장음표시 사용
11쪽
Miaque de causa, quod postea patebit, libris vere Hippocrateis item subiungo interpolata in Epid. I. et III.
Prorrheticum II. Iam vero nos convertimus ad aliam partem et scripta e schola Cnidia colligimus. Sunt hi sequentes:
id. VII. et V. pars secunda, tertia libri de Morbis I. do Morbis II. III.
de Assectionibus internis. do Ulceribus. . de Haemorrhoidibus. de Fistulis. de Loeis in homine. db Visu. de Morbis IV. de Natura pueri in partu. de Morbis mulierum I. do Sterilibus. de Morbis mulierum II.
do Euperlaetatione. do Foetus ofectione. de Natura muliebri. de Fractis et articulis. mehlicus. d6 Glandulis. db Corde.
fragmentum primum et quartum libri περὶ ὀστέων φυσιος, quorum hoc etiam id. II. legitur. Quemadmodum hi Cnidiorum libri sunt, ita dogmaticorum, sophistarum, rhetorum Sunt: libri de Victus ratione I. II. III. cum libro de Insomniis. de Principiis.
de Aetate. de Septimestri partu de Oetimestri partu. de Hebdomadis. de Flatibus. Lex, de Arte, de Vetere medicina. de Decenti habitu et Ρraeceptiones.
12쪽
menti tractatum unum possidemus de Capitis vulneribus; de ceteris chirurgiae partibus, de ceteris κατ' se ειον, ut Hippocratica sormula utar, nihil; de mulierum morbis, de re obstetricia nihil l - Semeiotices fragmenta aliquot; - aotiologici. argumenti partes supersunt libride Aere, aquis, locis; - de morbnum curatione introductio superest ad opus, quo de omni in morbis victus ratione egit; - Observationes morborum epidemiorum quatuor, morborum singularium quadraginta duae supersunt. Plura ab illo relicta non habemus; - qualem vero auctorem suisse hae operum reliquiae testantur 3 In semeioticis diligentem et ingeniosum cernimus observatorem, conditionem, in qua aegrotantes versarentur e concursu phaenomenorum prudenter diiudicantem, - quae coniuncta rerum natura obseri, non distrahentem, sed singula suo loco et tempore observantem et tanquam naturae artificio depingentem. In morborum observatione summis lineamentis eorum initium, incrementum, decrementum, exitum describit, ita ut filum unum continuum appareat per totam narrationem a principio ad finem usque pertingens, neque interruptum; ipsa autem factorum enarratio tam clare proposita est, ut eam legens iis, quae ante multa
13쪽
id emios per variam anni temporum conditionem horumque consecutionem delineat, eorumque formas diversas per aetates hominum, sexum, corporis habitum diversum persequitur. Detherapeta in morborum desuriptionibus vix loquitur, memorat tamen medicaminum adminibstrationem, ubi ad symptomatum rationem et morbi decursum vim habere potuisse videntur. Quantum vero in morborum intelligentia aeri sui medicis praestiterit, docet eius Cnidiorum methodi nosologicae reprehensio, quae tam est vera, ut in eius iudicio aequo et leniter prolato ne tantillum quidem hoc ipso, quo vivimus, tempore mutatum cupias, aut mutare 90sse credas omnino, nisi desipere velis. Quid enim p aestimare rem, ut ipse Hippocrates aestim vit, nobis licet: nam testes habemus vitiosae methodi ipsorum Cnidiorum scripta. Hippocratis methodus ea fuit, unde omni aevo boni quid nasci necessario debuit; Cnidiorum ea, unde numquam uliquid, quod praestans esset in suo genere, nasci potuit. Nec minus iusta mihi videtur Hippocratis eorum curandi rationis reprobatio; quae quorsum medicos abdinerit, luculenter apparet ex Didemiorum quitato. Quae ab Hippocrate de morborum tractatione scripta legimus eiusmodi sunt, ut aptum, prudentem, peritum artificem testentur; monita practica profert, quae nostra etiam aetate post tot saeculorum lapsum, teneri debent; quod nisi artis praestantiam testetur, non video quomodo artis praestantia in quoquam demonstrari In aetiologia morbos e rerum natura, inter quas vivat homo, repetit, non ut philosophi antiqui e dogmate aliquo imaginariag factorum interpretationes repetebat, sed observavit naturam et observatione observationem illustrat, animadversis anni temporibus diversis et annis diversis inter se comparatis, exploratis regionibus diversis, aquarum in iis natura, ventorum ratione, situ vario, coelo diverso, hisque omnibus inter se collatis et compositis. In quibus omnibus hominem respiciebat in natura viventem, rerum externarum actioni submissum, et rerum illarum externarum lacultatem, qua hominis indoles tum psychica, tum physica definiatur, mutetur. Omnia quae scripsit testamur ingeniosum naturae observatorem, semper naturae scenam respicientem, non e dogmate praeconcepto rerum naturam interpretantem, naturae opera ad dogma detorquentem, sed naturam semper interrogantem et e singularibus observationibus universalia deducentem.
