Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Principia

Primae

materiae propiae. ates.

6 P R o L g G o M E N A. Parum accurata est haec trita opinio, a Ghymicis acceptissima, qua fertur quasdam csse substantias ex quibus corpora coalascunt,& in quas proxime resolvuntur, quas nuncupant Aquam , Terram ,'Sal &, Sulphur :illae materies revera Ignis ope Vel alio quovis modo e pluribus corporibus educuntur 3 sed non ex omnibus: nec ab aliarum NMteriarum consortio liberae censeri debent , cum Igne , Aere , aliisque principiis nulla arte exhibendis scateant. Quis nisi praejudiciis obcaecatus contendet Aurum , Argentum , Plumbum , Hydrargirum , aliaque mineralia ad praedictas materies referri posse ; licet Ignis vi quandoque ita immutentur ut at prima indole recedere videantur. Aliae igitur sunt materies quae animalium & stio Pium compositionem ingrediuntur ; aliae Vero e quibus metalla & caetera mineralia in terrae visceribus concrescunt ; primae Vitae sunt participes ; secundae vero quasi inertes vario cohaesionis gradu immotae iacent, vel fluxiles liquidorum vim obtinent.

MATERIA.

MA τ E R 1 A a primo Conditore in mo- tuna acta est decantatissima illa a Philosophis Natura quae rudibus & inexpertis abstrusi quid sapit , & minus oculatis

quasi quid distinctum , corpore saepius im

ponit. Materiam simplicissimam , motus &qdietis capacem , ad alterutrum aequaliter

pronat' ; vel substantiam solidam , impenetrabilem dc extensam ue conceptu Matho in

22쪽

matico, sed nullis naturae viribus divisibilem,

cuius attributa sunt graVitas & Vis attractionis , esse unicum rerum corporearum principi um nullus ferme ambigendi locus : sed quaenam sit haec Materia ue an s1t ejusdem indolis , magnitudinis & figurae arduum est inquirere : tanta enim subtilitate &tenuitate pollet ut nulla arte in conspectum veniat. Si particula tenuissimi pollinis, vel pulveris in alcohol, ut inquiunt, redacti , quae vix sensibilis ultimae artis divisionis exemplum praebet, cum Prima materia s1mplicissima & elementali conferatur, pro corpore crassistimo, ingentis molis haberi debet ; quod experimentis dioptricis abunde patet, quorum ope conspicua fiunt variae sortis animalcula millies minora quae peculiaribus organis gaudent & suis instruum tur musculis : nusquam concipi potest si penda fibrarum motricium & vasorum quibus irrigantur tenuitas : haec vasa , illae fibrae e contextu innumerarum staminum exsurgunt, quae haud simplicia sed variis moleculis composita eme conjicere licet ,

quarum tenuitas conceptum humanum longe superat. Hinc minime mirum si imparia sint instrumenta a Physico - Chymicis usurpata ad ultimam corporum divisionem Promovendam ; quam tamen incassum assequerentur cum nusquam haec simplicissima corpuscula nostra sensationum organa afficerent : licet grani auri particula sit Oculo nudo summe conspicua 3 & aurum in subtilissimo filo argenteo inaurato crassitiem duntaxat habeat lineae 3

Stupenda

tenuitas.

23쪽

8 PRO LEGOMEN A. quod si Microscopio lutiretur adeo densum observatur ut nusquam in tota superficie argentum subjectum pelluceat : imo fuit Artifex , referente Musichenbroek , qui ex uno grano auri filum duxit ueoo pedes longum ; adeoque id actu potuisset dividi in

