Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

P.R AE F A T Ι . rum materierum, vel ab earum diversa elaboratione peculiaria emergunt mixta qua suas merentur laudes ; praesertim ad nonnullos eradicandos morbos qui clancularias vitae struunt insidias. Materiam medicam excipit accurata morborum historia quam vix nili improbo labore, diuturna meditatione , & assiduis lucubrationibus astequi licet. Hodierna manu versentur opera exercitatissimorum Me dicorum qui sedula industria morbos ad vi Vum depinxerunt & genuinam medendi methodum reserarunt.Parum tamen prodessent ingentia volumina , etiam selectissimis Observationibus referta , ni Tyrones inter aegros & morbos versando ex ipsemet me dicatricis naturae sinu salubriora praecepta depromerent. Haec est pixis nautica quae in

immense & procelloso aequore dubium juniorum medentium sistit iter : haec est fax quae spississimas solvet tenebras & prima

inexpertorum tentamina ab omni erroris

periculo vindicabit. Ex praehabitis jure colligitur arduum esse confragosum Medicinae iter i cur fit ut

12쪽

bus pateat. Mirari profectὁ subit perfrictae& inverecundae frontis viros Pseudo-Medicos , praeclara medendi scientia nequidem a limine salutata , nefando & temerario a su morborum curam suscipere. Ubique Occurrunt empirici & circulatores qui recoctis verborum globulis incautorum fidem ana biunt , vel auritam plebem vaniss1mo Ve borum strepitu sibi conciliant; ac saluber rimam artem quam ne summis labris degus tarunt callida protervitate conspurcant.

Quot imperiti inferioris subsellii qui simi

rum more ad Medicorum mentem compositi nullum non movent lapidem ut fallacibus hamis repugnantem praedam undique& totis viribus convellant. Nec pudet viros religiolbs turpi lucro inhiantes ab instituto vitae genere deflectere, adeo ut siborum m niorum obliti alienis intempestivh haereant. Haud foedius medendi artem deturpant aniculae , quae praesentissima remedia quemvis morbum fugantia ex oleo & pipere condita in promptu habent: sed extra aleas evaga

rer , si vetustissimas Medicorum querelas

13쪽

PRAEFAT IO. huc attexerem; vetat angustior pagina , nec sinit instituti ratio. Illuc duntaxat coronidis loco addere litaceat, perenniora Medicorum studia nus quam prospero beari successu, ni doctrinae insignia virtute & morum integritate illustrata prudentiae hac sapientiae notis ful

geant ; illa quippe scientiae oculus; haec

manus est. Plura enim , ut verum fatear, in sinu naturae latent, quae lynceos etiam oculos fugiunt; l c sorte manent posteros, eorumque futura promovebunt tentamina rhoc tamen solatur naturae humanae scrutatoris animum de ulteriori veritatis inquis, tione de ridentem, quod aequa caligo caeteras etiam nobilissimas occupet 'cientias,

cui fugandae tamdiu fortis impar erit ingenium humanum , quamdiu sub mortalitatis exuviis ingemiscere cogetur.

14쪽

PROSPECTUS CAPITUΜ.

ELEMENTORUM PHYSlOLOGIAE

SECTIO PRIMA,

FUNCTIONES VITALES,

CUM SUBIECTIS.

Hominis conspectua , Hamatosis, Is Pagina Respiratis, s scordis motus, 66 Respirationis usus prima, Sanguinis circulus, 73 , IO3 nrais, 32 - secundarii, IIo

ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE

SECTIO SECUNDA,

FUNCTIONES NATURALES,

15쪽

Secretis, 136 Mucus se ceramen , acrompha, i 7 Hominis generatis, 263 Natritio,. 179 Virorum genitalia, aO rina, 183 Semeu, 2O8Succus atrabitarius , 188 organa muliebria, etia rapiratio is sudor, iso Catamurnia, et II Pimmedo medulia os Couceptus, 223sum, I97 Fufius nutritis, 229 Humores oculos irrigan- Partus, 237tra, 199 L c, a 3

ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE

FUNCTIONES A N I M A L E S.

