut in febre aestatis, & hyemis. in hac enim ad concitandam febrem praeualida causa est necessaria, veluti aestate quam facile ex quesibet causa homines in febres incurrunt. Qiram praeualidam causam putrefacientem corpora BGbarorum, prae squalore ac siccitate ad putrescendum valde inepta, necessario esse calorem extraneum in iis corporibus susceptu existimo: si enim prauo ipsi victu uterentur,suspicio esset de intensiissimo ambientis calore,
ut ab ipso ita excellentem susciperent putredinem, veluti apud Athenienses olim ortam fui 'pestilentiam ex Gal. nuper dictum est. Caeterum cum vel ab ae et ab aliqua alia causa hic externus
naturali contrarius calorea corpora putrefaciens,accedat,obscura
non est causa, cur illi ita intensivisab ea putrescant. QMndo iam priori causis, squam ego Umnino ignoro.) alia coni tur, quae , cui in illis corporibus intensiores illae gen erentur putredines, declarat. Namque omnibus manifestum est, humores omnes, par
84쪽
Liber primus. tesque corporis proprio si lore dc stitutas, ab alieno vel extraneo: computrescere. ut Gal. docuit in lib. . de simp. med. facult. at que ut nuper quoque dictum cst, ii morei naturali ac proprio suo calore destitutos ac priuatos, putredinis expertes seruari non pos se, sed necessario putrescere . quo fit, Vt qui humores magis suo calore destituuntur, qui minus, maiorem, atque minorem necessario subeant putrefactionem . Cur igitur iis probe auditis cur Barbarica corpora sub continuo calidissimo coelo degentia, tam
intensam contrahunt putredinem, admirabimur quando maximus continuusque, quem semper experiuntur, calor absque aliqua refrigeratione, illorum corporum naturalem calorem dissipet,& distatuat, ipsaque corpora extraneo ad putrescendum agen ii subjiciat, atque etiam cum frigore careant, non diffletur, ac refrigeretur. Aer enim summe calidus, continuemarcescit, pessimusque fit atque corporum calorem innatum corrumpit ac dis l- uit. quo dissbluto intensissimas fieri putredines non est mirum, atque ab his pestiferos morbos, qui caloris adiumento, & latius expanduntur, SI acutiores saeuioresque evadunt, non secus quam dicunt medici, venenorum calidiora,magis, S minus calida, minus
ad nocendum esse efficacia. Hincque colligunt multi,in locis subfrigidiori coelo possitis homines mitiorem pestilentiam pati, Ut in Boemia, Germania, Polonia, & aliis frigidioribus orbis plagis obseruatum est. ibi etenim pestilentiam mitissimam, ac ipsis admo dum domesticam patiuntur. Cum igitur Barbari ex continuo imia modicoque coeli calore summe enim calida regio est Barbaria: naturali calore imbecilli,ac pauco fruantur,mirum non est,si ipsorum corpora excellentissimas suscipiant putredines; & raeci Syri temperatiori coelo utentes , si multum innatum habentes calorem, non ita intensas excipi uat putrefactiones, quoniam apud ipsos calor extraneus debilis insitus multus, veluti apud Barabaros insitus paucus , dc extraneus m*tus. mirumque ob id non
est, si Barbarorum corporum peste infectorum putredo fit prae stantior ea, quam Graeci, Syrique patiuntur. SC eius non minus contagium apud hos minus excellens fit, ad hominesque inficiendos praepotentius apud illos excellentius, acutius,priualidiusque. atque haec de vehementia pestilentis illorum putredinis, contagij fortitudine, ac imbecillitate, ex essicientis causis ratione indagata dicere volui. Nunc vero de eadem re ex materi ae putrescentas