36O OOoo conspicuaS parteS. Est mul- Hanc primam Materiam ratione generistisὶςX. Multiplicem esse credere par esto, quidquid in contrarium adducant physici , qui ridiculo fine commento a Vario duntaxat contextu materiae homogeneae cruere nituntur

singula corporum discrimina , quod rationi& experientiae haud consentaneum videtur. Si enim primariae moleculae sint ejusdem naturae ; si eadem figura & gravitate donentur ; si sint ejusdem molis & nullomodo inter se discrepent , ratione motus possunt revera vel invicem haerere , vel seoisim agi; hinc bina prodibunt corpora , solidum nempe & fluidum ; quibus addere licet corpus molle inter utrumque medium. Si quiescant & in solidum concrescant ratione situs varios forte soliditatis gradus mentientur; sed haud hinc emerget stu. penda illa varietas quam praebent corpora

Variis fa naturalia r nusquam concipere licet quomotionum do animalia ad corruptionem prona , &momentis mineralia alterationis nescia una & eadem P Ubδtur, constent materia : inter mineralia, metalla

pondere , duritie , solubilitate , fixitate &ductilitate vix absimilia , quantum ab invicem distent docent infausti Chymicorum intempestivo lucro inhiantium labores. Haud majoris discriminis erit particeps corpus nub

24쪽

ΡRO LEGO MENA. 9dum moleculis homogeneis constans ; male cohaerentes particulae dissociationem moliuntur , ni alienis terminis coerceantur :nulla alia concipi potest molecularum dis positio , quae semper. idem liquidum exhibebit.

Quis sanae mentis Mercurium, Aquam , Contra oleum, Aerem, Ignem, &c. haud diver- Carte- sis moleculis constare autumabit 3 Nec multiformes materiae moleculae, quales cogitavit Cartesus , hisce muniis adimplendiscenseri debent: proinde si materia subtilis Cartesiana ab attritu materiae , ut inquit, striatae prodiret ; sensim & successu temporis omnia corpora quae indesinenti motu agitantur in materiam illam tenuissimam abirent, & tota mundi compages in fluidum facesseret; quod sane quidem funditus evertit ingeniosium Cartesii figmentum. Praeterea haec materiae divisio non congruit proprietatibus elementorum ; elementum est illud simplicissimum e quo componun tur corpora ; materies globulo a & striata constant variis partibus solo affrictu di clandis ; ex aliis ergo elementis componuntur , quae sunt primaria rerum initia ;quod quidem absurdum censeri debet.

Ex hinc patet quam dissicile sit prima

corporum principia rimari , quae non solium sensus licet perspicacissimos fugiunt ;sed conceptum longe superant : cur minime mirum si recentiores Physici post Nevptonum hanc Elementorum doctrinam , atra caligine immersiam & nusquam elucidandam

consulto missam fecerint, vel perfunctorie

25쪽

xo P R o L E G o M E N A. Primae & oscitanter tractaverint. Si quid tamen m xoriae conjicere liceat in re tam obscura, cre- Πμψις par corpuscula illa exilissima , equorum congerie emergunt corpora sensibus

obvia , esse durissima , indivisibilia, diversa molis & figurae , variae indolis, quam vel

levioris alterationis nesciam retinent a primo mundi exordio ue licet arte chymica vel spontaneo naturae motu ob variam miscellam a nativa forma recedere Videantur. Sic moleculae Luminis, Soni, Ignis, Aeris , Aquae , Terrae , Arenae, Auri, Argenti , aliorumque metallorum, Mercurii, Salis, olei, &c. a primo mundi exordio nativam servant indolem, nulla hactentis

causa observata, immutabilem. Ex vario harum materiarum simpliciss1marum connubio emergunt corpora solida & fluida, consipicua & inconspicua ; animalia , Uegetabilia & mineralia , uniqersus dem imorbis terrarum. Prima Materia immutabilis, Moleculae seu Elementalis eadem soliditate & duritie φὶςm dx - pollet ; adeo ut nullum sit discrimen ratione soliditatis' inter moleculas aes eas , aqueas, metallicas , & lapideas quae a majori vel minori adhaesionis vi inter se diu

crepant, forte accedentibus figura & mole. His subtilissimis moleculis tantam duritiem impertivit Supremus rerum Auctor, ut nec in minores dividi, nec in figuris suis mutari pariuntur : sed aliter se res habet in particulis mentialibus corporum quae ex elementalibus coalescunt & a quibus pendet corporis essentia ; si enim particulae