Et quemadmodum ingenii praestantiam viri praeclara illa methodus testatur, ita eandem teStatur pura, simplex, nitida oratio, qua suas ohservviones et meditationes aliis tradidit. Nisi sorte rideas me puram Graecam orationem laudi ducere viro veteri praestanti. Temporum nostrorum ratio fere facit ut risum exspectes, cum talia tangis. Sed vide, cui ridiculi videntur; qui talia suo pretio aestimant, num tu patrio sermone tuo tam recte scribas, quam Vir Graecus hic suo. Et si e habeto pulchram hominis praestantis cuiusvis animi et mentis imaginem perinde atque Hippocratis, pulchro sermone repraesentari, quippe qui virtutis internae signum sit externum. Hominis sermo ipse homo est lBeeel summis quibusdam lineamentis Hippocratem tibi dedi, qualem equidem cognovi. De chirurgia viri non sum locutus; infra eam attingam; nunc pergamus ad alios. Et hic quidem statim nomen se mihi obseri, quod in historia medicinae antiquae legitur, sed quod quid significare debeat, si veterum scripta haec reputemus, vix scias. Volo nomen Hippocraticorum, quo indicare voluerunt discipulos sonis Coi et viri imitatores. De quo no-
14쪽
ruine quum egerimus, apparebit quam sive insignes sive exiguos fruetus doctrina Hippocratica prisco illo aevo tulerit. Quid igitur de Hippocraticis 'discere licet ex his veterum operibus p
rtasse, - neque enim res certa est, - fortasse fragmenta descriptionum morborum in
idemiorum II. IV. VI. obvia, quae si sermonem respiciamus et formam narrationis, prope ad Hippocratea accedere dixerim, ab eius discipulis, ab Hippocrati eis igitur sunt conscripta. Sed in libris serioris temporis in hac sylloge medicorum veterum frustra aliquid quaeris, quod Hippocrateae artis imitationem reserat, adeo ut brevi post eximii viri tempora hanc veterem artem exstinctam esse dixerim, ita ut posteri ex Hippocratis laboribus perexiguum ceperint Ductum. Sentio me non decere leviter hoc proiicere, quapropter paulo enucleatius de hac Nemo sane scriptores, quales 'thagoreus illa, qui librum de Hebdomadis et qui cum eo coniuncti sunt, conscripsit, vel Heracliteum illum, qui libros de Victus ratione et de Insomniis reliquit, vel Maximandri et Anaxime nis asseclam, qui librum de Flatibus eo osuit, Hippocraticos, i. e. imitatores, discipulos Hippocratis dixerit. Res ipsa loquitur non esse. De Cnidiis postea dicam: hos sano Hippo ratis discipulos non dicemus, quippd iis adversatum esse novimus. Attamen aliquid nunc notandum, quod ad rem praesentem laesi: nempe morborum historias specto, quas Cnidii recentiores reliquerunt. Nimirum hi in penuria monumentorum veterum do hac re iudicium ferre liceat, Hippocrates primus omnium artem morbos epidemios et singulares scriptis mandandi et dopingendi in modicinam sntroduxit. Fortasse morem illum servarunt proximi aetato ab illo discipuli. Num vetores Cnidii, Hippocratis decessores et aequales historias morborum conscripserint, non novimus; nullae ab iis scriptae supersunt. Quin si parvam illam, seu potius pravam Cnidiorum intelligentiam mor-
horum cogitemus, probabilius esse existimo eos non scripto' mandasse observationes, quam