85쪽
occasione disseramus ; Nam multa existunt, a materia, quae ibi putrescit, cognita , quae eam pestiferi contagij praestantiam maiorem& minorem confirmant. Siquidem corporum humores ibi putrescentes maiori ex parte,coeli utique ratione bilios,atque exusti existunt, qui quanto sunt ad putrescendum difficiliores, eb putrefacti intensiorem acutioremque putredinem excipiunt. Q d quidem clarissime significant symptomata, ac morbi ex putrefacta bile, ac
atra bile,vel exustis humoribus orta: quae omnia acutissima,vehementissima atque horrendissima existunt:ut medicis praxim exercentibus notissimum est. In febribus a putredine biliosorum exustorumque humorum ortis, saeuissima symptomata ac horrendissima obseruari, quae aegrotos male habent, citissimeque aliquando interimunt, cuique plane clarum est. Accedit quod putredo in sicca materia suscepta, longe illa,quae in humida accenditur, acutior, atque diuturnior existit, ut cognoscere possumus in omnibus formis artefactis tum in sicca tum in humida materia receptis; in hac. enim quae excepta sunt facile corrumpuntare, atque cito delentur; in illa, maxima difficultate, atque longo tempore. Cui enim ignoti 1inest, figuram in cera facile imprimi , atque facile corrumpi,ac deleri, in serro S lapide quam difficillime, S: tardissime t Non videtur itaque a veritate alienum affirmare contagium pestis Barba viae in corporum humores sicciores accensae acutius, excellentius, diuturnius, Graeco ac Syriaco, quod Ψputredine promanat in corporum humores humidiores quando haec corpora calida, humida, & illa calida & sicca exis ant.) esse iudicandum; ideoque lix AEgy pto ex Barbaria aduectam, vehementius: incolas peruadere, atque ipsos atrociter depasci, diutiusque quam alibi vigere atque perseuerare, insignemque ibi hominum stragem inducere. Hasq; puto causas, cur pestiferum contagium ex Barbariae locis peste infectis illuc asportatum, citius plurim*s homine&inuadat, quam ex Graeciae Syri que locis profectum atqucidiutiusibi vivat,atrocius que eam gentem feriat, atque perdat. His auditis, audiendum etiam est tempus quo ibi pestis manifestatur,& non minus cognosicendum est,quanto tempore duret, quando audierim, Iunio mense, Sole aestiuum tropicum permeante , omnem i pestilentiam ibi consumi, atque aboleri. Ideo istud mihi nunc narrare non te pi. geat. A L p I N. Libentissime a te nunc expetita dicam. atque nunc, tempus frustraconteramus, etiam loqui incipiam:
86쪽
Ii r Primus. 33ριμι loca AE cptia inuadere soleat, oequo tempore ipsa desinat. Cap. XVII
PE s ri s Cayri, atque in omnibus locis X gypti inuadere eos populos solet ineunte Septembri mense, usquCad Iunium iis enim omni biis mensibus a Septembri ad Iunium usque pestis