Linex nervems, P. a 7 Gustus , auo Motus muscularis,16 Olfactus , 293 Sensationes inter , 273 Auditus, 29sSensationes externae, a87 Hisus , 3 os Tinus, 28 S Somnus, 31 3

16쪽

PRO LEGO ME NA

N-l EDIC IN A a praecipuo medendi

munere sic nuncupata , eXperientia:

natales debet. Necessitate impulsi primi orbis incolae nonnulla coacti sunt experiri remedia ad profligandos morbos humanae sortis soboles t eorum eGctus prosperos & adversos accurate ' notabant ut salubriora praesidia a noxiis secernerent. Nul- iis Legibus constabat Medicina cum prirnus Hipocrates dispersa circa morborum curationem theoremata collexit di in artem redegit, quam nimia garrulitate conspurcavit Galenus : hanc demum Arabum cura illustratam , omnibus absolverunt numeris posteri , nec dubiis celebrarunt praeconiis. Est igitur Medioina haec variarum corporis Medic affectionum cognitio , qua praesentes fugan--dςβni tur morbi & futuri praecaventur ; hinc patet corpus humanum motibus vitalibus instructum pro Medicinae subem haberi ; homi uiri bbnem morbis obnoxium Pro ejus objecto ue jectum em vero esse sanitatem. & fim s.' Medicina dividi solet in Theoricam dc Prac- Dikisericam. Theorica, P siologiam , Putholsigiam , in quin,& Semeioticem sub te habet : Prima de iis que Par- quae ad corpus humanum naturaliter cons titutum spectant disserit , Secunda Corpus

17쪽

α PRO LEGOMEN A. humanum in statu morboso positum con siderat; Tertia utriusque corporis status tradit signa. Practica vero dividitur in Hygieinem, dc Therapeuticem : 'gleine sanitati conse .vandae invigilat recta sex rerum, ut inquiunt, non naturalium administratione ; quales sunt aer , albus & potus, motus & quies, somnus & vigilia, excreta & retenta, animi

pathemata : Therapeutice morborum curationi incumbit, primo per methodum g neralem medendi, secundo per instrumenta indicationibus congrua. Hisce quinque partibus seu membris constant Institutiones Medicae , quae basis & fundamentum totius

Artis merito censentur.

Qtioniam Physiologia, prima institutionum Medicarum pars, explorat usum partium quas exhibet Analome, necessiam judicamus

ut Medicinae alumni , nisi prius perspecta

corporis fabrica, ad haec abdita oeconomiae animalis penetralia minime accedant; alias infausta essent eorum studia. Quandoquidem humana compages, non secus ac alia corpora, variis substantiis ab invicem discrepantibus constat, expedit ut naturae humanae Scrutator nullum non moveat lapidem ut veram notitiam indolis variarum materierum quibus scatent corporis viventis

fluida , & concrescunt solida assequi valeat: nec hilum proficit lustrando curiosis oculis corporis fabricam, ni plurimum impendat laboris & industriae, ut latentem Morborum Causam a vari1 indole materierum insensibilium quibus exsurgunt organa, & constant humores eruere valeat: cur haud abs re erit

18쪽

PRO LEGO MENA. sc in gratiam eorum qui Physicam a limine . salutarunt ) nonnulla circa corporum principia praelibare ne illam Physiologiae partem, a recentioribus inconsulto postliab tam ' . sicco pede transeamus.

torum do,strina ue & forte angustiori .