periisse. Sed relicti sunt libri Epidemiorum VII. et V. a Cnidiis recentioribus. Itaque probabile dixerim veteres Cnidios historias morborum non conscripsisse, recentiores vero Cnidios, qui Hippocratis opera legerint, sacere coepisse. Ita ut hac in re fructum aliquem artis Hippocrateae apud posteros agnoscere mihi videar. Nemo negabit magni laetendam esse istam historiarum morborum descriptionem, semperque mihi mirum est visum praeterquam apud Hippocratem et, qui proxime illi successerint , Coos et recentiores hos Cnidios, nulla huius rei vestigia repud Graecos et Romanos apparere. Quodsi iam antiquissimas historias ex Epid. I. et III. cum recentioribus ex Epid. VII. V. comparemus, statim apparet illas ab ingenioso medico esse conscriptas, has contra a medioeribus artificibus; at secerunt saltem illi Cnidii recentiores et hac in re Hippocratem imitati esse videntur. Quid in chirurgicis recentiores Coo seni debuerint, sciri non potest. Summa eorum, quae
ex his, de quibus nunc agimus, sontibus hauriri potest, petenda est e libro de Capitis vulneribus et e libris de Fractis et articulis, iisque quos eidem auctori adscripsimus. Liber de Capitis vulneribus Hippocratis scriptum est, qui quid in eo scribendo decessoribus debuerit,
plane ignoratur. Item nescimus num seriores inter veteres hunc chirurgiae locum magis excoluerint, nec ne; nam scripta reeentiora de hoc argumento in hac sylloge non habentur
Auctor libri de Fractis et eorum, qui eum illo coniuncti sunt, suit Cnidius, legerat idem Hippocratis opera, sed quid hic in chirurgicis, de quibus agit, sive Hippocrati, sive Cnidiis
15쪽
antiquioribus debuerit, non novimus. Itaque num chirurgia Hippocratis ad seros Graecos transmissa sit, numquid in ea ab Hippocrate didicerint praeter tractationem vulnerum capitis pariter res sunt, quas plane ignorare nos ingenue profiteri oportet. At Hippocraticus est interpolator Apidemiorum I. et III., qui mognosticum consarcinavit, et Prorrheticum ΙΙ. composuit 3 Equidem vix Hippocratis imitatorem hunc dixerim. Probabile est illum Epidemiorum libros vero Hippocrateos in praesentem formam redegisse; e Praenintionibus Coacis, idque e locis, qui Hippocrati tribuendi videntur, Prognosticum composuisse. Probabile est illum utrumque librum . ea sorma edidisse in usum diseipulorum, sed licet id secerit, non ideo existimandum est illum Hippocratem intellexisse. Quin testis est 'orrheticus II., quem librum eundem illum virum composuisse probabilem esse opinionem in pro- legomenis ad hoc vol. III. abunde demonstravimus, quam longe ab Hippocratis ratione et praestantia abesset; idem autem testantur plura ex interpolatis in Epidemiorum primo et tertio. Licet hie igitur Hippocratis opera triverit, compilaverit, in aliam sormam rede erit, vix hune quoque, qui ceteroquin esse videri possit, Hippocraticum dicere ausim. In protegomenis demonstravi, vestigia imitationis orationis Hippocrateae in Monnullis libris apparere; sed observantur in libris, qui a methodo et ratione omni et praestantia Divini senis, quam longissime recedunt.