aliunde per contagium illuc asportata, eam gentem inuadere solet. Q primis in his mensibus accedit omnium est Leuissima, maximeque, si a Barbariae locis proficiscatur ; uniuersam etenim ipsa illam urbem aspere depascitur, multos, propemodumque infinitos mortales perdit. Minus se est , quo tardior illac accessit , viderique incipit, itaavi quo tardius venerit, eo initior ac breuior sit iudicanda : quoniam cum angustum habeat temporis, spatium , quo serpere per populum possit, nequit omnes filas in homines illos vires ostendere. Iunio vero mense, qualistumque,& quantacumque sit ibi pestilentia, Sole primam Cancri partem ingrediente,omnino tollitur, quod multis plane diuinum esset ii immerito videtur. Sed quod etiam valde mirabile credituri omnia supellectilia pestifero contagioinfecta tunc nullum conta gij effectinii in eam gentem edunt, ita, ut tunc)ea urbs ineturusmuac tranquillissimo statu reducatur, ex summe morboso; atqhmotbiparticulares, sporadicid Graecis vocati,tunc apparere incipitatesquinusquam gentium tempore pestis apparebant: GurLAND. Sud
nunquid aliis tribus sequentibus mensibus pestis illud profecta m. pulum illum corripiat, atque quam ob causam/ omnis pestilantia mense Iunio abigatur, atque omnino desina libenter etiam nu ex te audiremi A L p 1 N. Iamio Iuliu& Augusto mense nunquam,
ut Hgypti; affirm nt, visa est pestis illuc ex infectis locis profecta
quae eos populosi inuaserit. Quam Vero ob causam. ab AEgypto illo mense omnis pestilentia, quantacumque 5 qualiscumque sit, tollatur,nunc venari ac indagaro conabor. Arduamsane ac dissicillimam hanc cognitionem esse existano, proinde non ita iacile a me excogitata causae profere da est; sed prius ipsam veritati mm parare , ac recte contemplari debeo moxi in lucem proferre. G v IL A N D. Sapienteristuc illo pacto facies, sed quoniam tandiu .ibi cum ea gente versatus es, nondubito illiusce effectus veram asi
87쪽
ccertam causam te ab iis accepisse, atque didicisse , et teipsum ta. tione atque euentibus indagasse. Cupio igitur te nunc de his
causa Cori quassimque pessit a sit, mense
Iumo omnino tollatur. Cap. IVULALPINUS.
NI A et L est , neque fit aliquid eo in mense, scilicet Iunio. quod urbem a pestifero morbo infectam in salubrem sta tum mutare dignoscatur; Nili fluminis excepi' augmento, quod ipsum constantissime diu septim ad ecima mensis Iunij aeris illiusce temporis mutatione ab immodico caloris aestu inaequalissimo, ab Austrinis, Eurisque ventis , ut nuper dictum est, concitato, ad aerem minus calidum, sed aequalem, & continuum, siue ab Austrina morbosa eonstitutio ae in Septentrionalem Glubrem facta . . Namque aer tribus fete mensibus ante aestiuum Solsti: tium, quo tempore uniuersum pestis contagium absumitur, interrupi. calidissimus, fereque suffocans. animalia, ex Austrinis. Et isque ventis interrupte, ut superius sedulo narratum est, calidissimum spirantibus y obsecitatur, inaequalissimusque etiam, quiah venti non diu perseu erant, sed paticis quibusdam tantum diebus splerumque tribus spectare soleant mox desinere, a quibus subito. venti alii perflant, admodum corpora restigerantes. Atque ab his paucis post diebus rursum summe calidi redeant, aeremque non parum ab aliis refrigeratum ad immodicum. calorem consertim mutant. Quamobrem aer calidissimus, aestuosissimus, inaequali s-mus, pes imisque iis, tribus mensibus ingruit,& qui ipsum itidem foquitur, accedente Solstitio aestiuo,etsi valde M ipse calidus sit, est tramen mutinue aequ alis, uniformismon confertim , sed sensim ac sen sim mutationes, quae: coeli ratione fiunt, inferens. Accedis eri am per id tempus Septentrio alium ventorum, quoS nostri Etesias appel- qant, spuatio incipiunt etenim Sole signum.cancri innediente, e Septentrione ij ventis rare , qui totis Iulio, & Augusto menssibus constanter, facidissuneque perflant , M toto fere Iunio mense,