Essentiries aqueae solvantur, dictatur aqua

26쪽

3c disipersa corpulauia aquea simplicissima

nullam aquae proprietatem retinent : non

secus ac sanguis haud amplius existit si globuli coccinei quibus conflatur dis cientur & in simpliciores substantias facessant, quibus aliae sunt vires & qualitates. Particulae igitur mentiales corporum constant ex moleculis Elementesibus homogeneis vel heterogeneis quae ratione indolis & naturae constitutini corpuscula diveris solidita tis , figurae, & magnitudinis e quibus omnia corp*ra componuntur : adeo ut particulae illae essentiales sint Sphericae , Ellipticae . Oblongae , Angulosis , Perpolitae , Asperae , Ramota , Molles, flexiles, Durae, &c. quarum ratione innumera prodeunt corporum discrimina. Hanc particularum Ele mentalium Adhaesionem p dere a vi quadam attractili, qua simpliciissimae moleculae certo ordine immutabili disponuntur nulnus ferme ambigendi locus : non secus ac salia, ejusdem sortis semper in crystallos ejusdem figura: coiicrescunt: idem dicendum de lFidibus figuratis, quorum indoles solertisumos naturae Scrutatores hactenus latuit. De illis duntaxat moleculis essentialibus Sccompositis agere expedit , cum genuina rerum primordia e cimmeriis tenebris quibus immerguntur eruere minime liceat :quaecumque igitur de materia nobis dicenda sunt de corpore composito intelligi debent.

nisus in

contactum.

27쪽

1E PRO LEGOMEN A.

MOTUS AB IMPUL S IONE , magnetismo , pondere di levitate.

C U M requiratur ad generationem animalium , vegetabilium & mineralium

ut materia in motum agatur 3 haud abs re erit, antequam alterius progrediamur, nonnulla circa motum praehabere. Scire igitur expedit quod attributum quo corpus quies cens vel motum in eodem statu permanet, I nertia ni vi quadam deturbetur , Inertia apud uorum, Physicos audit. Facile intelligitur quomodo quiescens corpus in eodem statu remaneat; sed aegre concipitur qua ratione juxta certas leges moveatur, quaecumque causa extiterit. Motus ejusque legum exordium ad Supremi Conditoriis utum quis nisi praejudiciis

Pseudo-Philosophorum obcaecatus haud referet : ideo futilis est primariae motus cau- far investigatio ; cum ex nulla hypothesededuci & erui valeat: cur posthabita inextricabili motus causa, ejus duntaxat effectus lustrabimuS. Motu, Motus nil aliud est quam sibi succedens quid. existentia corporis in diversis partibus spatii, vel transitus corporis a loco in alium ;Locus vero est spatium a corpore occupatum. Illud notare licet quod corpus motum per lineam rectam nusquam ab inchoata via deflectit ni aliqua vi ab illa recedat :qua major est vis movens eo velocior est motus; corpus scilicet majus spatium des

cribit: si contraria, sed debiliori vi sistatur tardius movetur. Facile intelligitur quo-

28쪽

P R o L E c o M E N A. Imodo duo corpora motu directe opposito in eadem linea si1bi occurentia, reflectantur& regrediantur, si eorum velocitas & moles sint aequales ; alias unum duntaxat rotrogradum motum patitur dum aliud tardius incedit. Motus alius est Simplex , aliuS Varia cIN Compsius : primus is est qui unam dun- motum taxat causam admittit : si plures concuserant, compositus vocitatur , cujus directio ξ' & velocitas sunt in ratione potentiarum seorsum agentium. Varii obices & resistentia immutant motuum directiones αvelocitatis gradum, habita ratione virium corporum motorum quae sunt in ratione composita Velocitatis & ponderis ; hinc patet cur Variae materies in massa humorum latitantes, dicet eadem vi, cordis sicli licet & arteriarum, agantur. impares sint dilatandis angustioribus vasis ; dum aliae ponderosiores eorum resistentiam superare valent. Corpus demum quolibet Velocitatis gradu seratur tantum deperdit motus, quantum communicat resistentiis 3 ni elatexe praeditarum, reactio sit in eadem rationσ:

hinc intelligitur cur sanguis lentescat in ultimis arteriarum finibus , qui ratione

exilitatis minus elasticae censentur. Quadruplici duntaxat modo moVeri cor' variamo. pora conjicere licet , Impulpone nempe , tus causa Magnetismo , Pondere & Levitate : illud tamen notare expedit motum levitatis parum aut nil discrepare ab impulsione, climcorpora leviora & volatilia ab ambientibus gravioribus sursum impellantur ; nec magis distat magnetismus a pondere, cum ab

29쪽

Impulsio

tanea , vel

successiva.

Electrici.

34 Ρ α o L E G o M E N A. una dc eadem c sa nusquam evolvenda 'uterque motus pelideat. Quadruplicem tamen motum dilucidioris docili inae gratia ad mittimus ue ut minus abstrusa videantur quae circa motionum animalium indaginem Vex- .santur. Impulso vel potentia Premens est vis corporis agentis in aliud : actio potentiae prementis est vel Momentanea ut actio cordis in sanguinem quem agit in patentes arterias; vel est Successiva cum scilicet potentia manet applicata corpori moto ; sic artus moventur ab alligatis & trahentibus

Singulis fere corporibus inest quaedam visiqua varias materies homogeneas vel haeterogeneas ad se alliciunt vel repellunt. Haec est decantatissima a Neotericis ElecIr citas, solertissimis experimentis illustrata: , cuius causa in obscuris latet ; licet de hac re innumerae jam prodierint dissertatiόnes. ,

quae , ut Verum. fatear, animum veritatis avidum parum explent : haec versari in motione materiae ignis haud talis o conjicitur ., cum e variis corporibus electricis emergant scintillae in tenebris summe conspicitiae recum crepitu manifesto explosae , egregio

fane & jucundo spectaculo : sed quomodo

ignis haec phenomena jam per totum Orbem Celebrata excitet, stupendosque est ictus exerat s res sane altioris est indaginis. Haec vis intentior fit & vividior colore corporum qu a affrictu contrahunt et codem modorern se habere in essentialibus moleculis fluidorum corporis viventis, quae indesinenti motu certum caloris gradum. Ue-

30쪽

PROLE G o M E N A. LVquuntur suspicari licet. Viget eleel ricitas Coelo sereno & spirante Borea ; languet vero flante austro dc aere essiuviis humidis

inquinato.

Electricitas parum discrepat ab Attractione

quam nuncupant Magnetismum 3 prima excitatur ab astrictu corporum , altera Vero

vi quadam omnibus forte corporibus a primo Conditore infusis pindere videtur,

qua corpora nulla causa premente ad se invicem ferri obserVamus. Humanum captum longe superat ratio qua corpuscula simplicia vel composita nituntur in conta

tum ; cur posthabita nusquam evolvenda attractionis causa sussiciat asseruisse ultra omne dubium positum esse quod diversae materies simplices & compositae , quibu constant mixta, hac polleant vi, a cujus diverso gradu pendet multiplexi fluidorum& solidorum status, non Vero a commentitia particularum componentium figura &mole. Haec vis ad certam distantiam agit in obvia corpora, qua materies ad se accedentes motu accelerato feruntur , donec in mutuos amplexus coeant ; non secus ac evenit inter ferrum :& magnςtem , cujus eximiae attrahendi vires neminem fugiunt. Illos quibus minime arridet illud Attractionis Vocabulum monitos velim quod per illud duntaxat intelligamus cum Jacobo urave- finde vim quamdam qua duo corpora ad

se invicem tendunt ; licet forte illud per impulsum fiat. Omnia fluida si minori copia affundantur supra superficiem planam in guttas globu-

. Attractionis argumenta.

SEARCH

MENU NAVIGATION