humano conceptui haec reconditissima na- . turae arcana attingere nusquam licebit: cur

minime mirari subit si circa primaria corporum principia multlim contro 'ertatur apud Philosophos & tot fere sint. Opiniones quot sunt Libri. Inter Veteres V Infinitum pro elemento universali .habuit : h bhE IE Mocles Amorem & Sympathiam admisit; rerum Xenophanes Unitatem s. Pithagor s Numeros s principia. Divinitatem , Ideas & Materiam ; Melissus Ensue Epicurus Atomos ; Anaxagoras Particul s similes ; Leucippus & Democritus Plenum & jVacuum ; Heraclites &'Archelaus Ignem ; Anaximenes Aereian; Thales Aquam , Pherecides ; Arasoteles Materiam , . Formam Sc Privationem ; Zeno fatum Ignem, Aerem , Aquam & Terram , Parmenides Calorem & Frigus 3 Atheneus Medicus C lidum , Frigidum , Humidum & Siccum , quibus addit Spiritum universalem. Inter recentiones Gallendus Divinitatem dc Motum ; Flud Lumen dc Tenebras ; Carte-sius triplicem materiam ; Chimici Mercurium , Sal, Sulphur, Phlegma & caput

19쪽

tem. Circa vacuum.

Instituti

ratio.

& Cartesus materiam in infinitum divisibilem declararunt ; Leucippus , Empedocles , Democritus , Epicurus & Gaffendus Atomos omnis divisionis expertes celebrarunt. Nec minor est lis circa Vacuum ; Chr sipus , Hermes Trimegislus, Thales, Empedocles, Zeno,

Stoici, Carte s dc major recentiorum pars Vacuum negarunt : Leucippus , Democritus', Xenophanes , Epicurus , Lucretius , Gassendus, di Nerulonus contrarium affirmarunt. Circa motum & quietem acriter etiam disputarunt: nec desunt qui motum plane negarunt , inter quas eminent Parmenides ,'Melissus , Zeno , Sextus Empiricus , Diodorus , aliique stationarii nuncupati: Heraclitus &Diogenes qui in contrarium pugnare haud verentur quietem desiderari in rerum natura audacter declararunt: cui postremae opinioni assensum praebuerunt Pr'clari inter recen-

tiores Philosophi Uchirnhausim & Lesinitius. Nihil esse demunti tam absurdum quod ab aliquo Philosopho in medium haud fuerit

adductum recte notavit Tullius. Quis inter tot opiniones ab invicem disecrepantes, & in contrarium pugnantes haud anxius haerebit: sed missis futilibus altercationibus & vanis disputationiblis quibus scatent Libri, cum haud nostrum sit tantas compinnere lites o quid de hac re arbitremur candiduaperiemus. De Philosophorum hypothesibus parum solliciti , ea duntadiat quae exhibet experientia adducemus , ne devia Physicorum Vestigia premendo erroris , imo & evagationis periculum incurramus. Quamobrem

20쪽

PRO LEGO MENA. Shaud Veterum opinionum Pelago nos committemus ; nec novitatis amore capti recentiorum inventis plus aequo indulgebimus ;sed inter utrosque tulistimi medium tene' bimus iter.

PRAE HABEND A. CO R P u s sensibile & Physicum ex minoribus partibus coalescere ultra Omne dubium positum est. Partes quze ratione principia tenuitatis sensis fugiunt, dicuntur Primaria Metaphy-Pri ipia ; quae vero proprio naturae motu , sca&Phy- Vel quavis arte e mixtis eductae in conspectum Veniunt , Secundaria audiunt : prima

a nonnullis dicuntur Metaphsica, eo quod selo intellectu percipiantur ; secunda P sic Vocitantur, suta sensuum testimonio innq-tescunt. Leviter attendenti patet haud omnibus numeris absolutam esse hanc divisionem ;illae enim substantiae quae pro principiis secundariis habentur, Aqua scilicet, Terra, Sal, &c. Nil aliud sunt quam congeries Variarum molecularum ejusdem sortis , quae Continet plures materias diversae naturae ;quod innumeris experimentis sat perspicuum fit. Ubi vero simplices moleculae Aqueae , Terreae , Salinae , &c. ab omni adhaesione &connubio solvuntur omnino inconsipicuae fiunt: in Aere enim volitant particulae Aquae, Terreae, Salinae , &c. quae sensus nusquam assiciunt ni certa copia colligantur & c0ar CerVatim aggerantur ; hinc quaelibet subsitantia sensibus obvia; ex Elementorum vel

Principiorum albo est expungenda.

SEARCH

MENU NAVIGATION