Itaque medici post Hippocratem multo magis Euryphontis quam, Hippocratis discipuli fuerunt; quod mirum videri non debet, sed intelligitur inde , hunc quam illum imitari longe
fuisse difficilius iis, qui ingenii praestantia cum Hippocrate comparari nequirent. bHoc autem ne rursus leviter Uirmare videar, de Cnidiis nonnulla adnotare lubet. Initio libri do Victu acutorum Hippocrates reprehendit Cnidiarum sententiarum auctores, simulque profitetur τοὐς ὐστερον ἔμιδιασκευάσανους ἰητρικίτυον ' τι ἐπελθεῖν περὶ σων προσοιστέων ἐκάστοισι. Itaque Hippocratis aevo sententiae illae Cnidiae exstiterunt, aut paulo ante; recentior ἐπιδιασκεύασις vero ipsa illa aetate nata est. Apud Galenum Euryphonti tribuuntur sententiae Cnidiae. Fuit hic Cnidiae, quemadmodum Hippocrates Costegetiolae antistes. Sed Cnidiorum ratio elucet in libris certo certius diu post scriptis, nam ad Philippi Macedonum Regis tempora reserendi videntur. Hac de causa locutus sum de Cnidiis veteribus, Hippocratis sere aequalibus et de recentioribus, quorum opera multo post Hippocratem et Euryphontem scripta supersunt. Quod inter haec scripta interesse puto huc redit. In Cnidiorum recentiorum operibus dogma pellucet quovis sero loco, de bile et pituita in plurimis, de quatuor humoribus in paucioribus libris. Hoc puto novum est et dogmaticum illud
elementum veteri doctrinae seriore aevo accessisse existimo. Ceterum perparum prosecerunt recentiores et Cnidiorum veterum methodum nosologicam, therapeuticam secuti, etiamsi nonnulli Hippocratis scripta legerint et eius sermonem locis nonnullis imitati sint, longe magis Euryphontei quam Hippocrates sunt habendi, alii vero ex iis nulla omnino imitationis Hippocratis vestigia obserunt. Vitia methodi Cnidiorum ad seram illam aetatem usque cernuntur eadem, quae Hippo-erates antiquis obiecit; quin alia apparent, quae non constat senem Coum respexisse. Hippocrates vitiosam esse methodum uosologicam eorum contendit: nimis multos morbos
16쪽
ars et methodus observandi. ,rtit in Cnidiorum therapeta. Qui de se narrat in Epid. pi, de se narrat; errores confitetur pessimos, qui rudi paur.. Rude erat illud ἰσχυρώς βλιμάζειν, de quo loquii dixi: - largiamur hunc aliis suisse rudiorem; sed rudido ab Euryphonte inde his Cnidiis erat propria. Eius aut i loco sit ustio corporis phthisicorum pluribus locis, ita - ος πυ-ας υπ' Εὐρυρωντος ἐν το σωματι a Comi
17쪽
ctu ligularum et in una alteraque historia morbi, Paliquam praebeant. Nostris vero temporibus illi etieum proposuerunt tanquam artificem: qui nihil seci
ovo avium, gallinaceo, nova organismi ortum est contemplatus, qua in re, quot 1lla aetate
sane mirum non est, sere incepit ubi hodierni eruditi observandi finem laciunt: ut ita di eam, sed hunc primum reperi de his rebus seorsim et suge agentem: ut hie physiologus plane eo sensu sit, quo hodie eruditi illo nomine appellantur. A nostris temp6ribus sane mutium differunt illa, quibus demonstrari debuit potum, quem sumimus, non is p lmonem, sed in ventridulum deserri; verum repidum est physiologorum hunc antiquissimum ἱστόρια sua expromentem audire, quibus quod verum esse videt defendit. Nimirum hic, lieet dogma de humoribus amplexussit, iobservavit naturam, ut eam explicaret; experimenta physica ad phaenomena corporis vivi explicanda adhibet, phaenomenis in plantis observatis eundem in finem utitur; qua in re omnia quae proseri, disciplinae quidem primam aetarem testantur sed bene tamen meruit de rebuε medicis, qui prima illa initia tanquam sandamenta erigendo aedificio subiiceret. Praxios me. re non se praebet, nisi ἐπιδιασκευαστὸν operum Cnidiorum antiquiorum: Alter est chirurgus ille, de quo supra iam sum locutus, quem quodammodo saltem et in anatomia et in arte chirurgica aestimare licet. Galenus huius fragmentum de venis cum ΡΟ-lybi fragmento, sicuti in protegomenis scripsi, comparavit. Hippocratem ipsum illum suisse credidit Pergamenus, sed salso. Luce clarius apparet eum vixisse aetate, qua anatome non parvos progressus secisset, si ex Hippocratis aetate rem aestimes. Hie in libro de Capitis vulneribus suturas capitis formae cranii ratione habita ita describit, ut pro parte descriptionem imaginariam osse dixeris et ut eam sorsitan intelligeres, si ipse Cous eam tibi explicaret, nunc non ab omni parte perspicua videatur. Sed chirurgus noster plura habet quae manifesto ostendunt eum corpora hominum exploravisse. Merito Galenus eius descriptionem venarum Polyhianae praesert. Polybi descriptio salsa et ficta est et tuto statuere licet Hippocratis huius rei scientiam non fuisse meliorem, saltem si Polybus senis divini gener fuerit, quemadmodum esse putatur. Sed praeter hoc argumentum, quo de parva anatomos scientia in illustri medico Coo constat, aliud est: nempe in Hippocratis operibus non apparet hunc arterias a venis distinxisse, sed potius constat illum utrumque vasorum genus communi φλεβών homine ap-
19쪽
aetatis comparatis. Quin ad hius intelligentiam lacit eum cum Herodoto comparavisse quod attinet ad descriptionem eorum, quae in regionibus peregrinis observarant, et videre quam in naturae explanatione sibi sint similes aut dissimiles. Quod equidem de utroque cognovi me in opinionem induxit, Hippocratem esse ingeniosum naturae observatorem, quem cum Uumboldiiis nostri aevi conserre, oporteat; Herodotum esse minus ingeniosum Observatorem, sed .