Cau finis. entis ab illis, iidem Septentrionalea venitorii, com
88쪽
linter spirare incipiunt, ibiquς proculdubio exi stunt, quos Gal. aliique Prodromos Vocat P. I CVque per id temporis incipiunt obseruari,a quibus fortasse non immerito causam extinctionis pe sis, morbosique in salubrem si tum mutationis penderearbitro
quando nulla alia ex conservatricibus causis,quas vulgus medico rum res non naturales appellλt, acre e cepto, ibi eo tempore apa pareat, in quam morbosi status insalubrem mutationem referre possimus. Ideo necessarium eri si huiusce mutationis causam aeri, mutationi acceptam referre : dc quoniam tunc aer mutatur ab aestuat ite calore, inaequali , in minus calidum, M Rqualem, atque continuum, mirum non erit, si quemadmodum prius aerea Cam psinis ventis, calore sitffocante, atq; inaequalissimo, quippe modo calidissimo, modb frigido effecto, ac vigende, morbosus status obseruabatur; ita eodemin minus calidum, atque in aequalem,& c5ς tinuum mutato, etiam morbosum statum insalubrem mutari, no , immerito dicendum erit. Corpora enimi in hoc actis statu valde calido,continuo, ac omnino aequali, semper calfaciente,dissatur, aperiuntur, euacuantur atque exsiccantur. Nam quisque per id
temporis saepissime per diem largisnine eXudat, quo fit, ut pestiferum etiam contagium ab aeris insigni S assido ro calo et exobir,atq;:
dissipari non iniuria sit credendu. A Nili fitiminis facto augmen to, aerem in hunc statum mutari posse alliquibus forsitan videbitur, quo leo demetempore , scilicet Sole Solstitium tenente cum annis singulis flumen crescere ineipiat die decima septima mehsis Iunij) constantissime observetur, hunc aeris salubremitatum valgari. . Q d sane ita non esse dilandit illo innipore , quo ibi omne pestilens contagium absumitur. Fili incrementum obscurissimu
ac paucissimum esse, ex quo aes DonPoterit usque adeo alterari,ac a priori statu mutari,qui .posia morbosum eius statum corrigere, aut omnino tollere. Itaque illiusce fluminis incrementum esse in causa ut pestilentia illa desinat, n erit creden dum, quado alio tempore evanescit pestis, & alio flumen suum suscipiat augmen tum, quod aerem multum alterare queat. Pestis extinctio nihilo minus coincidit cum fluminis augmenti principio,sed quia incrementi initia tenuia satis sunt, atque ita obscura, ut vix ab omnibus dignoscatur, per id temporis inceptam esse illiusce auctionem ita, ut vel nihil , vel parum aes praesenti eius temporis, a priori statu mutatus sit. quomodo itaque acr Vel nihil, vel paruissime mutatus
89쪽
talamin v an habere potuerit, qui possit mutare statum pestilentem in saluber rimum Z certe nemo hoc affrinare audebit, nisii dixerit etiam tolli pestilens contagiu ab occulta aliqua causa; veluti principium quoque augmenti fluminis illius per singulos annos, eo dcm mense, die, S hora constantissime ac semper obseruatu, ab eadem occulta causa pendere multi non immerito assirmant, quando huius perpetuo incipientis augmenti causam posse naturae principiis indagari, ac vere cognosci, nullo modo posse fieri mihi videatur.
Hincque ancipites nos non immerito fieri, quod Nili aquae illud augmentum ex pluuiis Ψthiopum principium habeat, quoniam nulli bi pluuiae semper fieri incipiunt eadem tum die, tum hora, ut possint eadem die semper flumen aliquod augere; quod si verum
esset, utique dubitare omnes possent, causam generationis pluuiarum , in aeris temperiem inconstantissimam referri debere. Qirare non videtur verum esse,pestis illam dissolutionem tempore eodem, quo flumen augeri incipit obseruatam, posse a Nili augmento causam habere. An vero ipsa referri possit in Etesiariim spirationem, quando hi venti tunc spirare incipiant, placidissimeque per totam aestatem continuent 3 Sed non desunt aliqui, qui ventos quod ipsi incipiant accedente Solstitio cancri, in esse Ete-sas denegent. Namq; omnes, qui de his scripsere,cos flare incipere a canis sideris ortu assirmant, ut Gal. in lib. de caus. procatarct. cap. I. atque in I. epidem. memoriae prodidit. De his vero Plinius in lib. M et . Nat. hist. scripsit, ita dicens: Ardentissimo autem aestatis tempore exoritur Caniculae sidus, Sole primam partem Leonis ingre-
diente,iqui I s. ante Augusti Calend.est .huius exortum dieb. octo ferme Aquilones antecedunt, quos Prodromos appellant. Post biduum autem exortus, iidem aquilones constantius perstant diebus quadraginta, quos Etesilas vocant. Cum igitur Cayri hi venti constanter flare incipiant sub Solstitio aestiuo, non poterimus statuere eos esse Etesias. GuILAND Non ob id tamen ita facile negandum erit, quod Cayri venti illi solitum tempus, quo in Italia Etesias flare multi scripsere, antecedant, fere per mensem non esse Etesias, quando alia eorum Ventorusigna observentur. Nam ex Septentrione ipsi spirant,constanterq; flant diebus quadraginta,& multo pluribus etiam,non aspereque sed summe placide spirant, dieq; ab ortu Solis incipientes,auram frigidiusculamessicientes et quae omnia talςs ventos denotant. tam vero ob causam ibi
90쪽
incipiant sub solstitio aestiuo & Italiae in locis eo tantum Solstitio peracto ab ortu caniculae per aliquot dies, ibiq; longiori quoque
tempore, quam hic observetur,spitent non est nostrum nunc conia siderare, ac contemplari. Neque plane veram esse Aristotelis senatentiam in lib. 1. meteororum literis traditam, hinc dubitari postset, quando is dixerit; a reuersione Solis a Solstitio Cancri, dum Leonem ingreditur, Septentrioni multo calore communicato,ab eoque eorum locorum nivibus glacieq; liquatis, flatus inde excutari, a quibus Etesinae ortum habuerint. QPando in AEgypto Sole ad tropicum accedete, Etesiae fiant. Quod si ita esset, proculdubio aut eodem tempore,tum in talia, tum in Egypto obseruarentur, aut prius in Italia sentirentur, quam ad AEgyptum peruenis ent. Sed cum prius ibi csnspiciantur, dicendum erit ab eadem effectrice causa ab Aristotele significata, scilicet calore, eos ventos nasci, sed nona liquatis nivibus, glacieque locorii Septentrionalium, sed Graeciae aliorumq; Asiae minoris, quae sunt AEgypto proxima, qtliae habent excelsos montes, Lquibus nives calore liquatae halitus AEgyptiis locis mandantes, illos profecto ventos efficiunt. Non puto igitur ab re nunc ex te dictu esse, illos ventos incipientes flare in Agypto, Sole Cancrum ingrediente, dc perdurantes fere toto mense Augusto esse Etesias. Tu modo perge ad inceptae
reliquum orationis. AL p IN. Ab his igitur ventis aerem alteratum, esse causam cur pestis illa dis luatur, multi illoru affirmanti d etiam non videtur penitus a veritate alienum, quando id multis etiam rationibus nobis persuaderi possit, in primisque ex contrariorum naturae rationem amque nulli dubium est, austrinos eos ventos, quos dixtinis ab iis populis Campsim nuncupari, natura ac qualitate opponi Septentrionalibus Etesiis vocatis: . , dcum verum sit, non erit mirum, diuersum planeq; contrarium statum, cum Etesij ventis dominatur, aerem habere, ab eo, qui Cam-psinis oppositis spirantibus prius obseruabatur. Ideo si his vigentibus in aere status aeris fuerat morbosus, procul dubio ipsis ab-Ωrbiis, Etesiisque oppositis flare incipientibus, constanterq; santibus , in oppositum, qui est salubris, ipsum mutari debere affirmandum erit. Accedit natura Etesiarum,quae aduersatur pestilentibus constitutionibus, quemadmodum austrina putrefactionibus fauere, obseruatur. quod Gal. in primo lib. de temp. ita scriptum cap. ἰ reliquit. Deprehendas ex Borea, qui siccus natura & frigidus vel