suavem narratorem eorum, quae vidisset.
Sed hac de re plura proferre nunc non lubet: sunt alia, de quibus aliquid dicendum habeo. Ego iam qualicumque tandem modo, attamen ut potui, hanc medicorum Graecorum vetussimorum editionem absolvi. Ucet omni tempore paues fuerint, qui in eiusmodi labore operam ponerent, non defuerunt tamen qui per saeculorum cursum eum susciperent. Itaque tempora, quae vivimus, duas protulerunt Hippocratis editiones, neque causa est, cur non novas editiones eruditi post hanc nostram parent. Quin ut laetant, eos quam ossiciosissime invito. Qui rem actam se agere putabit, si ad eiusmodi quid se accingat, magnopere falletur. Qui sedulo operam ponere velit in horum medicorum studio non poterit non ad eorum intelligentiam proficere. Quod alii et ipse attulimus firmandum, refellendum,icorrigendum, emendandum erit, nova in medium proferendi occasio non deerit. Condicio, in qua ipse haec scripta reperi, eiusmodi erat, utine multo quidem me peritiorem iure quis exspectaverit omnia vitia vidisse, quae insint, ut omnia, quae viderit, recta et debita ratione sustulerit, ut nusquam in errores inciderit. In tam corruptorum textuum restitutione non nisi sensim sensimque ad verum propius accedimus, neque accedimus nisi plurium opera coniuncta. Dubium non est, quin qui sedulo in hac re operam navare velit, cum fructu id faciat. Quod quum verum nec dubium, sed certum esse noverim, aliud quid diem. Fieri possit, ut quis his studiis operam dare vellet, sed ut eum deterreret instrumentorum inprimis manuscriptorum
subsidiorum inopia. Quare hoc dicam: Hippocratfs primum edi debuit e mss. , qui libris manu scriptis ad nos pervenit: profuit editoribus deinceps collatio codicum, quos quisque in promptu haberet. Sed post Foesii, aliorum et laurei editionem codicum collatio non multum
lucis adferre poteriti optimus cod. Marcianus perpauca mihi praebuit, Vossianus, qui deterior illo, nec tamen negligendus, item perpauca mihi suppeditavit. Quapropter ego sic sentior codicibus mss. si quis uti possit, eum,eos negligore sane non debere: sed non hoc ante omnia in suturo editore ego requiro, ut multa mss. conferre possit; -ised hoc ut sit ei Graeci sermonis universi et horum medicorum sermonis recta scientia usu diuturno comparata. Longe certissimum, plus sine codicibus profecturum eum, qui debita linguae Graecae cognitione instructus sit, quam qui leviter tantum ea cognitione imbutus sit, licet insignem manuscriptorum numerum contulerit. Causa, quare a mss. minus exspectem, quam ab editoris ipsius praestantia, manifesta est: vitia, quae lectionem maxime impediant, nata sunt temporibus antiquIssimas et recentibus nostrorum temporum codicibus transmittuntur, non tolluntur. Qui probe Graecum textum legere et emendare. noverit si utatur apparatu hodie edito, facile operae pretium praestabit in nova editione adornanda; qui id non noverit, ne praestantissimo quidem ac ditissimoin o apparatu, - si, quod non credo, haberi possit, - instructus, multumessiciet. Itaque qui medicus ipse his medicis Graecis operam navare velit, Graecam linguam bene discat, cetera omnia sponte sua, ut ita dicam, accedent.